| CIMON | |
| Cimon, Miltiadis filius, Atheniensis, duro admodum initio usus est | Cim.1.1.1 |
| adulescentiae. nam cum pater eius litem aestimatam populo soluere | |
| non potuisset ob eamque causam in uinclis publicis decessisset, Cimon | |
| eadem custodia tenebatur neque legibus Atheniensibus emitti poterat, | |
| nisi pecuniam, qua pater multatus erat, soluisset. habebat autem in | 2.1 |
| matrimonio sororem germanam suam, nomine Elpinicen, non magis | |
| amore quam more ductus: namque Atheniensibus licet eodem patre | |
| natas uxores ducere. huius coniugii cupidus Callias quidam, non tam | 3.1 |
| generosus quam pecuniosus, qui magnas pecunias ex metallis fecerat, | |
| egit cum Cimone ut eam sibi uxorem daret: id si impetrasset, se | |
| pro illo pecuniam soluturum. is cum talem condicionem aspernaretur, | 4.1 |
| Elpinice negauit se passuram Miltiadis progeniem in uinclis publi- | |
| cis interire, quoniam prohibere posset, seque Calliae nupturam, si ea | |
| quae polliceretur praestitisset. | |
| Tali modo custodia liberatus Cimon celeriter ad principatum per- | 2.1.1 |
| uenit. habebat enim satis eloquentiae, summam liberalitatem, magnam | |
| prudentiam cum iuris ciuilis tum rei militaris, quod cum patre a puero | |
| in exercitibus fuerat uersatus. itaque hic et populum urbanum in sua | |
| tenuit potestate et apud exercitum plurimum ualuit auctoritate. pri- | 2.1 |
| mum imperator apud flumen Strymona magnas copias Thracum fu- | |
| gauit, oppidum Amphipolim constituit eoque decem milia Athenien- | |
| sium in coloniam misit. idem iterum apud Mycalen Cypriorum et Phoe- | |
| nicum ducentarum nauium classem deuictam cepit eodemque die pari | 5 |
| fortuna in terra usus est. namque hostium nauibus captis statim ex | 3.1 |
| classe copias suas eduxit barbarorumque maximam uim uno concursu | |
| prostrauit. qua uictoria magna praeda potitus cum domum reuerte- | 4.1 |
| retur, quod iam nonnullae insulae propter acerbitatem imperii defece- | |
| rant, bene animatas confirmauit, alienatas ad officium redire coegit. | |
| Scyrum, quam eo tempore Dolopes incolebant, quod contumacius se | 5.1 |
| gesserant, uacuefecit, sessores ueteres urbe insulaque eiecit, agros | |
| ciuibus diuisit. Thasios opulentia fretos suo aduentu fregit. his ex | |
| manubiis arx Athenarum, qua ad meridiem uergit, est ornata. | |
| Quibus rebus cum unus in ciuitate maxime floreret, incidit in ean- | 3.1.1 |
| dem inuidiam quam pater suus ceterique Atheniensium principes: nam | |
| testarum suffragiis, quod illi ὀστρακισμόν uocant, decem annorum exi- | |
| lio multatus est. cuius facti celerius Athenienses quam ipsum paeni- | 2.1 |
| tuit. nam cum ille animo forti inuidiae ingratorum ciuium cessisset | |
| bellumque Lacedaemonii Atheniensibus indixissent, confestim notae | |
| eius uirtutis desiderium consecutum est. itaque post annum quintum, | 3.1 |
| quam expulsus erat, in patriam reuocatus est. ille, quod hospitio | |
| Lacedaemoniorum utebatur, satius existimans contendere Lacedae- | |
| monem, sua sponte est profectus pacemque inter duas potentissimas | |
| ciuitates conciliauit. post, neque ita multo, Cyprum cum ducentis | 4.1 |
| nauibus imperator missus, cum eius maiorem partem insulae deuicis- | |
| set, in morbum implicitus in oppido Citio est mortuus. | |
| Hunc Athenienses non solum in bello, sed etiam in pace diu desi- | 4.1.1 |
| derauerunt. fuit enim tanta liberalitate, cum compluribus locis prae- | |
| dia hortosque haberet, ut numquam in eis custodem imposuerit fruc- | |
| tus seruandi gratia, ne quis impediretur, quominus eius rebus quibus | |
| quisque uellet frueretur. semper eum pedisequi cum nummis sunt | 2.1 |
| secuti, ut, si quis opis eius indigeret, haberet quod statim daret, ne | |
| differendo uideretur negare. saepe, cum aliquem offensum fortuna | |
| uideret minus bene uestitum, suum amiculum dedit. cotidie sic cena | 3.1 |
| ei coquebatur, ut, quos inuocatos uidisset in foro, omnis deuocaret, | |
| quod facere nullo die praetermittebat. nulli fides eius, nulli opera, | |
| nulli res familiaris defuit: multos locupletauit, complures pauperes | |
| mortuos, qui unde efferrentur non reliquissent, suo sumptu extulit. | 5 |
| sic se gerendo minime est mirandum, si et uita eius fuit secura et mors | 4.1 |
| acerba. |