| IPHICRATES | |
| Iphicrates Atheniensis non tam magnitudine rerum gestarum quam | Iph.1.1.1 |
| disciplina militari nobilitatus est. fuit enim talis dux, ut non solum | |
| aetatis suae cum primis compararetur, sed ne de maioribus natu qui- | |
| dem quisquam anteponeretur. multum uero in bello est uersatus, saepe | 2.1 |
| exercitibus praefuit, nusquam culpa male rem gessit, semper consilio | |
| uicit tantumque eo ualuit, ut multa in re militari partim noua attu- | |
| lerit, partim meliora fecerit. namque ille pedestria arma mutauit. cum | 3.1 |
| ante illum imperatorem maximis clipeis, breuibus hastis, minutis gla- | |
| diis uterentur, ille e contrario peltam pro parma fecit (a quo postea | 4.1 |
| peltastae pedites appellabantur), ut ad motus concursusque essent | |
| leuiores, hastae modum duplicauit, gladios longiores fecit. idem genus | |
| loricarum <mutauit> et pro sertis atque aeneis linteas dedit. quo facto | |
| expeditiores milites reddidit: nam pondere detracto, quod aeque cor- | 5 |
| pus tegeret et leue esset, curauit. | |
| Bellum cum Thracibus gessit; Seuthen, socium Atheniensium, in | 2.1.1 |
| regnum restituit. apud Corinthum tanta seueritate exercitui praefuit, | |
| ut nullae umquam in Graecia neque exercitatiores copiae neque magis | |
| dicto audientes fuerint duci, in eamque consuetudinem induxit, ut, | 2.1 |
| cum proelii signum ab imperatore esset datum, sine ducis opera sic | |
| ordinatae consisterent, ut singuli ab peritissimo imperatore dispositi | |
| uiderentur. hoc exercitu moram Lacedaemoniorum interfecit, quod | 3.1 |
| maxime tota celebratum est Graecia. iterum eodem bello omnes copias | |
| eorum fugauit, quo facto magnam adeptus est gloriam. cum Artaxer- | 4.1 |
| xes Aegyptio regi bellum inferre uoluit, Iphicraten ab Atheniensibus | |
| ducem petiuit, quem praeficeret exercitui conducticio, cuius numerus | |
| duodecim milium fuit. quem quidem sic omni disciplina militari eru- | |
| diuit, ut, quem ad modum quondam Fabiani milites Romani appellati | 5 |
| sunt, sic Iphicratenses apud Graecos in summa laude fuerint. idem | 5.1 |
| subsidio Lacedaemoniis profectus Epaminondae retardauit impetus. | |
| nam nisi eius aduentus appropinquasset, non prius Thebani Sparta | |
| abscessissent, quam captam incendio delessent. | |
| Fuit autem et animo magno et corpore imperatoriaque forma, ut | 3.1.1 |
| ipso aspectu cuiuis iniceret admirationem sui, sed in labore nimis | 2.1 |
| remissus parumque patiens, ut Theopompus memoriae prodidit, bonus | |
| uero ciuis fideque magna. quod cum in aliis rebus declarauit, tum | |
| maxime in Amyntae Macedonis liberis tuendis. namque Eurydice, | |
| mater Perdiccae et Philippi, cum his duobus pueris Amynta mortuo | 5 |
| ad Iphicraten confugit eiusque opibus defensa est. uixit ad senec- | 3.1 |
| tutem placatis in se suorum ciuium animis. causam capitis semel dixit, | |
| bello sociali, simul cum Timotheo, eoque iudicio est absolutus. Mene- | 4.1 |
| sthea filium reliquit ex Thressa natum, Coti regis filia. is cum inter- | |
| rogaretur, utrum pluris, patrem matremne, faceret, 'matrem' inquit. | |
| id cum omnibus mirum uideretur, at ille 'merito' inquit 'facio: nam | |
| pater, quantum in se fuit, Threcem me genuit, contra ea mater Athe- | 5 |
| niensem.' |