| PELOPIDAS | |
| Pelopidas Thebanus, magis historicis quam uulgo notus. cuius de | Pel.1.1.1 |
| uirtutibus dubito quem ad modum exponam, quod uereor, si res ex- | |
| plicare incipiam, ne non uitam eius enarrare, sed historiam uidear | |
| scribere: si tantummodo summas attigero, ne rudibus Graecarum lit- | |
| terarum minus dilucide appareat, quantus fuerit ille uir. itaque utri- | 5 |
| que rei occurram, quantum potuero, et medebor cum satietati tum | |
| ignorantiae lectorum. | |
| Phoebidas Lacedaemonius cum exercitum Olynthum duceret iter- | 2.1 |
| que per Thebas faceret, arcem oppidi, quae Cadmea nominatur, occu- | |
| pauit impulsu paucorum Thebanorum, qui aduersariae factioni quo | |
| facilius resisterent, Laconum rebus studebant, idque suo priuato, non | |
| publico fecit consilio. quo facto eum Lacedaemonii ab exercitu re- | 3.1 |
| mouerunt pecuniaque multarunt, neque eo magis arcem Thebanis | |
| reddiderunt, quod susceptis inimicitiis satius ducebant eos obsideri | |
| quam liberari. nam post Peloponnesium bellum Athenasque deuictas | |
| cum Thebanis sibi rem esse existimabant et eos esse solos, qui aduersus | 5 |
| resistere auderent. hac mente amicis suis summas potestates dederant | 4.1 |
| alteriusque factionis principes partim interfecerant, alios in exilium | |
| eiecerant: in quibus Pelopidas hic, de quo scribere exorsi sumus, pul- | |
| sus patria carebat. | |
| Hi omnes fere Athenas se contulerant, non quo sequerentur otium, | 2.1.1 |
| sed ut, quem ex proximo locum fors obtulisset, eo patriam recuperare | |
| niterentur. itaque cum tempus est uisum rei gerendae, communiter | 2.1 |
| cum iis, qui Thebis idem sentiebant, diem delegerunt ad inimicos | |
| opprimendos ciuitatemque liberandam eum, quo maximi magistra- | |
| tus simul consuerant epulari. magnae saepe res non ita magnis copiis | 3.1 |
| sunt gestae, sed profecto numquam tam ab tenui initio tantae opes | |
| sunt profligatae. nam duodecim adulescentuli coierunt ex iis, qui exilio | |
| erant multati, cum omnino non essent amplius centum, qui tanto se | |
| offerrent periculo. qua paucitate percussa est Lacedaemoniorum po- | 5 |
| tentia. hi enim non magis aduersariorum factioni quam Spartanis eo | 4.1 |
| tempore bellum intulerunt, qui principes erant totius Graeciae: quo- | |
| rum imperii maiestas, neque ita multo post, Leuctrica pugna ab hoc | |
| initio perculsa concidit. illi ergo duodecim, quorum dux erat Pelo- | 5.1 |
| pidas, cum Athenis interdiu exissent, ut uesperascente caelo Thebas | |
| possent peruenire, cum canibus uenaticis exierunt, retia ferentes, ue- | |
| stitu agresti, quo minore suspicione facerent iter. qui cum tempore | |
| ipso, quo studuerant, peruenissent, domum Charonis deuerterunt, a | 5 |
| quo et tempus et dies erat datus. | |
| Hoc loco libet interponere, etsi seiunctum ab re proposita est, nimia | 3.1.1 |
| fiducia quantae calamitati soleat esse. nam magistratuum Thebanorum | |
| statim ad auris peruenit exules in urbem uenisse. id illi uino epulisque | |
| dediti usque eo despexerunt, ut ne quaerere quidem de tanta re labora- | |
| rint. accessit etiam quod magis aperiret eorum dementiam. allata est | 2.1 |
| enim epistula Athenis ab Archino uni ex his Archiae, qui tum maximum | |
| magistratum Thebis obtinebat, in qua omnia de profectione eorum | |
| perscripta erant. quae cum iam accubanti in conuiuio esset data, sic- | |
| ut erat signata, sub puluinum subiciens 'in crastinum' inquit 'dif- | 3.1 |
| fero res seueras'. at illi omnes, cum iam nox processisset, uinolenti | |
| ab exulibus duce Pelopida sunt interfecti. quibus rebus confectis, uulgo | |
| ad arma libertatemque uocato, non solum qui in urbe erant, sed | |
| etiam undique ex agris concurrerunt, praesidium Lacedaemoniorum ex | 5 |
| arce pepulerunt, patriam obsidione liberarunt, auctores Cadmeae oc- | |
| cupandae partim occiderunt, partim in exilium eiecerunt. | |
| Hoc tam turbido tempore, sicut supra docuimus, Epaminondas, | 4.1.1 |
| quoad cum ciuibus dimicatum est, domi quietus fuit. itaque haec libe- | |
| ratarum Thebarum propria laus est Pelopidae, ceterae fere communes | |
| cum Epaminonda. namque Leuctrica pugna imperatore Epaminonda | 2.1 |
| hic fuit dux delectae manus, quae prima phalangem prostrauit Laco- | |
| num. omnibus praeterea periculis adfuit (sicut, Spartam cum oppu- | 3.1 |
| gnauit, alterum tenuit cornu), quoque Messena celerius restitueretur, | |
| legatus in Persas est profectus. denique haec fuit altera persona The- | |
| bis, sed tamen secunda ita, ut proxima esset Epaminondae. | |
| Conflictatus autem est cum aduersa fortuna. nam et initio, sicut | 5.1.1 |
| ostendimus, exul patria caruit et, cum Thessaliam in potestatem The- | |
| banorum cuperet redigere legationisque iure satis tectum se arbitra- | |
| retur, quod apud omnes gentes sanctum esse consuesset, a tyranno | |
| Alexandro Pheraeo simul cum Ismenia comprehensus in uincla coniec- | 5 |
| tus est. hunc Epaminondas recuperauit, bello persequens Alexandrum. | 2.1 |
| post id factum numquam animo placari potuit in eum, a quo erat | |
| uiolatus. itaque persuasit Thebanis ut subsidio Thessaliae proficisce- | |
| rentur tyrannosque eius expellerent. cuius belli cum ei summa esset | 3.1 |
| data eoque cum exercitu profectus esset, non dubitauit, simul ac con- | |
| spexit hostem, confligere. in quo proelio Alexandrum ut animaduertit, | 4.1 |
| incensus ira equum in eum concitauit proculque digressus a suis con- | |
| iectu telorum confossus concidit. atque hoc secunda uictoria accidit: | |
| nam iam inclinatae erant tyrannorum copiae. quo facto omnes Thes- | 5.1 |
| saliae ciuitates interfectum Pelopidam coronis aureis et statuis aeneis | |
| liberosque eius multo agro donarunt. |