| TIMOTHEVS | |
| Timotheus, Cononis filius, Atheniensis. hic a patre acceptam glo- | Timoth.1.1.1 |
| riam multis auxit uirtutibus: fuit enim disertus, impiger, laboriosus, | |
| rei militaris peritus neque minus ciuitatis regendae. multa huius sunt | 2.1 |
| praeclare facta, sed haec maxime illustria. Olynthios et Byzantios | |
| bello subegit. Samum cepit: in qua oppugnanda superiori bello Athe- | |
| nienses mille et ducenta talenta consumpserant, id ille sine ulla publica | |
| impensa populo restituit. aduersus Cotum bella gessit ab eoque mille | 5 |
| et ducenta talenta praedae in publicum rettulit. Cyzicum obsidione | 3.1 |
| liberauit. Ariobarzani simul cum Agesilao auxilio profectus est, a quo | |
| cum Laco pecuniam numeratam accepisset, ille ciuis suos agro atque | |
| urbibus augeri maluit quam id sumere, cuius partem domum suam | |
| ferre posset. itaque accepit Crithoten et Sestum. | 5 |
| Idem classi praefectus circumuehens Peloponnesum, Laconicen po- | 2.1.1 |
| pulatus, classem eorum fugauit, Corcyram sub imperium Athenien- | |
| sium redegit sociosque idem adiunxit Epirotas, Athamanas, Chaonas | |
| omnesque eas gentes, quae mare illud adiacent. quo facto Lacedae- | 2.1 |
| monii de diutina contentione destiterunt et sua sponte Athenien- | |
| sibus imperii maritimi principatum concesserunt, pacemque iis legibus | |
| constituerunt, ut Athenienses mari duces essent. quae uictoria tantae | |
| fuit Atticis laetitiae, ut tum primum arae Paci publice sint factae | 5 |
| eique deae puluinar sit institutum. cuius laudis ut memoria maneret, | 3.1 |
| Timotheo publice statuam in foro posuerunt. qui honos huic uni ante | |
| id tempus contigit, ut, cum patri populus statuam posuisset, filio | |
| quoque daret. sic iuxta posita recens filii ueterem patris renouauit | |
| memoriam. | 5 |
| Hic cum esset magno natu et magistratus gerere desisset, bello | 3.1.1 |
| Athenienses undique premi sunt coepti. defecerat Samus, descierat | |
| Hellespontus, Philippus iam tum ualens, Macedo, multa moliebatur: | |
| cui oppositus Chares cum esset, non satis in eo praesidii putabatur. | |
| fit Menestheus praetor, filius Iphicratis, gener Timothei, et ut ad bel- | 2.1 |
| lum proficiscatur decernitur. huic in consilium dantur duo usu sapien- | |
| tiaque praestantes, pater et socer, quod in his tanta erat auctoritas, | |
| ut magna spes esset per eos amissa posse recuperari. hi cum Samum | 3.1 |
| profecti essent et eodem Chares illorum aduentu cognito cum suis | |
| copiis proficisceretur, ne quid absente se gestum uideretur, accidit, cum | |
| ad insulam appropinquarent, ut magna tempestas oriretur: quam eui- | |
| tare duo ueteres imperatores utile arbitrati suam classem suppresserunt. | 5 |
| at ille temeraria usus ratione non cessit maiorum natu auctoritati, | 4.1 |
| uelut in sua manu esset fortuna. quo contenderat, peruenit, eodemque | |
| ut sequerentur, ad Timotheum et Iphicraten nuntium misit. hinc male | |
| re gesta, compluribus amissis nauibus eo, unde erat profectus, se re- | |
| cepit litterasque Athenas publice misit, sibi procliue fuisse Samum | 5 |
| capere, nisi a Timotheo et Iphicrate desertus esset. populus acer, | 5.1 |
| suspicax ob eamque rem mobilis, aduersarius, inuidus (etiam poten- | |
| tiae in crimen uocabantur) domum reuocat: accusantur proditionis. | |
| hoc iudicio damnatur Timotheus lisque eius aestimatur centum talen- | |
| tis. ille odio ingratae ciuitatis coactus Chalcidem se contulit. | 5 |
| Huius post mortem cum populum iudicii sui paeniteret, multae | 4.1.1 |
| nouem partis detraxit et decem talenta Cononem, filium eius, ad muri | |
| quandam partem reficiendam iussit dare. in quo fortunae uarietas est | |
| animaduersa. nam quos auus Conon muros ex hostium praeda patriae | |
| restituerat, eosdem nepos cum summa ignominia familiae ex sua re | 5 |
| familiari reficere coactus est. Timothei autem moderatae sapientisque | 2.1 |
| uitae cum pleraque possimus proferre testimonia, uno erimus con- | |
| tenti, quod ex eo facile conici poterit, quam carus suis fuerit. cum | |
| Athenis adulescentulus causam diceret, non solum amici priuatique | |
| hospites ad eum defendendum conuenerunt, sed etiam in eis Iason, | 5 |
| tyrannus Thessaliae, qui illo tempore fuit omnium potentissimus. hic | 3.1 |
| cum in patria sine satellitibus se tutum non arbitraretur, Athenas sine | |
| ullo praesidio uenit tantique hospitem fecit, ut mallet se capitis peri- | |
| culum adire quam Timotheo de fama dimicanti deesse. hunc aduersus | |
| tamen Timotheus postea populi iussu bellum gessit: patriae sanctiora | 5 |
| iura quam hospitii esse duxit. | |
| Haec extrema fuit aetas imperatorum Atheniensium, Iphicratis, | 4.1 |
| Chabriae, Timothei, neque post illorum obitum quisquam dux in illa | |
| urbe fuit dignus memoria. | |
| Venio nunc ad fortissimum uirum maximique consilii omnium bar- | 5.1 |
| barorum, exceptis duobus Karthaginiensibus, Hamilcare et Hanni- | |
| bale. de quo hoc plura referemus, quod et obscuriora sunt eius gesta | 6.1 |
| pleraque et ea, quae prospere ei cesserunt, non magnitudine copiarum, | |
| sed consilii, quo tum omnes superabat, acciderunt: quorum nisi ratio | |
| explicata fuerit, res apparere non poterunt. |