| THEMISTOCLES | |
| Themistocles, Neocli filius, Atheniensis. huius uitia ineuntis adules- | Them.1.1.1 |
| centiae magnis sunt emendata uirtutibus, adeo ut anteferatur huic | |
| nemo, pauci pares putentur. sed ab initio est ordiendus. pater eius | 2.1 |
| Neocles generosus fuit. is uxorem Acarnanam ciuem duxit, ex qua | |
| natus est Themistocles. qui cum minus esset probatus parentibus, | |
| quod et liberius uiuebat et rem familiarem neglegebat, a patre ex- | |
| heredatus est. quae contumelia non fregit eum, sed erexit. nam cum | 3.1 |
| iudicasset sine summa industria non posse eam exstingui, totum se | |
| dedidit rei publicae, diligentius amicis famaeque seruiens. multum in | |
| iudiciis priuatis uersabatur, saepe in contionem populi prodibat; nulla | |
| res maior sine eo gerebatur; celeriter quae opus erant reperiebat, facile | 4.1 |
| eadem oratione explicabat, neque minus in rebus gerendis promptus | |
| quam excogitandis erat, quod et de instantibus, ut ait Thucydides, | |
| uerissime iudicabat et de futuris callidissime coniciebat. quo factum | |
| est ut breui tempore illustraretur. | 5 |
| Primus autem gradus fuit capessendae rei publicae bello Corcyraeo; | 2.1.1 |
| ad quod gerendum praetor a populo factus non solum praesenti bello, | |
| sed etiam reliquo tempore ferociorem reddidit ciuitatem. nam cum | 2.1 |
| pecunia publica, quae ex metallis redibat, largitione magistratuum | |
| quotannis interiret, ille persuasit populo ut ea pecunia classis centum | |
| nauium aedificaretur. qua celeriter effecta primum Corcyraeos fregit, | 3.1 |
| deinde maritimos praedones consectando mare tutum reddidit. in | |
| quo cum diuitiis ornauit, tum etiam peritissimos belli naualis fecit | |
| Athenienses. id quantae saluti fuerit uniuersae Graeciae, bello cogni- | 4.1 |
| tum est Persico. nam cum Xerxes et mari et terra bellum uniuersae | |
| inferret Europae cum tantis copiis, quantas neque ante nec postea | |
| habuit quisquam (huius enim classis mille et ducentarum nauium | 5.1 |
| longarum fuit, quam duo milia onerariarum sequebantur, terrestris | |
| autem exercitus septingenta peditum, equitum quadringenta milia | |
| fuerunt), huius de aduentu cum fama in Graeciam esset perlata et | 6.1 |
| maxime Athenienses peti dicerentur propter pugnam Marathoniam, | |
| miserunt Delphos consultum, quidnam facerent de rebus suis. deli- | |
| berantibus Pythia respondit, ut moenibus ligneis se munirent. id | 7.1 |
| responsum quo ualeret cum intellegeret nemo, Themistocles persua- | |
| sit consilium esse Apollinis, ut in naues se suaque conferrent: eum | |
| enim a deo significari murum ligneum. tali consilio probato addunt ad | 8.1 |
| superiores totidem naues triremes suaque omnia, quae moueri pot- | |
| erant, partim Salamina partim Troezena deportant: arcem sacerdoti- | |
| bus paucisque maioribus natu ac sacra procuranda tradunt, reli- | |
| quum oppidum relinquunt. | 5 |
| Huius consilium plerisque ciuitatibus displicebat et in terra dimi- | 3.1.1 |
| cari magis placebat. itaque missi sunt delecti cum Leonida, Lacedae- | |
| moniorum rege, qui Thermopylas occuparent longiusque barbaros pro- | |
| gredi non paterentur. hi uim hostium non sustinuerunt eoque loco | |
| omnes interierunt. at classis communis Graeciae trecentarum nauium, | 2.1 |
| in qua ducentae erant Atheniensium, primum apud Artemisium inter | |
| Euboeam continentemque terram cum classiariis regiis conflixit. angu- | |
| stias enim Themistocles quaerebat, ne multitudine circuiretur. hic etsi | 3.1 |
| pari proelio discesserant, tamen eodem loco non sunt ausi manere, | |
| quod erat periculum, ne, si pars nauium aduersariorum Euboeam | |
| superasset, ancipiti premerentur periculo. quo factum est ut ab Arte- | 4.1 |
| misio discederent et exaduersum Athenas apud Salamina classem suam | |
| constituerent. | |
| At Xerxes Thermopylis expugnatis protinus accessit astu idque | 4.1.1 |
| nullis defendentibus interfectis sacerdotibus, quos in arce inuenerat, | |
| incendio deleuit. cuius flamma perterriti classiarii cum manere non | 2.1 |
| auderent et plurimi hortarentur, ut domos suas discederent moeni- | |
| busque se defenderent, Themistocles unus restitit et uniuersos pares | |
| esse posse aiebat, dispersos testabatur perituros, idque Eurybiadi, regi | |
| Lacedaemoniorum, qui tum summae imperii praeerat, fore affirma- | 5 |
| bat. quem cum minus quam uellet moueret, noctu de seruis suis quem | 3.1 |
| habuit fidelissimum ad regem misit, ut ei nuntiaret suis uerbis, aduer- | |
| sarios eius in fuga esse: qui si discessissent, maiore cum labore et | 4.1 |
| longinquiore tempore bellum confecturum, cum singulos consectari | |
| cogeretur: quos si statim aggrederetur, breui uniuersos oppressurum. | |
| hoc eo ualebat, ut ingratis ad depugnandum omnes cogerentur. hac | 5.1 |
| re audita barbarus, nihil doli subesse credens, postridie alienissimo | |
| sibi loco, contra opportunissimo hostibus adeo angusto mari conflixit, | |
| ut eius multitudo nauium explicari non potuerit. uictus ergo est magis | |
| etiam consilio Themistocli quam armis Graeciae. | 5 |
| Hic etsi male rem gesserat, tamen tantas habebat reliquias copia- | 5.1.1 |
| rum, ut etiam tum iis opprimere posset hostes: iterum ab eodem gradu | |
| depulsus est. nam Themistocles, uerens ne bellare perseueraret, certio- | |
| rem eum fecit id agi, ut pons, quem ille in Hellesponto fecerat, dissol- | |
| ueretur ac reditu in Asiam excluderetur, idque ei persuasit. itaque | 2.1 |
| qua sex mensibus iter fecerat, eadem minus diebus triginta in Asiam | |
| reuersus est seque a Themistocle non superatum, sed conseruatum | |
| iudicauit. sic unius uiri prudentia Graecia liberata est Europaeque | 3.1 |
| succubuit Asia. haec altera uictoria, quae cum Marathonio possit | |
| comparari tropaeo. nam pari modo apud Salamina paruo numero | |
| nauium maxima post hominum memoriam classis est deuicta. | |
| Magnus hoc bello Themistocles fuit neque minor in pace. cum enim | 6.1.1 |
| Phalerico portu neque magno neque bono Athenienses uterentur, | |
| huius consilio triplex Piraei portus constitutus est isque moenibus | |
| circumdatus, ut ipsam urbem dignitate aequiperaret, utilitate supe- | |
| raret. idem muros Atheniensium restituit praecipuo suo periculo. | 2.1 |
| namque Lacedaemonii causam idoneam nacti propter barbarorum | |
| excursiones, qua negarent oportere extra Peloponnesum ullam urbem | |
| <moenia> habere, ne essent loca munita, quae hostes possiderent, | |
| Athenienses aedificantes prohibere sunt conati. hoc longe alio specta- | 3.1 |
| bat atque uideri uolebant. Athenienses enim duabus uictoriis, Mara- | |
| thonia et Salaminia, tantam gloriam apud omnes gentis erant conse- | |
| cuti, ut intellegerent Lacedaemonii de principatu sibi cum iis certa- | |
| men fore. quare eos quam infirmissimos esse uolebant. postquam | 4.1 |
| autem audierunt muros instrui, legatos Athenas miserunt, qui id fieri | |
| uetarent. his praesentibus desierunt ac se de ea re legatos ad eos mis- | |
| suros dixerunt. hanc legationem suscepit Themistocles et solus primo | 5.1 |
| profectus est: reliqui legati ut tum exirent, cum satis altitudo muri | |
| exstructa uideretur, praecepit: interim omnes, serui atque liberi, opus | |
| facerent neque ulli loco parcerent, siue sacer siue priuatus esset siue | |
| publicus, et undique, quod idoneum ad muniendum putarent, conge- | 5 |
| rerent. quo factum est ut Atheniensium muri ex sacellis sepulcrisque | |
| constarent. | |
| Themistocles autem, ut Lacedaemonem uenit, adire ad magistratus | 7.1.1 |
| noluit et dedit operam, ut quam longissime tempus duceret, causam | |
| interponens se collegas exspectare. cum Lacedaemonii quererentur | 2.1 |
| opus nihilo minus fieri eumque in ea re conari fallere, interim reliqui | |
| legati sunt consecuti. a quibus cum audisset non multum superesse | |
| munitionis, ad ephoros Lacedaemoniorum accessit, penes quos sum- | |
| mum erat imperium, atque apud eos contendit falsa iis esse delata: | 5 |
| quare aequum esse illos uiros bonos nobilesque mittere quibus fides | |
| haberetur, qui rem explorarent: interea se obsidem retinerent. gestus | 3.1 |
| est ei mos, tresque legati functi summis honoribus Athenas missi sunt. | |
| cum his collegas suos Themistocles iussit proficisci iisque praedixit, | |
| ut ne prius Lacedaemoniorum legatos dimitterent quam ipse esset | |
| remissus. hos postquam Athenas peruenisse ratus est, ad magistra- | 4.1 |
| tum senatumque Lacedaemoniorum adiit et apud eos liberrime pro- | |
| fessus est: Atheniensis suo consilio, quod communi iure gentium facere | |
| possent, deos publicos suosque patrios ac penates, quo facilius ab | |
| hoste possent defendere, muris saepsisse neque in eo quod inutile esset | 5 |
| Graeciae fecisse. nam illorum urbem ut propugnaculum oppositum | 5.1 |
| esse barbaris, apud quam iam bis classes regias fecisse naufragium. | |
| Lacedaemonios autem male et iniuste facere, qui id potius intueren- | 6.1 |
| tur, quod ipsorum dominationi quam quod uniuersae Graeciae utile | |
| esset. quare, si suos legatos recipere uellent, quos Athenas miserant, | |
| se remitterent, aliter illos numquam in patriam essent recepturi. | |
| Tamen non effugit ciuium suorum inuidiam. namque ob eundem | 8.1.1 |
| timorem, quo damnatus erat Miltiades, testularum suffragiis e ciuitate | |
| eiectus Argos habitatum concessit. hic cum propter multas eius uir- | 2.1 |
| tutes magna cum dignitate uiueret, Lacedaemonii legatos Athenas | |
| miserunt, qui eum absentem accusarent, quod societatem cum rege | |
| Perse ad Graeciam opprimendam fecisset. hoc crimine absens prodi- | 3.1 |
| tionis damnatus est. id ut audiuit, quod non satis tutum se Argis uide- | |
| bat, Corcyram demigrauit. ibi cum eius principes animaduertisset ti- | |
| mere, ne propter se bellum iis Lacedaemonii et Athenienses indice- | |
| rent, <ad> Admetum, Molossum regem, cum quo ei hospitium erat, con- | 5 |
| fugit. huc cum uenisset et in praesentia rex abesset, quo maiore reli- | 4.1 |
| gione se receptum tueretur, filiam eius paruulam arripuit et cum ea | |
| se in sacrarium, quod summa colebatur caerimonia, coniecit. inde non | |
| prius egressus est, quam rex eum data dextra in fidem reciperet, quam | |
| praestitit. nam cum ab Atheniensibus et Lacedaemoniis exposceretur | 5.1 |
| publice, supplicem non prodidit monuitque ut consuleret sibi: difficile | |
| enim esse in tam propinquo loco tuto eum uersari. itaque Pydnam | |
| eum deduci iussit et quod satis esset praesidii dedit. hic in nauem | 6.1 |
| omnibus ignotus nautis escendit. quae cum tempestate maxima Naxum | |
| ferretur, ubi tum Atheniensium erat exercitus, sensit Themistocles, | |
| si eo peruenisset, sibi esse pereundum. hac necessitate coactus domino | |
| nauis, qui sit, aperit, multa pollicens, si se conseruasset. at ille claris- | 7.1 |
| simi uiri captus misericordia diem noctemque procul ab insula in | |
| salo nauem tenuit in ancoris neque quemquam ex ea exire passus est. | |
| inde Ephesum peruenit ibique Themistoclen exponit. cui ille pro meri- | |
| tis postea gratiam rettulit. | 5 |
| Scio plerosque ita scripsisse, Themistoclen Xerxe regnante in Asiam | 9.1.1 |
| transisse. sed ego potissimum Thucydidi credo, quod aetate proximus | |
| de iis, qui illorum temporum historiam reliquerunt, et eiusdem ciui- | |
| tatis fuit. is autem ait ad Artaxerxen eum uenisse atque his uerbis | |
| epistulam misisse: 'Themistocles ueni ad te, qui plurima mala omnium | 2.1 |
| Graiorum in domum tuam intuli, quamdiu mihi necesse fuit aduersum | |
| patrem tuum bellare patriamque meam defendere. idem multo plura | 3.1 |
| bona feci, postquam in tuto ipse et ille in periculo esse coepit. nam | |
| cum in Asiam reuerti uellet proelio apud Salamina facto, litteris eum | |
| certiorem feci id agi ut pons, quem in Hellesponto fecerat, dissolueretur | |
| atque ab hostibus circumiretur. quo nuntio ille periculo est liberatus. | 5 |
| nunc autem confugi ad te exagitatus a cuncta Graecia, tuam petens | 4.1 |
| amicitiam: quam si ero adeptus, non minus me bonum amicum habe- | |
| bis, quam fortem inimicum ille expertus est. ea autem rogo, ut de iis | |
| rebus, quas tecum colloqui uolo, annuum mihi tempus des eoque trans- | |
| acto ad te uenire patiaris.' | 5 |
| Huius rex animi magnitudinem admirans cupiensque talem uirum | 10.1.1 |
| sibi conciliari ueniam dedit. ille omne illud tempus litteris sermonique | |
| Persarum se dedidit: quibus adeo eruditus est, ut multo commodius | |
| dicatur apud regem uerba fecisse, quam ii poterant, qui in Perside | |
| erant nati. hic cum multa regi esset pollicitus gratissimumque illud, | 2.1 |
| si suis uti consiliis uellet, illum Graeciam bello oppressurum, magnis | |
| muneribus ab Artaxerxe donatus in Asiam rediit domiciliumque Magne- | |
| siae sibi constituit. namque hanc urbem ei rex donarat, his quidem | 3.1 |
| uerbis, quae ei panem praeberet (ex qua regione quinquaginta talenta | |
| quotannis redibant), Lampsacum autem, unde uinum sumeret, | |
| Myunta, ex qua obsonium haberet. | |
| Huius ad nostram memoriam monumenta manserunt duo: sepul- | 5 |
| crum prope oppidum, in quo est sepultus, statua in foro Magnesiae. | |
| de cuius morte multimodis apud plerosque scriptum est, sed nos eun- | 4.1 |
| dem potissimum Thucydidem auctorem probamus, qui illum ait | |
| Magnesiae morbo mortuum neque negat fuisse famam, uenenum sua | |
| sponte sumpsisse, cum se, quae regi de Graecia opprimenda pollicitus | |
| esset, praestare posse desperaret. idem ossa eius clam in Attica ab | 5.1 |
| amicis sepulta, quoniam legibus non concederetur, quod proditionis | |
| esset damnatus, memoriae prodidit. |