| PAVSANIAS | |
| Pausanias Lacedaemonius magnus homo, sed uarius in omni genere | Paus.1.1.1 |
| uitae fuit: nam ut uirtutibus eluxit, sic uitiis est obrutus. huius illu- | 2.1 |
| strissimum est proelium apud Plataeas. namque illo duce Mardonius, | |
| satrapes regius, natione Medus, regis gener, in primis omnium Per- | |
| sarum et manu fortis et consilii plenus, cum ducentis milibus peditum, | |
| quos uiritim legerat, et uiginti milibus equitum haud ita magna manu | 5 |
| Graeciae fugatus est, eoque ipse dux cecidit proelio. qua uictoria | 3.1 |
| elatus plurima miscere coepit et maiora concupiscere. sed primum in | |
| eo est reprehensus, quod ex praeda tripodem aureum Delphis posuisset | |
| epigrammate inscripto, in quo haec erat sententia: suo ductu bar- | |
| baros apud Plataeas esse deletos eiusque uictoriae ergo Apollini donum | 5 |
| dedisse. hos uersus Lacedaemonii exsculpserunt neque aliud scripse- | 4.1 |
| runt quam nomina earum ciuitatum, quarum auxilio Persae erant uicti. | |
| Post id proelium eundem Pausaniam cum classe communi Cyprum | 2.1.1 |
| atque Hellespontum miserunt, ut ex iis regionibus barbarorum praesi- | |
| dia depelleret. pari felicitate in ea re usus elatius se gerere coepit ma- | 2.1 |
| ioresque appetere res. nam cum Byzantio expugnato cepisset com- | |
| plures Persarum nobiles atque in his nonnullos regis propinquos, hos | |
| clam Xerxi remisit, simulans ex uinclis publicis effugisse, et cum his | |
| Gongylum Eretriensem, qui litteras regi redderet, in quibus haec fuisse | 5 |
| scripta Thucydides memoriae prodidit: 'Pausanias, dux Spartae, quos | 3.1 |
| Byzanti ceperat, postquam propinquos tuos cognouit, tibi muneri | |
| misit seque tecum affinitate coniungi cupit: quare, si tibi uidetur, | |
| des ei filiam tuam nuptum. id si feceris, et Spartam et ceteram Grae- | 4.1 |
| ciam sub tuam potestatem se adiuuante <te> redacturum pollicetur. | |
| his de rebus si quid geri uolueris, certum hominem ad eum mittas | |
| face, cum quo colloquatur.' rex tot hominum salute tam sibi necessa- | 5.1 |
| riorum magnopere gauisus confestim cum epistula Artabazum ad | |
| Pausaniam mittit, in qua eum collaudat; petit, ne cui rei parcat ad | |
| ea efficienda, quae pollicetur: si perfecerit, nullius rei a se repulsam | |
| laturum. huius Pausanias uoluntate cognita alacrior ad rem gerendam | 6.1 |
| factus in suspicionem cecidit Lacedaemoniorum. in quo facto domum | |
| reuocatus, accusatus capitis absoluitur, multatur tamen pecunia, | |
| quam ob causam ad classem remissus non est. | |
| At ille post non multo sua sponte ad exercitum rediit et ibi non | 3.1.1 |
| callida, sed dementi ratione cogitata patefecit: non enim mores pa- | |
| trios solum, sed etiam cultum uestitumque mutauit. apparatu regio | 2.1 |
| utebatur, ueste Medica; satellites Medi et Aegyptii sequebantur; epu- | |
| labatur more Persarum luxuriosius, quam qui aderant perpeti pos- | |
| sent; aditum petentibus conueniundi non dabat, superbe respondebat, | 3.1 |
| crudeliter imperabat. Spartam redire nolebat; Colonas, qui locus in | |
| agro Troade est, se contulerat; ibi consilia cum patriae tum sibi in- | |
| imica capiebat. id postquam Lacedaemonii rescierunt, legatos cum | 4.1 |
| claua ad eum miserunt, in qua more illorum erat scriptum: nisi do- | |
| mum reuerteretur, se capitis eum damnaturos. hoc nuntio commotus, | 5.1 |
| sperans se etiam tum pecunia et potentia instans periculum posse | |
| depellere, domum rediit. huc ut uenit, ab ephoris in uincla publica | |
| est coniectus: licet enim legibus eorum cuiuis ephoro hoc facere regi. | |
| hinc tamen se expediuit, neque eo magis carebat suspicione: nam | 5 |
| opinio manebat eum cum rege habere societatem. est genus quoddam | 6.1 |
| hominum, quod Hilotae uocatur, quorum magna multitudo agros | |
| Lacedaemoniorum colit seruorumque munere fungitur. hos quoque | |
| sollicitare spe libertatis existimabatur. sed quod harum rerum nullum | 7.1 |
| erat apertum crimen, quo argui posset, non putabant de tali tamque | |
| claro uiro suspicionibus oportere iudicari et exspectandum, dum se | |
| ipsa res aperiret. | |
| Interim Argilius quidam adulescentulus, quem puerum Pausanias | 4.1.1 |
| amore uenerio dilexerat, cum epistulam ab eo ad Artabazum acce- | |
| pisset eique in suspicionem uenisset aliquid in ea de se esse scriptum, | |
| quod nemo eorum redisset, qui super tali causa eodem missi erant, | |
| uincla epistulae laxauit signoque detracto cognouit, si pertulisset, sibi | 5 |
| esse pereundum. erant in eadem epistula quae ad ea pertinebant, quae | 2.1 |
| inter regem Pausaniamque conuenerant. has ille litteras ephoris tra- | |
| didit. non est praetereunda grauitas Lacedaemoniorum hoc loco. nam | 3.1 |
| ne huius quidem indicio impulsi sunt ut Pausaniam comprehenderent, | |
| neque prius uim adhibendam putauerunt, quam se ipse indicasset. | |
| itaque huic indici, quid fieri uellent, praeceperunt. fanum Neptuni | 4.1 |
| est Taenari, quod uiolari nefas putant Graeci. eo ille index confugit | |
| in araque consedit. hanc iuxta locum fecerunt sub terra, ex quo posset | |
| audiri, si quis quid loqueretur cum Argilio. huc ex ephoris quidam | |
| descenderunt. Pausanias, ut audiuit Argilium confugisse in aram, per- | 5.1 |
| turbatus uenit eo. quem cum supplicem dei uideret in ara sedentem, | |
| quaerit, causae quid sit tam repentini consilii. huic ille, quid ex litte- | |
| ris comperisset, aperit. modo magis Pausanias perturbatus orare coe- | 6.1 |
| pit, ne enuntiaret nec se meritum de illo optime proderet: quod si eam | |
| ueniam sibi dedisset tantisque implicatum rebus subleuasset, magno | |
| ei praemio futurum. | |
| His rebus ephori cognitis satius putarunt in urbe eum comprehendi. | 5.1.1 |
| quo cum essent profecti et Pausanias placato Argilio, ut putabat, | |
| Lacedaemonem reuerteretur, in itinere, cum iam in eo esset ut com- | |
| prehenderetur, ex uultu cuiusdam ephori, qui eum admoneri cupiebat, | |
| insidias sibi fieri intellexit. itaque paucis ante gradibus, quam qui eum | 2.1 |
| sequebantur, in aedem Mineruae, quae Chalcioicos uocatur, confugit. | |
| hinc ne exire posset, statim ephori ualuas eius aedis obstruxerunt | |
| tectumque sunt demoliti, quo celerius sub diuo interiret. dicitur eo | 3.1 |
| tempore matrem Pausaniae uixisse eamque iam magno natu, post- | |
| quam de scelere filii comperit, in primis ad filium claudendum lapidem | |
| ad introitum aedis attulisse. sic Pausanias magnam belli gloriam turpi | 4.1 |
| morte maculauit. hic cum semianimis de templo elatus esset, confestim | |
| animam efflauit. cuius mortui corpus cum eodem nonnulli dicerent | 5.1 |
| inferri oportere, quo ii qui ad supplicium essent dati, displicuit plu- | |
| ribus, et procul ab eo loco infoderunt, quo erat mortuus. inde poste- | |
| rius Delphici responso erutus atque eodem loco sepultus, ubi uitam | |
| posuerat. | 5 |