| LYSANDER | |
| Lysander Lacedaemonius magnam reliquit sui famam, magis feli- | Lys.1.1.1 |
| citate quam uirtute partam: Atheniensis enim <in> Peloponnesios | |
| sexto et uicesimo anno bellum gerentes confecisse apparet. id qua ra- | 2.1 |
| tione consecutus sit <non> latet: non enim uirtute exercitus sui, sed | |
| immodestia factum est aduersariorum, qui, quod dicto audientes im- | |
| peratoribus suis non erant, dispalati in agris relictis nauibus in hostium | |
| uenerunt potestatem. quo facto Athenienses se Lacedaemoniis dede- | 5 |
| runt. hac uictoria Lysander elatus, cum antea semper factiosus audax- | 3.1 |
| que fuisset, sic sibi indulsit, ut eius opera in maximum odium Grae- | |
| ciae Lacedaemonii peruenerint. nam cum hanc causam Lacedaemonii | 4.1 |
| dictitassent sibi esse belli, ut Atheniensium impotentem dominatio- | |
| nem refringerent, postquam apud Aegos flumen Lysander classis ho- | |
| stium est potitus, nihil aliud molitus est quam ut omnes ciuitates in | |
| sua teneret potestate, cum id se Lacedaemoniorum causa facere simu- | 5 |
| laret. namque undique, qui Atheniensium rebus studuissent, eiectis | 5.1 |
| decem delegerat in una quaque ciuitate, quibus summum imperium | |
| potestatemque omnium rerum committeret. horum in numero nemo | |
| admittebatur, nisi qui aut eius hospitio contineretur aut se illius fore | |
| proprium fide confirmarat. | 5 |
| Ita decemuirali potestate in omnibus urbibus constituta ipsius nutu | 2.1.1 |
| omnia gerebantur. cuius de crudelitate ac perfidia satis est unam rem | |
| exempli gratia proferre, ne de eodem plura enumerando defatigemus | |
| lectores. uictor ex Asia cum reuerteretur Thasumque diuertisset, quod | 2.1 |
| ea ciuitas praecipua fide fuerat erga Athenienses, proinde ac si <non> | |
| idem firmissimi solerent esse amici, qui constantes fuissent inimici, | |
| peruertere eam concupiuit. uidit autem, nisi in eo occultasset uolun- | 3.1 |
| tatem, futurum ut Thasii dilaberentur consulerentque rebus suis | |
| < * * * >. | |
| Itaque hi decemuiralem illam potestatem ab illo constitutam sustu- | 3.1.1 |
| lerunt. quo dolore incensus iniit consilia reges Lacedaemoniorum tol- | |
| lere. sed sentiebat id se sine ope deorum facere non posse, quod Lace- | |
| daemonii omnia ad oracula referre consuerant. primum Delphicum | 2.1 |
| corrumpere est conatus. cum id non potuisset, Dodonam adortus est. | |
| hinc quoque repulsus dixit se uota suscepisse, quae Ioui Hammoni | |
| solueret, existimans se Afros facilius corrupturum. hac spe cum pro- | 3.1 |
| fectus esset in Africam, multum eum antistites Iouis fefellerunt. nam | |
| non solum corrumpi non potuerunt, sed etiam legatos Lacedaemonem | |
| miserunt, qui Lysandrum accusarent, quod sacerdotes fani corrum- | |
| pere conatus esset. accusatus hoc crimine iudicumque absolutus sen- | 4.1 |
| tentiis, Orchomeniis missus subsidio occisus est ab Thebanis apud | |
| Haliartum. quam uere de eo foret iudicatum, oratio indicio fuit, quae | 5.1 |
| post mortem in domo eius reperta est, in qua suadet Lacedaemoniis, | |
| ut regia potestate dissoluta ex omnibus dux deligatur ad bellum ge- | |
| rendum, sic scripta, ut deum uideretur congruere sententiae, quam ille | |
| se habiturum pecunia fidens non dubitabat. hanc ei scripsisse Cleon | 5 |
| Halicarnasius dicitur. | |
| Atque hoc loco non est praetereundum factum Pharnabazi, satrapis | 4.1.1 |
| regii. nam cum Lysander praefectus classis in bello multa crudeliter | |
| auareque fecisset deque iis rebus suspicaretur ad ciues suos esse per- | |
| latum, petiit a Pharnabazo ut ad ephoros sibi testimonium daret, | |
| quanta sanctitate bellum gessisset sociosque tractasset, deque ea re | 5 |
| accurate scriberet: magnam enim eius auctoritatem in ea re futuram. | |
| huic ille liberaliter pollicetur: librum grandem uerbis multis conscrip- | 2.1 |
| sit, in quibus summis eum fert laudibus. quem cum legisset probasset- | |
| que, dum signatur, alterum pari magnitudine tanta similitudine, ut | |
| discerni non posset, signatum subiecit, in quo accuratissime eius auari- | |
| tiam perfidiamque accusarat. hinc Lysander domum cum redisset, | 3.1 |
| postquam de suis rebus gestis apud maximum magistratum quae | |
| uoluerat dixerat, testimonii loco librum a Pharnabazo datum tradidit. | |
| hunc summoto Lysandro cum ephori cognossent, ipsi legendum de- | |
| derunt. ita ille imprudens ipse suus fuit accusator. | 5 |