| ALCIBIADES | |
| Alcibiades, Cliniae filius, Atheniensis. in hoc quid natura efficere | Alc.1.1.1 |
| possit uidetur experta. constat enim inter omnes, qui de eo memoriae | |
| prodiderunt, nihil illo fuisse excellentius uel in uitiis uel in uirtutibus. | |
| natus in amplissima ciuitate summo genere, omnium aetatis suae multo | 2.1 |
| formosissimus; ad omnes res aptus consiliique plenus (namque im- | |
| perator fuit summus et mari et terra); disertus, ut in primis dicendo | |
| ualeret, quod tanta erat commendatio oris atque orationis, ut nemo | |
| ei dicendo posset resistere; diues; cum tempus posceret, laboriosus, | 3.1 |
| patiens; liberalis, splendidus non minus in uita quam uictu; affabilis, | |
| blandus, temporibus callidissime seruiens: idem, simul ac se remiserat | 4.1 |
| neque causa suberat quare animi laborem perferret, luxuriosus, disso- | |
| lutus, libidinosus, intemperans reperiebatur, ut omnes admirarentur in | |
| uno homine tantam esse dissimilitudinem tamque diuersam naturam. | |
| Educatus est in domo Pericli (priuignus enim eius fuisse dicitur), | 2.1.1 |
| eruditus a Socrate. socerum habuit Hipponicum, omnium Graeca | |
| lingua loquentium ditissimum, ut, si ipse fingere uellet, neque plura | |
| bona eminisci neque maiora posset consequi, quam uel natura uel | |
| fortuna tribuerat. ineunte adulescentia amatus est a multis more | 2.1 |
| Graecorum, in eis Socrate, de quo mentionem facit Plato in Symposio. | |
| namque eum induxit commemorantem se pernoctasse cum Socrate | |
| neque aliter ab eo surrexisse, ac filius a parente debuerit. posteaquam | 3.1 |
| robustior est factus, non minus multos amauit, in quorum amore, | |
| quoad licitum est odiosa, multa delicate iocoseque fecit: quae referre- | |
| mus, nisi maiora potiora haberemus. | |
| Bello Peloponnesio huius consilio atque auctoritate Athenienses | 3.1.1 |
| bellum Syracusanis indixerunt: ad quod gerendum ipse dux delectus | |
| est, duo praeterea collegae dati Nicias et Lamachus. id cum apparare- | 2.1 |
| tur, priusquam classis exiret, accidit ut una nocte omnes Hermae, qui | |
| in oppido erant Athenis, deicerentur praeter unum, qui ante ianuam | |
| erat Andocidi (itaque ille postea Mercurius Andocidi uocitatus est). | |
| hoc cum appareret non sine magna multorum consensione esse factum, | 3.1 |
| quae non ad priuatam, sed publicam rem pertineret, magnus multitu- | |
| dini timor est iniectus, ne qua repentina uis in ciuitate exsisteret, quae | |
| libertatem opprimeret populi. hoc maxime conuenire in Alcibiadem | 4.1 |
| uidebatur, quod et potentior et maior quam priuatus existimabatur: | |
| multos enim liberalitate deuinxerat, plures etiam opera forensi suos | |
| reddiderat. qua re fiebat ut omnium oculos, quotienscumque in publi- | 5.1 |
| cum prodisset, ad se conuerteret neque ei par quisquam in ciuitate | |
| poneretur. itaque non solum spem in eo habebant maximam, sed | |
| etiam timorem, quod et obesse plurimum et prodesse poterat. asper- | 6.1 |
| gebatur etiam infamia, quod in domo sua facere mysteria dicebatur | |
| (quod nefas erat more Atheniensium) idque non ad religionem, sed | |
| ad coniurationem pertinere existimabatur. | |
| Hoc crimine in contione ab inimicis compellabatur. sed instabat | 4.1.1 |
| tempus ad bellum proficiscendi. id ille intuens neque ignorans ciuium | |
| suorum consuetudinem postulabat, si quid de se agi uellent, potius | |
| de praesente quaestio haberetur, quam absens inuidiae crimine accu- | |
| saretur. inimici uero eius quiescendum in praesenti, quia noceri non | 2.1 |
| posse intellegebant, et illud tempus exspectandum decreuerunt, quo | |
| exisset, ut absentem aggrederentur; itaque fecerunt. nam postquam | 3.1 |
| in Siciliam eum peruenisse crediderunt, absentem, quod sacra uiolasset, | |
| reum fecerunt. qua de re cum ei nuntius a magistratu in Siciliam mis- | |
| sus esset, ut domum ad causam dicendam rediret, essetque in magna | |
| spe prouinciae bene administrandae, non parere noluit et in trierem, | 5 |
| quae ad eum deportandum erat missa, ascendit. hac Thurios in Ita- | 4.1 |
| liam peruectus, multa secum reputans de immoderata ciuium suorum | |
| licentia crudelitateque erga nobiles, utilissimum ratus impendentem | |
| euitare tempestatem, clam se ab custodibus subduxit et inde primum | |
| Elidem, dein Thebas uenit. postquam autem se capitis damnatum | 5.1 |
| bonis publicatis audiuit, et, id quod usu uenerat, Eumolpidas sacer- | |
| dotes a populo coactos ut se deuouerent, eiusque deuotionis quo testa- | |
| tior esset memoria, exemplum in pila lapidea incisum esse positum | |
| in publico, Lacedaemonem demigrauit. ibi, ut ipse praedicare con- | 6.1 |
| suerat, non aduersus patriam, sed inimicos suos bellum gessit, quod | |
| eidem hostes essent ciuitati: nam cum intellegerent se plurimum prod- | |
| esse posse rei publicae, ex ea eiecisse plusque irae suae quam utilitati | |
| communi paruisse. itaque huius consilio Lacedaemonii cum Perse rege | 7.1 |
| amicitiam fecerunt, dein Deceleam in Attica munierunt praesidioque | |
| ibi perpetuo posito in obsidione Athenas tenuerunt. eiusdem opera | |
| Ioniam a societate auerterunt Atheniensium. quo facto multo supe- | |
| riores bello esse coeperunt. | 5 |
| Neque uero his rebus tam amici Alcibiadi sunt facti quam timore | 5.1.1 |
| ab eo alienati. nam cum acerrimi uiri praestantem prudentiam in | |
| omnibus rebus cognoscerent, pertimuerunt ne caritate patriae ductus | |
| aliquando ab ipsis descisceret et cum suis in gratiam rediret. itaque | |
| tempus eius interficiundi quaerere instituerunt. id Alcibiades diutius | 2.1 |
| celari non potuit: erat enim ea sagacitate, ut decipi non posset, prae- | |
| sertim cum animum attendisset ad cauendum. itaque ad Tissapher- | |
| nem, praefectum regis Darii, se contulit. cuius cum in intimam ami- | 3.1 |
| citiam peruenisset et Atheniensium male gestis in Sicilia rebus opes | |
| senescere, contra Lacedaemoniorum crescere uideret, initio cum Pi- | |
| sandro praetore, qui apud Samum exercitum habebat, per inter- | |
| nuntios colloquitur et de reditu suo facit mentionem. erat enim eodem | 5 |
| quo Alcibiades sensu, populi potentiae non amicus et optimatium | |
| fautor. ab hoc destitutus primum per Thrasybulum, Lyci filium, ab | 4.1 |
| exercitu recipitur praetorque fit apud Samum, post suffragante The- | |
| ramene populi scito restituitur parique absens imperio praeficitur | |
| simul cum Thrasybulo et Theramene. horum in imperio tanta commu- | 5.1 |
| tatio rerum facta est, ut Lacedaemonii, qui paulo ante uictores | |
| uiguerant, perterriti pacem peterent. uicti enim erant quinque proe- | |
| liis terrestribus, tribus naualibus, in quibus ducentas naues triremes | |
| amiserant, quae captae in hostium uenerant potestatem. Alcibiades | 6.1 |
| simul cum collegis receperat Ioniam, Hellespontum, multas prae- | |
| terea urbes Graecas, quae in ora sitae sunt Asiae, quarum expugnarant | |
| complures, in his Byzantium, neque minus multas consilio ad ami- | |
| citiam adiunxerant, quod in captos clementia fuerant usi. ita praeda | 7.1 |
| onusti, locupletato exercitu, maximis rebus gestis Athenas uenerunt. | |
| His cum obuiam uniuersa ciuitas in Piraeum descendisset, tanta | 6.1.1 |
| fuit omnium exspectatio uisendi Alcibiadis, ut ad eius triremem uulgus | |
| conflueret, proinde ac si solus aduenisset. sic enim populo erat persua- | 2.1 |
| sum, et aduersas superiores et praesentes secundas res accidisse eius | |
| opera. itaque et Siciliae amissum et Lacedaemoniorum uictorias cul- | |
| pae suae tribuebant, quod talem uirum e ciuitate expulissent. neque | |
| id sine causa arbitrari uidebantur. nam postquam exercitui praeesse | 5 |
| coeperat, neque terra neque mari hostes pares esse potuerant. hic ut | 3.1 |
| e naui egressus est, quamquam Theramenes et Thrasybulus eisdem | |
| rebus praefuerant simulque uenerant in Piraeum, tamen unum omnes | |
| illum prosequebantur, et, id quod numquam antea usu uenerat nisi | |
| Olympiae uictoribus, coronis aureis aeneisque uulgo donabatur. ille | 5 |
| lacrimans talem beniuolentiam ciuium suorum accipiebat, reminiscens | |
| pristini temporis acerbitatem. postquam <in> astu uenit, contione aduo- | 4.1 |
| cata sic uerba fecit, ut nemo tam ferus fuerit, quin eius casum lacru- | |
| marit inimicumque iis se ostenderit, quorum opera patria pulsus fuerat, | |
| proinde ac si alius populus, non ille ipse qui tum flebat, eum sacrilegii | |
| damnasset. restituta ergo huic sunt publice bona, eidemque illi | 5.1 |
| Eumolpidae sacerdotes rursus resacrare sunt coacti, qui eum deuoue- | |
| rant, pilaeque illae, in quibus deuotio fuerat scripta, in mare praeci- | |
| pitatae. | |
| Haec Alcibiadi laetitia non nimis fuit diuturna. nam cum ei omnes | 7.1.1 |
| essent honores decreti totaque res publica domi bellique tradita, ut | |
| unius arbitrio gereretur, et ipse postulasset ut duo sibi collegae daren- | |
| tur, Thrasybulus et Adimantus, neque id negatum esset, classe in | |
| Asiam profectus, quod apud Cymen minus ex sententia rem gesserat, | 5 |
| in inuidiam recidit: nihil enim eum non efficere posse ducebant. ex | 2.1 |
| quo fiebat ut omnia minus prospere gesta culpae tribuerent, cum aut | |
| eum neglegenter aut malitiose fecisse loquerentur, sicut tum accidit: | |
| nam corruptum a rege capere Cymen noluisse arguebant. itaque huic | 3.1 |
| maxime putamus malo fuisse nimiam opinionem ingenii atque uir- | |
| tutis: timebatur enim non minus quam diligebatur, ne secunda for- | |
| tuna magnisque opibus elatus tyrannidem concupisceret. quibus rebus | |
| factum est ut absenti magistratum abrogarent et alium in eius locum | 5 |
| substituerent. id ille ut audiuit, domum reuerti noluit et se Pactyen | 4.1 |
| contulit ibique tria castella communiit, Ornos, Bizanthen, Neontichos, | |
| manuque conlecta primus Graecae ciuitatis in Threciam introiit, glo- | |
| riosius existimans barbarum praeda locupletari quam Graiorum. qua | 5.1 |
| ex re creuerat cum fama tum opibus, magnamque amicitiam sibi cum | |
| quibusdam regibus Threciae pepererat. | |
| Neque tamen a caritate patriae potuit recedere. nam cum apud | 8.1.1 |
| Aegos flumen Philocles, praetor Atheniensium, classem constituisset | |
| suam neque longe abesset Lysander, praetor Lacedaemoniorum, qui | |
| in eo erat occupatus ut bellum quam diutissime duceret, quod ipsis | |
| pecunia a rege suppeditabatur, contra Atheniensibus exhaustis praeter | 5 |
| arma et naues nihil erat super, Alcibiades ad exercitum uenit Athe- | 2.1 |
| niensium ibique praesente uulgo agere coepit: si uellent, se coacturum | |
| Lysandrum dimicare aut pacem petere; Lacedaemonios eo nolle classe | |
| confligere, quod pedestribus copiis plus quam nauibus ualerent; sibi | 3.1 |
| autem esse facile Seuthem, regem Threcum, deducere ut eum terra | |
| depelleret: quo facto necessario aut classe conflicturum aut bellum | |
| compositurum. id etsi uere dictum Philocles animaduertebat, tamen | 4.1 |
| postulata facere noluit, quod sentiebat se Alcibiade recepto nullius | |
| momenti apud exercitum futurum et, si quid secundi euenisset, nul- | |
| lam in ea re suam partem fore, contra ea, si quid aduersi accidisset, | |
| se unum eius delicti futurum reum. ab hoc discedens Alcibiades 'quon- | 5.1 |
| iam' inquit 'uictoriae patriae repugnas, illud moneo, <ne> iuxta ho- | |
| stem castra habeas nautica: periculum est enim, ne immodestia mili- | |
| tum uestrorum occasio detur Lysandro uestri opprimendi exercitus.' | |
| neque ea res illum fefellit. nam Lysander, cum per speculatores com- | 6.1 |
| perisset uulgum Atheniensium in terram praedatum exisse nauesque | |
| paene inanes relictas, tempus rei gerendae non dimisit eoque impetu | |
| bellum totum deleuit. | |
| At Alcibiades, uictis Atheniensibus non satis tuta eadem loca sibi | 9.1.1 |
| arbitrans, penitus in Threciam se supra Propontidem abdidit, sperans | |
| ibi facillime suam fortunam occuli posse. falso. nam Threces, post- | 2.1 |
| quam eum cum magna pecunia uenisse senserunt, insidias fecerunt: | |
| qui ea quae apportarat abstulerunt, ipsum capere non potuerunt. ille | 3.1 |
| cernens nullum locum sibi tutum in Graecia propter potentiam Lace- | |
| daemoniorum ad Pharnabazum in Asiam transiit, quem quidem adeo | |
| sua cepit humanitate, ut eum nemo in amicitia antecederet. namque | |
| ei Grynium dederat, in Phrygia castrum, ex quo quinquagena talenta | 5 |
| uectigalis capiebat. qua fortuna Alcibiades non erat contentus neque | 4.1 |
| Athenas uictas Lacedaemoniis seruire poterat pati. itaque ad patriam | |
| liberandam omni ferebatur cogitatione. sed uidebat id sine rege Perse | 5.1 |
| non posse fieri, ideoque eum amicum sibi cupiebat adiungi neque dubi- | |
| tabat facile se consecuturum, si modo eius conueniundi habuisset po- | |
| testatem. nam Cyrum fratrem ei bellum clam parare Lacedaemoniis | |
| adiuuantibus sciebat: id si aperuisset, magnam se initurum gratiam | 5 |
| uidebat. | |
| Hoc cum moliretur peteretque a Pharnabazo, ut ad regem mittere- | 10.1.1 |
| tur, eodem tempore Critias ceterique tyranni Atheniensium certos ho- | |
| mines ad Lysandrum in Asiam miserant, qui eum certiorem facerent, | |
| nisi Alcibiadem sustulisset, nihil earum rerum fore ratum, quas ipse | |
| Athenis constituisset: quare, si suas res gestas manere uellet, illum | 5 |
| persequeretur. his Laco rebus commotus statuit accuratius sibi agen- | 2.1 |
| dum cum Pharnabazo. huic ergo renuntiat quae regi cum Lacedaemo- | |
| niis essent, nisi Alcibiadem uiuum aut mortuum sibi tradidisset. non | 3.1 |
| tulit hunc satrapes et uiolare clementiam quam regis opes minui | |
| maluit. itaque misit Susamithren et Bagaeum ad Alcibiadem inter- | |
| ficiendum, cum ille esset in Phrygia iterque ad regem compararet. | |
| missi clam uicinitati, in qua tum Alcibiades erat, dant negotium ut | 4.1 |
| eum interficiant. illi cum ferro aggredi non auderent, noctu ligna con- | |
| tulerunt circa casam eam, in qua quiescebat, eamque succenderunt, | |
| ut incendio conficerent, quem manu superari posse diffidebant. ille | 5.1 |
| autem ut sonitu flammae est excitatus, etsi gladius ei erat subductus, | |
| familiaris sui subalare telum eripuit. namque erat cum eo quidam ex | |
| Arcadia hospes, qui numquam discedere uoluerat. hunc sequi se iubet | |
| et id quod in praesentia uestimentorum fuit arripit. his in ignem con- | 5 |
| iectis flammae uim transiit. quem ut barbari incendium effugisse | 6.1 |
| uiderunt, telis eminus missis interfecerunt caputque eius ad Pharna- | |
| bazum rettulerunt. at mulier, quae cum eo uiuere consuerat, muliebri | |
| sua ueste contectum aedificii incendio mortuum cremauit, quod ad | |
| uiuum interimendum erat comparatum. sic Alcibiades annos circiter | 5 |
| quadraginta natus diem obiit supremum. | |
| Hunc infamatum a plerisque tres grauissimi historici summis lau- | 11.1.1 |
| dibus extulerunt: Thucydides, qui eiusdem aetatis fuit, Theopompus, | |
| post aliquanto natus, et Timaeus: qui quidem duo maledicentissimi | |
| nescio quo modo in illo uno laudando consenserunt. namque ea, quae | 2.1 |
| supra scripsimus, de eo praedicarunt atque hoc amplius: cum Athenis, | |
| splendidissima ciuitate, natus esset, omnes splendore ac dignitate | |
| superasse uitae; postquam inde expulsus Thebas uenerit, adeo stu- | 3.1 |
| diis eorum inseruisse, ut nemo eum labore corporisque uiribus posset | |
| aequiperare (omnes enim Boeotii magis firmitati corporis quam ingenii | |
| acumini inseruiunt); eundem apud Lacedaemonios, quorum moribus | 4.1 |
| summa uirtus in patientia ponebatur, sic duritiae se dedisse, ut parsi- | |
| monia uictus atque cultus omnes Lacedaemonios uinceret; fuisse apud | |
| Thracas, homines uinolentos rebusque ueneriis deditos: hos quoque | |
| in his rebus antecessisse; uenisse ad Persas, apud quos summa laus | 5.1 |
| esset fortiter uenari, luxuriose uiuere: horum sic imitatum consuetu- | |
| dinem, ut illi ipsi eum in his maxime admirarentur. quibus rebus effe- | 6.1 |
| cisse ut, apud quoscumque esset, princeps poneretur habereturque | |
| carissimus. sed satis de hoc: reliquos ordiamur. |