| DATAMES | |
| Datames, patre Camisare, natione Care, matre Scythissa natus, pri- | Dat.1.1.1 |
| mum <in> militum numero fuit apud Artaxerxen eorum, qui regiam | |
| tuebantur. pater eius Camisares, quod et manu fortis et bello strenuus | |
| et regi multis locis fidelis erat repertus, habuit prouinciam partem | |
| Ciliciae iuxta Cappadociam, quam incolunt Leucosyri. Datames mili- | 2.1 |
| tare munus fungens primum, qualis esset, aperuit in bello, quod rex | |
| aduersus Cadusios gessit. namque hic multis milibus regiorum inter- | |
| fectis magni fuit eius opera. quo factum est, <ut>, cum in eo bello | |
| cecidisset Camisares, paterna ei traderetur prouincia. | 5 |
| Pari se uirtute postea praebuit, cum Autophrodates iussu regis bello | 2.1.1 |
| persequeretur eos qui defecerant. namque huius opera hostes, cum | |
| castra iam intrassent, profligati sunt exercitusque reliquus conserua- | |
| tus regis est: qua ex re maioribus rebus praeesse coepit. erat eo tem- | 2.1 |
| pore Thuys dynastes Paphlagoniae, antiquo genere, ortus a Pylae- | |
| mene illo, quem Homerus Troico bello a Patroclo interfectum ait. is | 3.1 |
| regi dicto audiens non erat. quam ob causam bello eum persequi con- | |
| stituit eique rei praefecit Datamen, propinquum Paphlagonis: nam- | |
| que ex fratre et sorore erant nati. quam ob causam Datames primum | |
| experiri uoluit, ut sine armis propinquum ad officium reduceret. ad | 5 |
| quem cum uenisset sine praesidio, quod ab amico nullas uereretur | |
| insidias, paene interiit: nam Thuys eum clam interficere uoluit. erat | 4.1 |
| mater cum Datame, amita Paphlagonis. ea quid ageretur resciit filium- | |
| que monuit. ille fuga periculum euitauit bellumque indixit Thuyni. in | 5.1 |
| quo cum ab Ariobarzane, praefecto Lydiae et Ioniae totiusque Phry- | |
| giae, desertus esset, nihilo segnius perseuerauit uiuumque Thuyn cepit | |
| cum uxore et liberis. | |
| Cuius facti ne prius fama ad regem quam ipse perueniret, dedit | 3.1.1 |
| operam. itaque omnibus insciis eo, ubi erat rex, uenit posteroque die | |
| Thuyn, hominem maximi corporis terribilique facie, quod et niger | |
| et capillo longo barbaque erat promissa, optima ueste texit, quam | |
| satrapae regii gerere consuerant, ornauit etiam torque atque armillis | 5 |
| aureis ceteroque regio cultu; ipse agresti duplici amiculo circumdatus | 2.1 |
| hirtaque tunica, gerens in capite galeam uenatoriam, dextra manu | |
| clauam, sinistra copulam, qua uinctum ante se Thuynem agebat, ut si | |
| feram bestiam captam duceret. quem cum omnes conspicerent propter | 3.1 |
| nouitatem ornatus ignotamque formam ob eamque rem magnus esset | |
| concursus, fuit nonnemo qui agnosceret Thuyn regique nuntiaret. | |
| primo non accredidit: itaque Pharnabazum misit exploratum. a quo | 4.1 |
| ut rem gestam comperit, statim admitti iussit, magnopere delectatus | |
| cum facto tum ornatu, inprimis quod nobilis rex in potestatem in- | |
| opinanti uenerat. itaque magnifice Datamen donatum ad exercitum | 5.1 |
| misit, qui tum contrahebatur duce Pharnabazo et Tithrauste ad bel- | |
| lum Aegyptium, parique eum atque illos imperio esse iussit. postea | |
| uero quam Pharnabazum rex reuocauit, illi summa imperii tradita est. | |
| Hic cum maximo studio compararet exercitum Aegyptumque pro- | 4.1.1 |
| ficisci pararet, subito a rege litterae sunt ei missae, ut Aspim aggre- | |
| deretur, qui Cataoniam tenebat: quae gens iacet supra Ciliciam, con- | |
| finis Cappadociae. namque Aspis, saltuosam regionem castellisque | 2.1 |
| munitam incolens, non solum imperio regis non parebat, sed etiam | |
| finitimas regiones uexabat et quae regi portarentur abripiebat. Da- | 3.1 |
| tames etsi longe aberat ab iis regionibus et a maiore re abstrahebatur, | |
| tamen regis uoluntati morem gerendum putauit. itaque cum paucis, | |
| sed uiris fortibus nauem conscendit, existimans, quod accidit, faci- | |
| lius se imprudentem parua manu oppressurum quam paratum quam- | 5 |
| uis magno exercitu. hac delatus in Ciliciam, egressus inde, dies | 4.1 |
| noctesque iter faciens Taurum transiit eoque quo studuerat uenit. | |
| quaerit quibus locis sit Aspis: cognoscit haud longe abesse profec- | |
| tumque eum uenatum. quem dum speculatur, aduentus eius causa | |
| cognoscitur. Pisidas cum iis, quos secum habebat, ad resistendum | 5 |
| Aspis comparat. id Datames ubi audiuit, arma sumit, suos sequi iubet; | 5.1 |
| ipse equo concitato ad hostem uehitur. quem procul Aspis conspiciens | |
| ad se ferentem pertimescit atque a conatu resistendi deterritus sese | |
| dedidit. hunc Datames uinctum ad regem ducendum tradit Mithri- | |
| dati. | 5 |
| Haec dum geruntur, Artaxerxes reminiscens, a quanto bello ad | 5.1.1 |
| quam paruam rem principem ducum misisset, se ipse reprehendit et | |
| nuntium ad exercitum Acen misit, quod nondum Datamen profectum | |
| putabat, qui diceret, ne ab exercitu discederet. hic priusquam perue- | |
| niret, quo erat profectus, in itinere conuenit, qui Aspim ducebant. qua | 2.1 |
| celeritate cum magnam beniuolentiam regis Datames consecutus esset, | |
| non minorem inuidiam aulicorum excepit, quod illum unum pluris | |
| quam se omnes fieri uidebant. quo facto cuncti ad eum opprimendum | |
| consenserunt. haec Pandantes, gazae custos regiae, amicus Datami, | 3.1 |
| perscripta ei mittit, in quibus docet eum magno fore periculo, si quid | |
| illo imperante aduersi in Aegypto accidisset. namque eam esse con- | 4.1 |
| suetudinem regiam, ut casus aduersos hominibus tribuant, secundos | |
| fortunae suae: quo fieri ut facile impellantur ad eorum perniciem, | |
| quorum ductu res male gestae nuntientur. illum hoc maiore fore in | |
| discrimine, quod, quibus rex maxime oboediat, eos habeat inimicissi- | 5 |
| mos. talibus ille litteris cognitis, cum iam ad exercitum Acen uenisset, | 5.1 |
| quod non ignorabat ea uere scripta, desciscere a rege constituit. neque | |
| tamen quicquam fecit, quod fide sua esset indignum. nam Mandroclen | 6.1 |
| Magnetem exercitui praefecit; ipse cum suis in Cappadociam discedit | |
| coniunctamque huic Paphlagoniam occupat, celans, qua uoluntate | |
| esset in regem. clam cum Ariobarzane facit amicitiam, manum com- | |
| parat, urbes munitas suis tuendas tradit. | 5 |
| Sed haec propter hiemale tempus minus prospere procedebant. | 6.1.1 |
| audit Pisidas quasdam copias aduersus se parare. filium eo Arsideum | |
| cum exercitu mittit; cadit in proelio adulescens. proficiscitur eo pater | |
| non ita cum magna manu, celans, quantum uulnus accepisset, quod | |
| prius ad hostem peruenire cupiebat, quam de male re gesta fama ad | 5 |
| suos perueniret, ne cognita filii morte animi debilitarentur militum. | |
| quo contenderat, peruenit iisque locis castra ponit, ut neque circumiri | 2.1 |
| multitudine aduersariorum posset neque impediri, quominus ipse ad | |
| dimicandum manum haberet expeditam. erat cum eo Mithrobarzanes, | 3.1 |
| socer eius, praefectus equitum. is desperatis generi rebus ad hostes | |
| transfugit. id Datames ut audiuit, sensit, si in turbam exisset ab | |
| homine tam necessario se relictum, futurum ut ceteri consilium seque- | |
| rentur. in uulgus edit: suo iussu Mithrobarzanem profectum pro per- | 4.1 |
| fuga, quo facilius receptus interficeret hostes: quare relinqui eum par | |
| non esse et omnes confestim sequi. quod si animo strenuo fecissent, | |
| futurum ut aduersarii non possent resistere, cum et intra uallum et | |
| foris caederentur. hac re probata exercitum educit, Mithrobarzanem | 5.1 |
| persequitur tantum: qui cum ad hostes peruenerat, Datames signa | |
| inferri iubet. Pisidae noua re commoti in opinionem adducuntur per- | 6.1 |
| fugas mala fide compositoque fecisse, ut recepti maiori essent cala- | |
| mitati. primum eos adoriuntur. illi cum, quid ageretur aut quare | |
| fieret, ignorarent, coacti sunt cum eis pugnare, ad quos transierant, | |
| ab iisque stare, quos reliquerant: quibus cum neutri parcerent, cele- | 5 |
| riter sunt concisi. reliquos Pisidas resistentis Datames inuadit: primo | 7.1 |
| impetu pellit, fugientis persequitur, multos interficit, castra hostium | |
| capit. tali consilio uno tempore et proditores perculit et hostis profli- | 8.1 |
| gauit, et, quod ad perniciem suam fuerat cogitatum, id ad salutem | |
| conuertit. quo neque acutius ullius imperatoris cogitatum neque cele- | |
| rius factum usquam legimus. | |
| Ab hoc tamen uiro Sysinas, maximo natu filius, desciit ad regem- | 7.1.1 |
| que transiit et de defectione patris detulit. quo nuntio Artaxerxes com- | |
| motus, quod intellegebat sibi cum uiro forti ac strenuo negotium esse, | |
| qui cum cogitasset, facere auderet et prius cogitare quam conari con- | |
| suesset, Autophrodatem in Cappadociam mittit. hic ne intrare posset, | 2.1 |
| saltum, in quo Ciliciae portae sunt sitae, Datames praeoccupare stu- | |
| duit. sed tam subito copias contrahere non potuit. a qua re depulsus | 3.1 |
| cum ea manu, quam contraxerat, locum delegit talem, ut neque cir- | |
| cumiretur ab hostibus neque praeteriret aduersarius, quin ancipitibus | |
| locis premeretur, et, si dimicare uellet, non multum obesse multitudo | |
| hostium suae paucitati posset. | 5 |
| Hoc etsi Autophrodates uidebat, tamen statuit congredi quam cum | 8.1.1 |
| tantis copiis refugere aut tam diu uno loco sedere. habebat barbaro- | 2.1 |
| rum equitum uiginti, peditum centum milia, quos illi Cardacas appel- | |
| lant, eiusdemque generis tria milia funditorum, praeterea Cappadocum | |
| octo milia, Armeniorum decem milia, Paphlagonum quinque milia, | |
| Phrygum decem milia, Lydorum quinque milia, Aspendiorum et Pisi- | 5 |
| darum circiter tria milia, Cilicum duo milia, Captianorum totidem, ex | |
| Graecia conductorum tria milia, leuis armaturae maximum numerum. | |
| has aduersus copias spes omnis consistebat Datami in se locique na- | 3.1 |
| tura: namque huius partem non habebat uicesimam militum. quibus | |
| fretus conflixit aduersariorumque multa milia concidit, cum de ipsius | |
| exercitu non amplius hominum mille cecidisset. quam ob causam po- | |
| stero die tropaeum posuit, quo loco pridie pugnatum erat. hinc cum | 4.1 |
| castra mouisset semperque inferior copiis superior omnibus proeliis | |
| discederet, quod numquam manum consereret, nisi cum aduersarios | |
| locorum angustiis clausisset, quod perito regionum callideque cogi- | |
| tanti saepe accidebat, Autophrodates, cum bellum duci maiore regis | 5.1 |
| calamitate quam aduersariorum uideret, pacem amicitiamque hor- | |
| tatus est, ut cum rege in gratiam rediret. quam ille etsi fidam non | 6.1 |
| fore putabat, tamen condicionem accepit seque ad Artaxerxem lega- | |
| tos missurum dixit. sic bellum, quod rex aduersus Datamen susceperat, | |
| sedatum est. Autophrodates in Phrygiam se recepit. | |
| At rex, quod implacabile odium in Datamen susceperat, postquam | 9.1.1 |
| bello eum opprimi non posse animaduertit, insidiis interficere studuit: | |
| quas ille plerasque uitauit. sicut, cum ei nuntiatum esset quosdam | 2.1 |
| sibi insidiari, qui in amicorum erant numero (de quibus, quod inimici | |
| detulerant, neque credendum neque neglegendum putauit), experiri | |
| uoluit, uerum falsumne sibi esset relatum. itaque eo profectus est, | 3.1 |
| in quo itinere futuras insidias dixerant. sed elegit corpore ac statura | |
| simillimum sui eique uestitum suum dedit atque eo loco ire, quo ipse | |
| consuerat, iussit; ipse autem ornatu uestituque militari inter corporis | |
| custodes iter facere coepit. at insidiatores, postquam in eum locum | 4.1 |
| agmen peruenit, decepti ordine atque uestitu impetum in eum faciunt, | |
| qui suppositus erat. praedixerat autem iis Datames, cum quibus iter | |
| faciebat, ut parati essent facere, quod ipsum uidissent. ipse, ut con- | |
| currentis insidiatores animum aduertit, tela in eos coniecit. hoc idem | 5.1 |
| cum uniuersi fecissent, priusquam peruenirent ad eum quem aggredi | |
| uolebant, confixi conciderunt. | |
| Hic tamen tam callidus uir extremo tempore captus est Mithridatis, | 10.1.1 |
| Ariobarzanis filii, dolo. namque is pollicitus est regi se eum inter- | |
| fecturum, si ei rex permitteret, ut quodcumque uellet liceret impune | |
| facere, fidemque de ea re more Persarum dextra dedisset. hanc ut | 2.1 |
| accepit a rege missam, copias parat et absens amicitiam cum Datame | |
| facit, regis prouincias uexat, castella expugnat, magnas praedas capit, | |
| quarum partim suis dispertit, partim ad Datamen mittit; pari modo | |
| complura castella ei tradit. haec diu faciendo persuasit homini se | 3.1 |
| infinitum aduersus regem suscepisse bellum, cum nihilo magis, ne | |
| quam suspicionem illi praeberet insidiarum, neque colloquium eius | |
| petiuit neque in conspectum uenire studuit. sic absens amicitiam gere- | |
| bat, ut non beneficiis mutuis, sed communi odio, quod erga regem | 5 |
| susceperant, contineri uiderentur. | |
| Id cum satis se confirmasse arbitratus est, certiorem facit Datamen, | 11.1.1 |
| tempus esse maiores exercitus parari et bellum cum ipso rege suscipi, | |
| deque ea re, si ei uideretur, quo loco uellet, in colloquium ueniret. pro- | |
| bata re colloquendi tempus sumitur locusque, quo conueniretur. huc | 2.1 |
| Mithridates cum uno, cui maxime habebat fidem, ante aliquot dies | |
| uenit compluribusque locis separatim gladios obruit eaque loca diligen- | |
| ter notat. ipso autem colloquii die utrique, locum qui explorarent atque | |
| ipsos scrutarentur, mittunt; deinde ipsi sunt congressi. hic cum aliquam- | 3.1 |
| diu in colloquio fuissent et diuerse discessissent iamque procul Datames | |
| abesset, Mithridates, priusquam ad suos perueniret, ne quam suspi- | |
| cionem pareret, in eundem locum reuertitur atque ibi, ubi telum erat | |
| infossum, resedit, ut si lassitudine cuperet acquiescere, Datamenque | 5 |
| reuocauit, simulans se quiddam in colloquio esse oblitum. interim | 4.1 |
| telum, quod latebat, protulit nudatumque uagina ueste texit ac Da- | |
| tami uenienti ait, digredientem se animaduertisse locum quendam, | |
| qui erat in conspectu, ad castra ponenda esse idoneum. quem cum | 5.1 |
| digito demonstraret et ille respiceret, auersum ferro transfixit prius- | |
| que, quam quisquam posset succurrere, interfecit. ita ille uir, qui mul- | |
| tos consilio, neminem perfidia ceperat, simulata captus est amicitia. |