| EPAMINONDAS | |
| Epaminondas, Polymnidis filius, Thebanus. de hoc priusquam scri- | Ep.1.1.1 |
| bimus, haec praecipienda uidentur lectoribus, ne alienos mores ad | |
| suos referant, neue ea, quae ipsis leuiora sunt, pari modo apud ceteros | |
| fuisse arbitrentur. scimus enim musicen nostris moribus abesse a | 2.1 |
| principis persona, saltare uero etiam in uitiis poni: quae omnia apud | |
| Graecos et grata et laude digna ducuntur. cum autem exprimere | 3.1 |
| imaginem consuetudinis atque uitae uelimus Epaminondae, nihil uide- | |
| mur debere praetermittere, quod pertineat ad eam declarandam. quare | 4.1 |
| dicemus primum de genere eius, deinde quibus disciplinis et a quibus | |
| sit eruditus, tum de moribus ingeniique facultatibus et si qua alia | |
| memoria digna erunt, postremo de rebus gestis, quae a plurimis animi | |
| anteponuntur uirtutibus. | 5 |
| Natus ergo patre, quo diximus, genere honesto, pauper iam a maiori- | 2.1.1 |
| bus relictus, eruditus autem sic ut nemo Thebanus magis. nam et | |
| citharizare et cantare ad chordarum sonum doctus est a Dionysio, | |
| qui non minore fuit in musicis gloria quam Damon aut Lamprus, | |
| quorum peruulgata sunt nomina, cantare tibiis ab Olympiodoro, sal- | 5 |
| tare a Calliphrone. at philosophiae praeceptorem habuit Lysim Taren- | 2.1 |
| tinum, Pythagoreum: cui quidem sic fuit deditus, ut adulescens tri- | |
| stem ac seuerum senem omnibus aequalibus suis in familiaritate ante- | |
| posuerit neque prius eum a se dimiserit, quam in doctrinis tanto ante- | |
| cessit condiscipulos, ut facile intellegi posset pari modo superaturum | 5 |
| omnes in ceteris artibus. atque haec ad nostram consuetudinem sunt | 3.1 |
| leuia et potius contemnenda; at in Graecia, utique olim, magnae laudi | |
| erant. postquam ephebus est factus et palaestrae dare operam coepit, | 4.1 |
| non tam magnitudini uirium seruiuit quam uelocitati: illam enim ad | |
| athletarum usum, hanc ad belli existimabat utilitatem pertinere. | |
| itaque exercebatur plurimum currendo et luctando ad eum finem, | 5.1 |
| quoad stans complecti posset atque contendere. in armis uero pluri- | |
| mum studii consumebat. | |
| Ad hanc corporis firmitatem plura etiam animi bona accesserant. | 3.1.1 |
| erat enim modestus, prudens, grauis, temporibus sapienter utens, | |
| peritus belli, fortis manu, animo maximo, adeo ueritatis diligens, ut | |
| ne ioco quidem mentiretur, idem continens, clemens patiensque ad- | 2.1 |
| mirandum in modum, non solum populi, sed etiam amicorum ferens | |
| iniurias, in primis commissa celans, quodque interdum non minus | |
| prodest quam diserte dicere, studiosus audiendi: ex hoc enim facillime | |
| disci arbitrabatur. itaque cum in circulum uenisset, in quo aut de re | 3.1 |
| publica disputaretur aut de philosophia sermo haberetur, numquam | |
| inde prius discessit, quam ad finem sermo esset adductus. pauperta- | 4.1 |
| tem adeo facile perpessus est, ut de re publica nihil praeter gloriam | |
| ceperit. amicorum in se tuendo caruit facultatibus, fide ad alios suble- | |
| uandos saepe sic usus est, ut iudicari possit omnia ei cum amicis fuisse | |
| communia. nam cum aut ciuium suorum aliquis ab hostibus esset | 5.1 |
| captus aut uirgo amici nubilis, quae propter paupertatem collocari | |
| non posset, amicorum consilium habebat et, quantum quisque daret, | |
| pro facultatibus imperabat. eamque summam cum fecerat, priusquam | 6.1 |
| acciperet pecuniam, adducebat eum, qui quaerebat, ad eos, qui con- | |
| ferebant, eique ut ipsi numerarent faciebat, ut ille, ad quem ea res | |
| perueniebat, sciret quantum cuique deberet. | |
| Tentata autem eius est abstinentia a Diomedonte Cyziceno: nam- | 4.1.1 |
| que is rogatu Artaxerxis regis Epaminondam pecunia corrumpendum | |
| susceperat. hic magno cum pondere auri Thebas uenit et Micythum | |
| adulescentulum quinque talentis ad suam perduxit uoluntatem, quem | |
| tum Epaminondas plurimum diligebat. Micythus Epaminondam con- | 5 |
| uenit et causam aduentus Diomedontis ostendit. at ille Diomedonti | 2.1 |
| coram 'nihil' inquit 'opus est pecunia: nam si rex ea uult, quae The- | |
| banis sunt utilia, gratis facere sum paratus, sin autem contraria, non | |
| habet auri atque argenti satis. namque orbis terrarum diuitias acci- | |
| pere nolo prae patriae caritate. tu quod me incognitum tentasti tuique | 3.1 |
| similem existimasti, non miror tibique ignosco; sed egredere propere, | |
| ne alios corrumpas, cum me non potueris. et tu, Micythe, argentum | |
| huic redde, aut, nisi id confestim facis, ego te tradam magistratui.' | |
| hunc Diomedon cum rogaret, ut tuto exiret suaque, quae attulerat, | 4.1 |
| liceret efferre, 'istud quidem' inquit 'faciam, neque tua causa, sed | |
| mea, ne, si tibi sit pecunia adempta, aliquis dicat id ad me ereptum | |
| peruenisse, quod delatum accipere noluissem.' a quo cum quaesisset, | 5.1 |
| quo se deduci uellet, et ille Athenas dixisset, praesidium dedit, ut | |
| tuto perueniret. neque uero id satis habuit, sed etiam, ut inuiolatus | |
| in nauem escenderet, per Chabriam Atheniensem, de quo supra men- | |
| tionem fecimus, effecit. abstinentiae erit hoc satis testimonium. pluri- | 6.1 |
| ma quidem proferre possumus, sed modus adhibendus est, quoniam | |
| uno hoc uolumine uitam excellentium uirorum complurium conclu- | |
| dere constituimus, quorum separatim multis milibus uersuum com- | |
| plures scriptores ante nos explicarunt. | 5 |
| Fuit etiam disertus, ut nemo ei Thebanus par esset eloquentia, | 5.1.1 |
| neque minus concinnus in breuitate respondendi quam in perpetua | |
| oratione ornatus. habuit obtrectatorem Menecliden quendam, indidem | 2.1 |
| Thebis, et aduersarium in administranda re publica, satis exercitatum | |
| in dicendo, ut Thebanum scilicet: namque illi genti plus inest uirium | |
| quam ingenii. is quod in re militari florere Epaminondam uidebat, hor- | 3.1 |
| tari solebat Thebanos, ut pacem bello anteferrent, ne illius imperato- | |
| ris opera desideraretur. huic ille 'fallis' inquit 'uerbo ciuis tuos, quod | |
| hos a bello auocas: otii enim nomine seruitutem concilias. nam pari- | 4.1 |
| tur pax bello. itaque qui ea diutina uolunt frui, bello exercitati esse | |
| debent. quare si principes Graeciae uultis esse, castris est uobis uten- | |
| dum, non palaestra.' idem ille Meneclides cum huic obiceret, quod libe- | 5.1 |
| ros non haberet neque uxorem duxisset, maximeque insolentiam, quod | |
| sibi Agamemnonis belli gloriam uideretur consecutus: at ille 'desine' | |
| inquit, 'Meneclida, de uxore mihi exprobrare: nam nullius in ista re | |
| minus uti consilio uolo.' (habebat enim Meneclides suspicionem adul- | 5 |
| teri.) 'quod autem me Agamemnonem aemulari putas, falleris. nam- | 6.1 |
| que ille cum uniuersa Graecia uix decem annis unam cepit urbem, ego | |
| contra ea una urbe nostra dieque uno totam Graeciam Lacedaemoniis | |
| fugatis liberaui.' | |
| Idem cum in conuentum uenisset Arcadum, petens ut societatem | 6.1.1 |
| cum Thebanis et Argiuis facerent, contraque Callistratus, Athenien- | |
| sium legatus, qui eloquentia omnes eo praestabat tempore, postularet | |
| ut potius amicitiam sequerentur Atticorum, et in oratione sua multa | |
| inuectus esset in Thebanos et Argiuos in eisque hoc posuisset, animum | 2.1 |
| aduertere debere Arcadas, qualis utraque ciuitas ciuis procreasset, ex | |
| quibus de ceteris possent iudicare: Argiuos enim fuisse Orestem et | |
| Alcmaeonem matricidas, Thebis Oedipum natum, qui cum patrem | |
| suum interfecisset, ex matre liberos procreasse: huic in respondendo | 3.1 |
| Epaminondas, cum de ceteris perorasset, postquam ad illa duo oppro- | |
| bria peruenit, admirari se dixit stultitiam rhetoris Attici, qui non | |
| animaduerterit, innocentes illos natos domi, scelere admisso cum | |
| patria essent expulsi, receptos esse ab Atheniensibus. sed maxime eius | 4.1 |
| eloquentia eluxit Spartae legati ante pugnam Leuctricam. quo cum | |
| omnium sociorum conuenissent legati, coram frequentissimo legatio- | |
| num conuentu sic Lacedaemoniorum tyrannidem coarguit, ut non | |
| minus illa oratione opes eorum concusserit quam Leuctrica pugna. | 5 |
| tum enim perfecit, quod post apparuit, ut auxilio sociorum Lacedae- | |
| monii priuarentur. | |
| Fuisse patientem suorumque iniurias ferentem ciuium, quod se | 7.1.1 |
| patriae irasci nefas esse duceret, haec sunt testimonia. cum eum prop- | |
| ter inuidiam ciues sui praeficere exercitui noluissent duxque esset de- | |
| lectus belli imperitus, cuius errore eo esset deducta illa multitudo mili- | |
| tum, ut omnes de salute pertimescerent, quod locorum angustiis clausi | 5 |
| ab hostibus obsidebantur, desiderari coepta est Epaminondae dili- | |
| gentia: erat enim ibi priuatus numero militis. a quo cum peterent | 2.1 |
| opem, nullam adhibuit memoriam contumeliae et exercitum obsidione | |
| liberatum domum reduxit incolumem. nec uero hoc semel fecit, sed | |
| saepius. maxime autem fuit illustre, <quod>, cum Peloponnesum exer- | 3.1 |
| citum duxisset aduersus Lacedaemonios haberetque collegas duos, | |
| quorum alter erat Pelopidas, uir fortis ac strenuus, hi cum criminibus | |
| aduersariorum omnes in inuidiam uenissent ob eamque rem imperium | |
| iis esset abrogatum atque in eorum locum alii praetores successissent, | 5 |
| Epaminondas populi scito non paruit idemque ut facerent persuasit | 4.1 |
| collegis et bellum, quod susceperat, gessit. namque animaduertebat, | |
| nisi id fecisset, totum exercitum propter praetorum imprudentiam | |
| inscitiamque belli periturum. lex erat Thebis, quae morte multabat, | 5.1 |
| si quis diutius imperium retinuisset, quam lege praefinitum foret. | |
| hanc Epaminondas cum rei publicae conseruandae causa latam uide- | |
| ret, ad perniciem ciuitatis conferre noluit et quattuor mensibus diu- | |
| tius, quam populus iusserat, gessit imperium. | 5 |
| Postquam domum reditum est collegae eius hoc crimine accusaban- | 8.1.1 |
| tur. quibus ille permisit, ut omnem causam in se transferrent suaque | |
| opera factum contenderent, ut legi non oboedirent. qua defensione | |
| illis periculo liberatis nemo Epaminondam responsurum putabat, quod | |
| quid diceret non haberet. at ille in iudicium uenit, nihil eorum negauit, | 2.1 |
| quae aduersarii crimini dabant, omniaque, quae collegae dixerant, | |
| confessus est neque recusauit quominus legis poenam subiret, sed | |
| unum ab iis petiuit, ut in sepulchro suo inscriberent: 'Epaminondas a | 3.1 |
| Thebanis morte multatus est, quod eos coegit apud Leuctra superare | |
| Lacedaemonios, quos ante se imperatorem nemo Boeotorum ausus | |
| fuit aspicere in acie, quodque uno proelio non solum Thebas ab inter- | 4.1 |
| itu retraxit, sed etiam uniuersam Graeciam in libertatem uindicauit | |
| eoque res utrorumque perduxit, ut Thebani Spartam oppugnarent, | |
| Lacedaemonii satis haberent, si salui esse possent, neque prius bellare | |
| destitit, quam Messene restituta urbem eorum obsidione clausit.' haec | 5.1 |
| cum dixisset, risus omnium cum hilaritate coortus est, neque quis- | |
| quam iudex ausus est de eo ferre suffragium. sic a iudicio capitis | |
| maxima discessit gloria. | |
| Hic extremo tempore imperator apud Mantineam cum acie instructa | 9.1.1 |
| audacius instaret hostes, cognitus a Lacedaemoniis, quod in unius per- | |
| nicie eius patriae sitam putabant salutem, uniuersi in unum impetum | |
| fecerunt neque prius abscesserunt, quam magna caede multisque occi- | |
| sis fortissime ipsum Epaminondam pugnantem, sparo eminus per- | 5 |
| cussum, concidere uiderunt. huius casu aliquantum retardati sunt | 2.1 |
| Boeotii, neque tamen prius pugna excesserunt, quam repugnantis pro- | |
| fligarunt. at Epaminondas, cum animaduerteret mortiferum se uulnus | 3.1 |
| accepisse simulque, si ferrum, quod ex hastili in corpore remanserat, | |
| extraxisset, animam statim emissurum, usque eo retinuit, quoad re- | |
| nuntiatum est uicisse Boeotios. id postquam audiuit, 'satis' inquit | 4.1 |
| 'uixi: inuictus enim morior.' tum ferro extracto confestim exanimatus | |
| est. | |
| Hic uxorem numquam duxit. in quo cum reprehenderetur, quod li- | 10.1.1 |
| beros non relinqueret, a Pelopida, qui filium habebat infamem, male- | |
| que eum in eo patriae consulere diceret, 'uide' inquit 'ne tu peius con- | |
| sulas, qui talem ex te natum relicturus sis. neque uero stirps potest | 2.1 |
| mihi deesse: namque ex me natam relinquo pugnam Leuctricam, quae | |
| non modo mihi superstes, sed etiam immortalis sit necesse est.' quo | 3.1 |
| tempore duce Pelopida exules Thebas occuparunt et praesidium | |
| Lacedaemoniorum ex arce expulerunt, Epaminondas, quamdiu facta | |
| est caedes ciuium, domo se tenuit, quod neque defendere malos uole- | |
| bat neque impugnare, ne manus suorum sanguine cruentaret: nam- | 5 |
| que omnem ciuilem uictoriam funestam putabat. idem, postquam apud | |
| Cadmeam cum Lacedaemoniis pugnari coeptum est, in primis stetit. | |
| Huius de uirtutibus uitaque satis erit dictum, si hoc unum adiun- | 4.1 |
| xero, quod nemo ibit infitias, Thebas et ante Epaminondam natum | |
| et post eiusdem interitum perpetuo alieno paruisse imperio, contra | |
| ea, quamdiu ille praefuerit rei publicae, caput fuisse totius Graeciae. | |
| ex quo intellegi potest unum hominem pluris quam ciuitatem fuisse. | 5 |