| CONON | |
| Conon Atheniensis Peloponnesio bello accessit ad rem publicam, | Con.1.1.1 |
| in eoque eius opera magni fuit. nam et praetor pedestribus exerciti- | |
| bus praefuit et praefectus classis <res> magnas mari gessit. quas ob | |
| causas praecipuus ei honos habitus est. namque omnibus unus insulis | |
| praefuit, in qua potestate Pheras cepit, coloniam Lacedaemoniorum. | 5 |
| fuit etiam extremo Peloponnesio bello praetor, cum apud Aegos flu- | 2.1 |
| men copiae Atheniensium a Lysandro sunt deuictae. sed tum afuit, | |
| eoque peius res administrata est: nam et prudens rei militaris et dili- | |
| gens erat imperator. itaque nemini erat iis temporibus dubium, si | 3.1 |
| affuisset, illam Atheniensis calamitatem accepturos non fuisse. | |
| Rebus autem afflictis, cum patriam obsideri audisset, non quaesiuit, | 2.1.1 |
| ubi ipse tuto uiueret, sed unde praesidio posset esse ciuibus suis. itaque | |
| contulit se ad Pharnabazum, satrapem Ioniae et Lydiae eundemque | |
| generum regis et propinquum: apud quem ut multum gratia ualeret, | |
| multo labore multisque effecit periculis. nam cum Lacedaemonii Athe- | 2.1 |
| niensibus deuictis in societate non manerent, quam cum Artaxerxe | |
| fecerant, Agesilaumque bellatum misissent in Asiam, maxime impulsi | |
| a Tissapherne, qui ex intimis regis ab amicitia eius defecerat et cum | |
| Lacedaemoniis coierat societatem, hunc aduersus Pharnabazus habi- | 5 |
| tus est imperator, re quidem uera exercitui praefuit Conon eiusque | |
| omnia arbitrio gesta sunt. hic multum ducem summum Agesilaum | 3.1 |
| impediuit saepeque eius consiliis obstitit, neque uero non fuit aper- | |
| tum, si ille non fuisset, Agesilaum Asiam Tauro tenus regi fuisse erep- | |
| turum. qui posteaquam domum a suis ciuibus reuocatus est, quod Boe- | 4.1 |
| otii et Athenienses Lacedaemoniis bellum indixerant, Conon nihilo | |
| setius apud praefectos regis uersabatur iisque omnibus magno erat usui. | |
| Defecerat a rege Tissaphernes, neque id tam Artaxerxi quam ceteris | 3.1.1 |
| erat apertum: multis enim magnisque meritis apud regem, etiam cum | |
| in officio non maneret, ualebat. neque id erat mirandum, si non facile | |
| ad credendum adducebatur, reminiscens eius se opera Cyrum fratrem | |
| superasse. huius accusandi gratia Conon a Pharnabazo ad regem mis- | 2.1 |
| sus posteaquam uenit, primum ex more Persarum ad chiliarchum, qui | |
| secundum gradum imperii tenebat, Tithraustem accessit seque osten- | |
| dit cum rege colloqui uelle. huic ille 'nulla' inquit 'mora est, sed tu | 3.1 |
| delibera, utrum colloqui malis an per litteras agere quae cogitas. | |
| necesse est enim, si in conspectum ueneris, uenerari te regem (quod | |
| προσκύνησιν illi uocant). nemo enim sine hoc admittitur. hoc si tibi | |
| grave est, per me nihilo setius editis mandatis conficies quod studes.' | 5 |
| tum Conon 'mihi uero' inquit 'non est graue quemuis honorem habere | 4.1 |
| regi, sed uereor ne ciuitati meae sit opprobrio, si, cum ex ea sim pro- | |
| fectus, quae ceteris gentibus imperare consuerit, potius barbarorum | |
| quam illius more fungar.' itaque huic quae uolebat scripta tradidit. | |
| Quibus cognitis rex tantum auctoritate eius motus est, ut et Tissa- | 4.1.1 |
| phernem hostem iudicarit et Lacedaemonios bello persequi iusserit | |
| et ei permiserit quem uellet eligere ad dispensandam pecuniam. id | |
| arbitrium Conon negauit sui esse consilii, sed ipsius, qui optime suos | |
| nosse deberet, sed se suadere Pharnabazo id negotii daret. hinc magnis | 2.1 |
| muneribus donatus ad mare est missus, ut Cypriis et Phoenicibus | |
| ceterisque maritimis ciuitatibus nauis longas imperaret classemque, | |
| qua proxima aestate mare tueri posset, compararet, dato adiutore | |
| Pharnabazo, sicut ipse uoluerat. id ut Lacedaemoniis est nuntiatum, | 3.1 |
| non sine cura rem administrant, quod maius bellum imminere arbi- | |
| trabantur, quam si cum barbaro solum contenderent. nam ducem | |
| fortem, prudentem regis opibus praefuturum ac secum dimicaturum | |
| uidebant, quem neque consilio neque copiis superare possent. hac | 4.1 |
| mente magnam contrahunt classem: proficiscuntur Pisandro duce. | |
| hos Conon apud Cnidum adortus magno proelio fugat, multas nauis | |
| capit, complures deprimit. qua uictoria non solum Athenae, sed etiam | |
| cuncta Graecia, quae sub Lacedaemoniorum fuerat imperio, liberata | 5 |
| est. Conon cum parte nauium in patriam uenit, muros dirutos a Ly- | 5.1 |
| sandro utrosque, et Piraei et Athenarum, reficiendos curat pecuniae- | |
| que quinquaginta talenta, quae a Pharnabazo acceperat, ciuibus suis | |
| donat. | |
| Accidit huic, quod ceteris mortalibus, ut inconsideratior in secunda | 5.1.1 |
| quam in aduersa esset fortuna. nam classe Peloponnesiorum deuicta, | |
| cum ultum se iniurias patriae putaret, plura concupiuit quam efficere | |
| potuit. neque tamen ea non pia et probanda fuerunt, quod potius | 2.1 |
| patriae opes augeri quam regis maluit. nam cum magnam auctori- | |
| tatem sibi pugna illa nauali, quam apud Cnidum fecerat, constituis- | |
| set non solum inter barbaros, sed etiam omnes Graeciae ciuitates, clam | |
| dare operam coepit, ut Ioniam et Aeoliam restitueret Atheniensibus. | 5 |
| id cum minus diligenter esset celatum, Tiribazus, qui Sardibus prae- | 3.1 |
| erat, Cononem euocauit, simulans ad regem eum se mittere uelle | |
| magna de re. huius nuntio parens cum uenisset, in uincla coniectus | |
| est, in quibus aliquamdiu fuit. inde nonnulli eum ad regem abductum | 4.1 |
| ibique eum periisse scriptum reliquerunt. contra ea Dinon historicus, | |
| cui nos plurimum de Persicis rebus credimus, effugisse scripsit: illud | |
| addubitat, utrum Tiribazo sciente an imprudente sit factum. |