| THRASYBVLVS | |
| Thrasybulus, Lyci filius, Atheniensis. si per se uirtus sine fortuna | Thr.1.1.1 |
| ponderanda est, dubito an hunc primum omnium ponam. illud sine | |
| dubio: neminem huic praefero fide, constantia, magnitudine animi, | |
| in patriam amore. nam quod multi uoluerunt paucique potuerunt, ab | 2.1 |
| uno tyranno patriam liberare, huic contigit ut a triginta oppressam | |
| tyrannis e seruitute in libertatem uindicaret. sed nescio quo modo, | 3.1 |
| cum eum nemo anteiret his uirtutibus, multi nobilitate praecucurre- | |
| runt. primum Peloponnesio bello multa hic sine Alcibiade gessit, ille | |
| nullam rem sine hoc: quae ille uniuersa naturali quodam bono fecit | |
| lucri. sed illa tamen omnia communia imperatoribus cum mili- | 4.1 |
| tibus et fortuna, quod in proelii concursu abit res a consilio ad uires | |
| utrimque pugnantium. itaque iure suo nonnulla ab imperatore miles, | |
| plurima uero fortuna uindicat seque hic plus ualuisse quam ducis | |
| prudentiam uere potest praedicare. quare illud magnificentissimum | 5.1 |
| factum proprium est Thrasybuli. nam cum triginta tyranni praepo- | |
| siti a Lacedaemoniis seruitute oppressas tenerent Athenas, plurimos | |
| ciuis, quibus in bello parserat fortuna, partim patria expulissent par- | |
| tim interfecissent, plurimorum bona publicata inter se diuisissent, non | 5 |
| solum princeps, sed etiam solus initio bellum iis indixit. | |
| Hic enim cum Phylen confugisset, quod est castellum in Attica | 2.1.1 |
| munitissimum, non plus habuit secum triginta de suis. hoc initium | |
| fuit salutis Actaeorum, hoc robur libertatis clarissimae ciuitatis. neque | 2.1 |
| uero hic non contemptus est primo a tyrannis atque eius solitudo. | |
| quae quidem res et illis contemnentibus pernicii et huic despecto sa- | |
| luti fuit: haec enim illos segnes ad persequendum, hos autem tempore | |
| ad comparandum dato fecit robustiores. quo magis praeceptum illud | 3.1 |
| omnium in animis esse debet, nihil in bello oportere contemni, neque | |
| sine causa dici matrem timidi flere non solere. neque tamen pro opi- | 4.1 |
| nione Thrasybuli auctae sunt opes: nam iam tum illis temporibus | |
| fortius boni pro libertate loquebantur quam pugnabant. hinc in | 5.1 |
| Piraeum transiit Munichiamque muniuit. hanc bis tyranni oppugnare | |
| sunt adorti, ab eaque turpiter repulsi protinus in urbem armis impedi- | |
| mentisque amissis refugerunt. usus est Thrasybulus non minus pru- | 6.1 |
| dentia quam fortitudine. nam cedentes uiolari uetuit (ciues enim | |
| ciuibus parcere aequum censebat), neque quisquam est uulneratus | |
| nisi qui prior impugnare uoluit. neminem iacentem ueste spoliauit, | |
| nil attigit nisi arma, quorum indigebat, quaeque ad uictum pertine- | 5 |
| bant. in secundo proelio cecidit Critias, dux tyrannorum, cum quidem | 7.1 |
| exaduersus Thrasybulum fortissime pugnaret. | |
| Hoc deiecto Pausanias uenit Atticis auxilio, rex Lacedaemoniorum. | 3.1.1 |
| is inter Thrasybulum et eos, qui urbem tenebant, fecit pacem his con- | |
| dicionibus: ne qui praeter triginta tyrannos et decem, qui postea prae- | |
| tores creati superioris more crudelitatis erant usi, afficerentur exilio | |
| neue bona publicarentur: rei publicae procuratio populo redderetur. | 5 |
| praeclarum hoc quoque Thrasybuli, quod reconciliata pace, cum pluri- | 2.1 |
| mum in ciuitate posset, legem tulit, ne quis ante actarum rerum accu- | |
| saretur neue multaretur, eamque illi obliuionis appellarunt. neque | 3.1 |
| uero hanc tantum ferendam curauit, sed etiam ut ualeret effecit. nam | |
| cum quidam ex iis, qui simul cum eo in exilio fuerant, caedem facere | |
| eorum uellent, cum quibus in gratiam reditum erat publice, prohibuit | |
| et id quod pollicitus erat praestitit. | 5 |
| Huic pro tantis meritis honoris <causa> corona a populo data est, | 4.1.1 |
| facta duabus uirgulis oleaginis. quam quod amor ciuium et non uis | |
| expresserat, nullam habuit inuidiam magnaque fuit gloria. bene ergo | 2.1 |
| Pittacus ille, qui <in> septem sapientum numero est habitus, cum | |
| Mytilenaei multa milia iugerum ei agri muneri darent, 'nolite, oro | |
| uos,' inquit 'id mihi dare, quod multi inuideant, plures etiam concu- | |
| piscant. quare ex istis nolo amplius quam centum iugera, quae et | 5 |
| meam animi aequitatem et uestram uoluntatem indicent. nam parua | |
| munera diutina, locupletia non propria esse consuerunt.' illa ergo | 3.1 |
| corona contentus Thrasybulus neque amplius requisiuit neque quem- | |
| quam honore se antecessisse existimauit. hic sequenti tempore, cum | 4.1 |
| praetor classem ad Ciliciam appulisset neque satis diligenter in castris | |
| eius agerentur uigiliae, a barbaris ex oppido noctu eruptione facta in | |
| tabernaculo interfectus est. |