| CHABRIAS | |
| Chabrias Atheniensis. hic quoque in summis habitus est ducibus | Cha.1.1.1 |
| resque multas memoria dignas gessit. sed ex his elucet maxime inuen- | |
| tum eius in proelio, quod apud Thebas fecit, cum Boeotiis subsidio | |
| uenisset. namque in eo uictoria fidentem summum ducem <cernens> | 2.1 |
| Agesilaum, fugatis iam ab eo conducticiis cateruis, reliquam phalan- | |
| gem loco uetuit cedere obnixoque genu scuto, proiecta hasta impetum | |
| excipere hostium docuit. id nouum Agesilaus contuens progredi non | |
| est ausus suosque iam incurrentes tuba reuocauit. hoc usque eo tota | 3.1 |
| Graecia fama celebratum est, ut illo statu Chabrias sibi statuam fieri | |
| uoluerit, quae publice ei ab Atheniensibus in foro constituta est. ex | |
| quo factum est ut postea athletae ceterique artifices iis statibus <in> | |
| statuis ponendis uterentur, < * * * > cum uictoriam essent adepti. | 5 |
| Chabrias autem multa in Europa bella administrauit, cum dux | 2.1.1 |
| Atheniensium esset; in Aegypto sua sponte gessit: nam Nectenebin | |
| adiutum profectus regnum ei constituit. fecit idem Cypri, sed publice | 2.1 |
| ab Atheniensibus Euagorae adiutor datus, neque prius inde discessit, | |
| quam totam insulam bello deuinceret: qua ex re Athenienses magnam | |
| gloriam sunt adepti. interim bellum inter Aegyptios et Persas con- | 3.1 |
| flatum est. Athenienses cum Artaxerxe societatem habebant, Lacedae- | |
| monii cum Aegyptiis, a quibus magnas praedas Agesilaus, rex eorum, | |
| faciebat. id intuens Chabrias, cum in re nulla Agesilao cederet, sua | |
| sponte eos adiutum profectus Aegyptiae classi praefuit, pedestribus | 5 |
| copiis Agesilaus. | |
| Tum praefecti regis Persae legatos miserunt Athenas questum, quod | 3.1.1 |
| Chabrias aduersum regem bellum gereret cum Aegyptiis. Athenienses | |
| diem certam Chabriae praestituerunt, quam ante domum nisi redisset, | |
| capitis se illum damnaturos denuntiarunt. hoc ille nuntio Athenas | |
| rediit, neque ibi diutius est moratus, quam fuit necesse. non enim | 2.1 |
| libenter erat ante oculos suorum ciuium, quod et uiuebat laute et in- | |
| dulgebat sibi liberalius, quam ut inuidiam uulgi posset effugere. est | 3.1 |
| enim hoc commune uitium magnis liberisque ciuitatibus, ut inuidia | |
| gloriae comes sit et libenter de iis detrahant, quos eminere uideant | |
| altius, neque animo aequo pauperes alienam intueantur fortunam. | |
| itaque Chabrias, quoniam ei licebat, plurimum aberat. neque uero | 4.1 |
| solus ille aberat Athenis libenter, sed omnes fere principes fecerunt | |
| idem, quod tantum se ab inuidia putabant futuros, quantum a con- | |
| spectu suorum recesserint. itaque Conon plurimum Cypri uixit, Iphi- | |
| crates in Thraecia, Timotheus Lesbo, Chares Sigeo, dissimilis quidem | 5 |
| Chares horum et factis et moribus, sed tamen Athenis et honoratus | |
| et potens. | |
| Chabrias autem periit bello sociali tali modo. oppugnabant Athe- | 4.1.1 |
| nienses Chium. erat in classe Chabrias priuatus, sed omnes, qui in | |
| magistratu erant, auctoritate anteibat, eumque magis milites quam | |
| qui praeerant aspiciebant. quae res ei maturauit mortem. nam dum | 2.1 |
| primus studet portum intrare gubernatoremque iubet eo dirigere | |
| nauem, ipse sibi perniciei fuit: cum enim eo penetrasset, ceterae non | |
| sunt secutae. quo facto circumfusus hostium concursu cum fortissime | |
| pugnaret, nauis rostro percussa coepit sidere. hinc refugere cum pos- | 3.1 |
| set, si se in mare deiecisset, quod suberat classis Atheniensium, quae | |
| exciperet natantis, perire maluit quam armis abiectis nauem relin- | |
| quere, in qua fuerat uectus. id ceteri facere noluerunt, qui nando in | |
| tutum peruenerunt. at ille, praestare honestam mortem existimans | 5 |
| turpi uitae, comminus pugnans telis hostium interfectus est. |