| ARISTIDES | |
| Aristides, Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis fere fuit Themi- | Ar.1.1.1 |
| stocli itaque cum eo de principatu contendit: namque obtrectarunt | |
| inter se. in his autem cognitum est, quanto antestaret eloquentia inno- | 2.1 |
| centiae. quamquam enim adeo excellebat Aristides abstinentia, ut | |
| unus post hominum memoriam, quem quidem nos audierimus, cogno- | |
| mine Iustus sit appellatus, tamen a Themistocle collabefactus testula | |
| illa exilio decem annorum multatus est. qui quidem cum intellegeret | 3.1 |
| reprimi concitatam multitudinem non posse, cedensque animaduertis- | |
| set quendam scribentem, ut patria pelleretur, quaesisse ab eo dicitur, | |
| quare id faceret aut quid Aristides commisisset, cur tanta poena dignus | |
| duceretur. cui ille respondit se ignorare Aristiden, sed sibi non placere, | 4.1 |
| quod tam cupide elaborasset, ut praeter ceteros Iustus appellaretur. | |
| hic decem annorum legitimam poenam non pertulit. nam postquam | 5.1 |
| Xerxes in Graeciam descendit, sexto fere anno quam erat expulsus, | |
| populi scito in patriam restitutus est. | |
| Interfuit autem pugnae nauali apud Salamina, quae facta est prius- | 2.1.1 |
| quam poena liberaretur. idem praetor fuit Atheniensium apud Pla- | |
| taeas in proelio, quo Mardonius fusus barbarorumque exercitus inter- | |
| fectus est. neque aliud est ullum huius in re militari illustre factum | 2.1 |
| quam huius imperii memoria, iustitiae uero et aequitatis et innocen- | |
| tiae multa, in primis quod eius aequitate factum est, cum in communi | |
| classe esset Graeciae simul cum Pausania quo duce Mardonius erat | |
| fugatus, ut summa imperii maritimi ab Lacedaemoniis transferretur | 5 |
| ad Athenienses: namque ante id tempus et mari et terra duces erant | 3.1 |
| Lacedaemonii. tum autem et intemperantia Pausaniae et iustitia fac- | |
| tum est Aristidis, ut omnes fere ciuitates Graeciae ad Atheniensium | |
| societatem se applicarent et aduersus barbaros hos duces deligerent | |
| sibi. | 5 |
| Quos quo facilius repellerent, si forte bellum renouare conarentur, | 3.1.1 |
| ad classis aedificandas exercitusque comparandos quantum pecuniae | |
| quaeque ciuitas daret, Aristides delectus est qui constitueret, eiusque | |
| arbitrio quadringena et sexagena talenta quotannis Delum sunt col- | |
| lata: id enim commune aerarium esse uoluerunt. quae omnis pecunia | 5 |
| postero tempore Athenas translata est. hic qua fuerit abstinentia, | 2.1 |
| nullum est certius indicium quam <quod>, cum tantis rebus praefuis- | |
| set, in tanta paupertate decessit, ut qui efferretur uix reliquerit. quo | 3.1 |
| factum est ut filiae eius publice alerentur et de communi aerario doti- | |
| bus datis collocarentur. decessit autem fere post annum quartum quam | |
| Themistocles Athenis erat expulsus. |