| DION | |
| Dion, Hipparini filius, Syracusanus, nobili genere natus, utraque | Di.1.1.1 |
| implicatus tyrannide Dionysiorum. namque ille superior Aristoma- | |
| chen, sororem Dionis, habuit in matrimonio, ex qua duos filios, Hippa- | |
| rinum et Nisaeum, procreauit totidemque filias, nomine Sophrosynen | |
| et Areten, quarum priorem Dionysio filio, eidem cui regnum reliquit, | 5 |
| nuptum dedit, alteram, Areten, Dioni. Dion autem praeter nobilem | 2.1 |
| propinquitatem generosamque maiorum famam multa alia ab natura | |
| habuit bona, in his ingenium docile, come, aptum ad artes optimas, | |
| magnam corporis dignitatem, quae non minimum commendat, magnas | |
| praeterea diuitias a patre relictas, quas ipse tyranni muneribus auxe- | 5 |
| rat. erat intimus Dionysio priori, neque minus propter mores quam | 3.1 |
| affinitatem. namque etsi Dionysii crudelitas ei displicebat, tamen sal- | |
| uum propter necessitudinem, magis etiam suorum causa studebat. | |
| aderat in magnis rebus, eiusque consilio multum mouebatur tyrannus, | |
| nisi qua in re maior ipsius cupiditas intercesserat. legationes uero | 4.1 |
| omnes, quae essent illustriores, per Dionem administrabantur: quas | |
| quidem ille diligenter obeundo, fideliter administrando crudelissimum | |
| nomen tyranni sua humanitate tegebat. hunc a Dionysio missum Kar- | 5.1 |
| thaginienses <sic> suspexerunt, ut neminem umquam Graeca lingua | |
| loquentem magis sint admirati. | |
| Neque uero haec Dionysium fugiebant: nam quanto esset sibi orna- | 2.1.1 |
| mento, sentiebat. quo fiebat ut uni huic maxime indulgeret neque eum | |
| secus diligeret ac filium: qui quidem, cum Platonem Tarentum uenisse | 2.1 |
| fama in Siciliam esset perlata, adulescenti negare non potuerit, quin | |
| eum accerseret, cum Dion eius audiendi cupiditate flagraret. dedit | |
| ergo huic ueniam magnaque eum ambitione Syracusas perduxit. quem | 3.1 |
| Dion adeo admiratus est atque adamauit, ut se ei totum traderet. | |
| neque uero minus ipse Plato delectatus est Dione. itaque cum a Dio- | |
| nysio crudeliter uiolatus esset, quippe qui eum uenumdari iussisset, | |
| tamen eodem rediit eiusdem Dionis precibus adductus. interim in | 4.1 |
| morbum incidit Dionysius. quo cum graui conflictaretur, quaesiuit a | |
| medicis Dion, quem ad modum se haberet, simulque ab iis petiit, si | |
| forte maiori esset periculo, ut sibi faterentur: nam uelle se cum eo | |
| colloqui de partiendo regno, quod sororis suae filios ex illo natos par- | 5 |
| tem regni putabat debere habere. id medici non tacuerunt et ad Dio- | 5.1 |
| nysium filium sermonem rettulerunt. quo ille commotus, ne agendi | |
| esset Dioni potestas, patri soporem medicos dare coegit. hoc aeger | |
| sumpto ut somno sopitus diem obiit supremum. | |
| Tale initium fuit Dionis et Dionysii simultatis, eaque multis rebus | 3.1.1 |
| aucta est. sed tamen primis temporibus aliquamdiu simulata inter | |
| eos amicitia mansit. cum Dion non desisteret obsecrare Dionysium, | |
| ut Platonem Athenis arcesseret et eius consiliis uteretur, ille, qui in | |
| aliqua re uellet patrem imitari, morem ei gessit. eodemque tempore | 2.1 |
| Philistum historicum Syracusas reduxit, hominem amicum non magis | |
| tyranno quam tyrannis. sed de hoc in eo libro plura sunt exposita, | |
| qui de historicis Graecis conscriptus est. Plato autem tantum apud | 3.1 |
| Dionysium auctoritate potuit ualuitque eloquentia, ut ei persuaserit | |
| tyrannidis facere finem libertatemque reddere Syracusanis. a qua | |
| uoluntate Philisti consilio deterritus aliquanto crudelior esse coepit. | |
| Qui quidem cum a Dione se superari uideret ingenio, auctoritate, | 4.1.1 |
| amore populi, uerens ne, si eum secum haberet, aliquam occasionem | |
| sui daret opprimendi, nauem ei triremem dedit, qua Corinthum | |
| deueheretur, ostendens se id utriusque facere causa, ne, cum | |
| inter se timerent, alteruter alterum praeoccuparet. id cum factum | 2.1 |
| multi indignarentur magnaeque esset inuidiae tyranno, Dionysius | |
| omnia, quae moueri poterant Dionis, in nauis imposuit ad eumque | |
| misit. sic enim existimari uolebat, id se non odio hominis, sed suae | |
| salutis fecisse causa. postea uero quam audiuit eum in Peloponneso | 3.1 |
| manum comparare sibique bellum facere conari, Areten, Dionis uxo- | |
| rem, alii nuptum dedit filiumque eius sic educari iussit, ut indulgendo | |
| turpissimis imbueretur cupiditatibus. nam puero prius quam pubes | 4.1 |
| esset scorta adducebantur, uino epulisque obruebatur, neque ullum | |
| tempus sobrio relinquebatur. is usque eo uitae statum commutatum | 5.1 |
| ferre non potuit, postquam in patriam rediit pater (namque appositi | |
| erant custodes, qui eum a pristino uictu deducerent), ut se de supe- | |
| riore parte aedium deiecerit atque ita interierit. sed illuc reuertor. | |
| Postquam Corinthum peruenit Dion et eodem perfugit Heraclides | 5.1.1 |
| ab eodem expulsus Dionysio, qui praefectus fuerat equitum, omni | |
| ratione bellum comparare coeperunt. sed non multum proficiebant, | 2.1 |
| quod multorum annorum tyrannis magnarum opum putabatur: quam | |
| ob causam pauci ad societatem periculi perducebantur. sed Dion, fre- | 3.1 |
| tus non tam suis copiis quam odio tyranni, maximo animo duabus | |
| onerariis nauibus quinquaginta annorum imperium, munitum quin- | |
| gentis longis nauibus, decem equitum centumque peditum milibus, | |
| profectus oppugnatum, quod omnibus gentibus admirabile est uisum, | 5 |
| adeo facile perculit, ut post diem tertium, quam Siciliam attigerat, | |
| Syracusas introierit. ex quo intellegi potest nullum esse imperium | |
| tutum nisi beneuolentia munitum. eo tempore aberat Dionysius et in | 4.1 |
| Italia classem opperiebatur aduersariorum, ratus neminem sine magnis | |
| copiis ad se uenturum. quae res eum fefellit. nam Dion iis ipsis, qui | 5.1 |
| sub aduersarii fuerant potestate, regios spiritus repressit totiusque | |
| eius partis Siciliae potitus est, quae sub Dionysii fuerat potestate, | |
| parique modo urbis Syracusarum praeter arcem et insulam adiunctam | |
| oppido, eoque rem perduxit, ut talibus pactionibus pacem tyrannus | 6.1 |
| facere uellet: Siciliam Dion obtineret, Italiam Dionysius, Syracusas | |
| Apollocrates, cui maximam fidem uni habebat Dion. | |
| Has tam prosperas tamque inopinatas res consecuta est subita | 6.1.1 |
| commutatio, quod fortuna sua mobilitate, quem paulo ante extulerat, | |
| demergere est adorta. primum in filio, de quo commemoraui supra, | 2.1 |
| suam uim exercuit. nam cum uxorem reduxisset, quae alii fuerat | |
| tradita, filiumque uellet reuocare ad uirtutem a perdita luxuria, | |
| accepit grauissimum parens uulnus morte filii. deinde orta dissensio | 3.1 |
| est inter eum et Heraclidem, qui, quod ei principatum non concedebat, | |
| factionem comparauit. neque is minus ualebat apud optimates, quo- | |
| rum consensu praeerat classi, cum Dion exercitum pedestrem teneret. | |
| non tulit hoc animo aequo Dion, et uersum illum Homeri rettulit ex | 4.1 |
| secunda rhapsodia, in quo haec sententia est: non posse bene geri rem | |
| publicam multorum imperiis. quod dictum magna inuidia consecuta | |
| est: namque aperuisse uidebatur omnia in sua potestate esse uelle. | |
| hanc ille non lenire obsequio, sed acerbitate opprimere studuit, Hera- | 5.1 |
| clidemque, cum Syracusas uenisset, interficiundum curauit. | |
| Quod factum omnibus maximum timorem iniecit; nemo enim illo | 7.1.1 |
| interfecto se tutum putabat. ille autem aduersario remoto licentius | |
| eorum bona, quos sciebat aduersus se sensisse, militibus dispertiuit. | |
| quibus diuisis, cum cotidiani maximi fierent sumptus, celeriter pecu- | 2.1 |
| nia deesse coepit, neque, quo manus porrigeret, suppetebat nisi in | |
| amicorum possessiones. id eius modi erat, ut, cum milites reconcilias- | |
| set, amitteret optimates. quarum rerum cura frangebatur et insuetus | 3.1 |
| male audiendi non animo aequo ferebat, de se ab iis male existimari, | |
| quorum paulo ante in caelum fuerat elatus laudibus. uulgus autem | |
| offensa in eum militum uoluntate liberius loquebatur et tyrannum | |
| non ferendum dictitabat. | 5 |
| Haec ille intuens cum quem ad modum sedaret nesciret et quorsum | 8.1.1 |
| euaderent timeret, Callicrates quidam, ciuis Atheniensis, qui simul | |
| cum eo ex Peloponneso in Siciliam uenerat, homo et callidus et ad | |
| fraudem acutus, sine ulla religione ac fide, adit ad Dionem et ait: | |
| eum magno in periculo esse propter offensionem populi et odium mili- | 2.1 |
| tum, quod nullo modo euitare posset, nisi alicui suorum negotium | |
| daret, qui se simularet illi inimicum. quem si inuenisset idoneum, facile | |
| omnium animos cogniturum aduersariosque sublaturum, quod in- | |
| imici eius dissidenti suos sensus aperturi forent. tali consilio probato | 3.1 |
| excepit has partes ipse Callicrates et se armat imprudentia Dionis. | |
| ad eum interficiundum socios conquirit, aduersarios eius conuenit, | |
| coniuratione confirmat. res, multis consciis quae gereretur, elata de- | 4.1 |
| fertur ad Aristomachen, sororem Dionis, uxoremque Areten. illae ti- | |
| more perterritae conueniunt, cuius de periculo timebant. at ille negat | |
| a Callicrate fieri sibi insidias, sed illa, quae agerentur, fieri praecepto | |
| suo. mulieres nihilo setius Callicratem in aedem Proserpinae deducunt | 5.1 |
| ac iurare cogunt, nihil ab illo periculi fore Dioni. ille hac religione non | |
| modo non est deterritus, sed ad maturandum concitatus est, uerens ne | |
| prius consilium aperiretur suum, quam conata perfecisset. | |
| Hac mente proximo die festo, cum a conuentu se remotum Dion | 9.1.1 |
| domi teneret atque in conclaui edito recubuisset, consciis facinoris loca | |
| munitiora oppidi tradit, domum custodiis saepit, a foribus qui non | |
| discedant, certos praeficit, nauem triremem armatis ornat Philostrato- | 2.1 |
| que, fratri suo, tradit eamque in portu agitari iubet, ut si exercere re- | |
| miges uellet, cogitans, si forte consiliis obstitisset fortuna, ut haberet, | |
| qua fugeret ad salutem. suorum autem e numero Zacynthios adules- | 3.1 |
| centes quosdam eligit cum audacissimos tum uiribus maximis, hisque | |
| dat negotium, ad Dionem eant inermes, sic ut conueniendi eius gratia | |
| uiderentur uenire. hi propter notitiam sunt intromissi. at illi ut limen | 4.1 |
| eius intrarant, foribus obseratis in lecto cubantem inuadunt, colli- | |
| gant: fit strepitus, adeo ut exaudiri possit foris. hic, sicut ante saepe | 5.1 |
| dictum est, quam inuisa sit singularis potentia et miseranda uita, | |
| qui se metui quam amari malunt, cuiuis facile intellectu fuit. namque | 6.1 |
| illi ipsi custodes, si propria fuissent uoluntate, foribus effractis seruare | |
| eum potuissent, quod illi inermes telum foris flagitantes uiuum tene- | |
| bant. cui cum succurreret nemo, Lyco quidam Syracusanus per fene- | |
| stras gladium dedit, quo Dion interfectus est. | 5 |
| Confecta caede, cum multitudo uisendi gratia introisset, nonnulli ab | 10.1.1 |
| insciis pro noxiis conciduntur. nam celeri rumore dilato, Dioni uim | |
| allatam, multi concurrerant, quibus tale facinus displicebat. hi falsa | |
| suspicione ducti immerentes ut sceleratos occidunt. huius de morte ut | 2.1 |
| palam factum est, mirabiliter uulgi mutata est uoluntas. nam qui | |
| uiuum eum tyrannum uocitarant, eidem liberatorem patriae tyranni- | |
| que expulsorem praedicabant. sic subito misericordia odio successerat, | |
| ut eum suo sanguine ab Acherunte, si possent, cuperent redimere. | 5 |
| itaque in urbe celeberrimo loco, elatus publice, sepulcri monumento | 3.1 |
| donatus est. diem obiit circiter annos quinquaginta quinque natus, | |
| quartum post annum, quam ex Peloponneso in Siciliam redierat. |