| AGESILAVS | |
| Agesilaus Lacedaemonius cum a ceteris scriptoribus tum eximie a | Ag.1.1.1 |
| Xenophonte Socratico collaudatus est: eo enim usus est familiarissime. | |
| hic primum de regno cum Leotychide, fratris filio, habuit contentio- | 2.1 |
| nem. mos erat enim a maioribus Lacedaemoniis traditus, ut duos habe- | |
| rent semper reges, nomine magis quam imperio, ex duabus familiis | |
| Procli et Eurysthenis, qui principes ex progenie Herculis Spartae | |
| reges fuerunt. horum ex altera in alterius familiae locum fieri non | 3.1 |
| licebat: ita utraque suum retinebat ordinem. primum ratio habe- | |
| batur, qui maximus natu esset ex liberis eius, qui regnans decessisset; | |
| sin is uirilem sexum non reliquisset, tum deligebatur, qui proximus | |
| esset propinquitate. mortuus erat Agis rex, frater Agesilai: filium reli- | 4.1 |
| querat Leotychidem. quem ille natum non agnorat, eundem moriens | |
| suum esse dixerat. is de honore regni cum Agesilao, patruo suo, con- | |
| tendit neque id quod petiuit consecutus est. nam Lysandro suffra- | 5.1 |
| gante, homine, ut ostendimus supra, factioso et iis temporibus po- | |
| tente, Agesilaus antelatus est. | |
| Hic simul atque imperii potitus est, persuasit Lacedaemoniis ut | 2.1.1 |
| exercitus emitterent in Asiam bellumque regi facerent, docens satius | |
| esse in Asia quam in Europa dimicari. namque fama exierat Artaxer- | |
| xen comparare classis pedestrisque exercitus, quos in Graeciam mitte- | |
| ret. data potestate tanta celeritate usus est, ut prius in Asiam cum | 2.1 |
| copiis peruenerit, quam regii satrapae eum scirent profectum. quo | |
| factum est ut omnis imparatos imprudentesque offenderet. id ut co- | 3.1 |
| gnouit Tissaphernes, qui summum imperium tum inter praefectos | |
| habebat regios, indutias a Lacone petiuit, simulans se dare operam, | |
| ut Lacedaemoniis cum rege conueniret, re autem uera ad copias com- | |
| parandas, easque impetrauit trimestris. iurauit autem uterque se | 4.1 |
| sine dolo indutias conseruaturum. in qua pactione summa fide mansit | |
| Agesilaus, contra ea Tissaphernes nihil aliud quam bellum comparauit. | |
| id etsi sentiebat Laco, tamen iusiurandum seruabat multumque in eo | 5.1 |
| se consequi dicebat, quod Tissaphernes periurio suo et homines suis | |
| rebus abalienaret et deos sibi iratos redderet, se autem conseruata | |
| religione confirmare exercitum, cum animaduerteret deum numen | |
| facere secum, hominesque sibi conciliari amiciores, quod iis studere | 5 |
| consuessent, quos conseruare fidem uiderent. | |
| Postquam indutiarum praeteriit dies, barbarus non dubitans, quod | 3.1.1 |
| ipsius erant plurima domicilia in Caria et ea regio iis temporibus multo | |
| putabatur locupletissima, eo potissimum hostis impetum facturos, | |
| omnis suas copias eo contraxerat. at Agesilaus in Phrygiam se conuer- | 2.1 |
| tit eamque prius depopulatus est, quam Tissaphernes usquam se | |
| moueret. magna praeda militibus locupletatis Ephesum hiematum ex- | |
| ercitum reduxit atque ibi officinis armorum institutis magna industria | |
| bellum apparauit. et quo studiosius armarentur insigniusque orna- | 5 |
| rentur, praemia proposuit, quibus donarentur, quorum egregia in ea | |
| re fuisset industria. fecit idem in exercitationum generibus, ut, qui | 3.1 |
| ceteris praestitissent, eos magnis afficeret muneribus. his ergo rebus | |
| effecit ut et ornatissimum et exercitatissimum haberet exercitum. huic | 4.1 |
| cum tempus esset uisum copias extrahere ex hibernaculis, uidit, si, | |
| quo esset iter facturus, palam pronuntiasset, hostis non credituros | |
| aliasque regiones praesidiis occupaturos neque dubitaturos aliud eum | |
| facturum ac pronuntiasset. itaque cum ille Sardis iturum se dixisset, | 5.1 |
| Tissaphernes eandem Cariam defendendam putauit. in quo cum eum | |
| opinio fefellisset uictumque se uidisset consilio, sero suis praesidio | |
| profectus est. nam cum illo uenisset, iam Agesilaus multis locis ex- | |
| pugnatis magna erat praeda potitus. Laco autem cum uideret hostis | 6.1 |
| equitatu superare, numquam in campo sui fecit potestatem et iis locis | |
| manum conseruit, quibus plus pedestres copiae ualerent. pepulit ergo, | |
| quotienscumque congressus est, multo maiores aduersariorum copias | |
| et sic in Asia uersatus est, ut omnium opinione uictor duceretur. | 5 |
| Hic cum iam animo meditaretur proficisci in Persas et ipsum regem | 4.1.1 |
| adoriri, nuntius ei domo uenit ephororum missu, bellum Athenienses | |
| et Boeotos indixisse Lacedaemoniis: quare uenire ne dubitaret. in hoc | 2.1 |
| non minus eius pietas suspicienda est quam uirtus bellica: qui cum | |
| uictori praeesset exercitui maximamque haberet fiduciam regni Per- | |
| sarum potiundi, tanta modestia dicto audiens fuit iussis absentium | |
| magistratuum, ut si priuatus in comitio esset Spartae. cuius exem- | 5 |
| plum utinam imperatores nostri sequi uoluissent! sed illuc redeamus. | |
| Agesilaus opulentissimo regno praeposuit bonam existimationem mul- | 3.1 |
| toque gloriosius duxit, si institutis patriae paruisset, quam si bello | |
| superasset Asiam. hac ergo mente Hellespontum copias traiecit tan- | 4.1 |
| taque usus est celeritate, ut, quod iter Xerxes anno uertente confece- | |
| rat, hic transierit triginta diebus. cum iam haud ita longe abesset a | 5.1 |
| Peloponneso, obsistere ei conati sunt Athenienses et Boeotii ceterique | |
| eorum socii apud Coroneam: quos omnes graui proelio uicit. huius | 6.1 |
| uictoriae uel maxima fuit laus, quod, cum plerique ex fuga se in | |
| templum Mineruae coniecissent quaerereturque ab eo, quid iis uellet | |
| fieri, etsi aliquot uulnera acceperat eo proelio et iratus uidebatur omni- | |
| bus, qui aduersus arma tulerant, tamen antetulit irae religionem et | 5 |
| eos uetuit uiolari. neque uero hoc solum in Graecia fecit, ut templa | 7.1 |
| deorum sancta haberet, sed etiam apud barbaros summa religione | |
| omnia simulacra arasque conseruauit. itaque praedicabat mirari se, | 8.1 |
| non sacrilegorum numero haberi, qui supplicibus deorum nocuissent, | |
| aut non grauioribus poenis affici, qui religionem minuerent, quam qui | |
| fana spoliarent. | |
| Post hoc proelium collatum omne bellum est circa Corinthum ideo- | 5.1.1 |
| que Corinthium est appellatum. hic cum una pugna decem milia ho- | 2.1 |
| stium Agesilao duce cecidissent eoque facto opes aduersariorum debi- | |
| litatae uiderentur, tantum afuit ab insolentia gloriae, ut commisera- | |
| tus sit fortunam Graeciae, quod tam multi a se uicti uitio aduersario- | |
| rum concidissent: namque illa multitudine, si sana mens esset, Grae- | 5 |
| ciae supplicium Persas dare potuisse. idem cum aduersarios intra | 3.1 |
| moenia compulisset et ut Corinthum oppugnaret multi hortarentur, | |
| negauit id suae uirtuti conuenire: se enim eum esse dixit, qui ad offi- | |
| cium peccantis redire cogeret, non qui urbes nobilissimas expugnaret | |
| Graeciae. 'nam si' inquit 'eos exstinguere uoluerimus, qui nobiscum | 4.1 |
| aduersus barbaros steterunt, nosmet ipsi nos expugnauerimus illis | |
| quiescentibus. quo facto sine negotio, cum uoluerint, nos oppriment.' | |
| Interim accidit illa calamitas apud Leuctra Lacedaemoniis. quo ne | 6.1.1 |
| proficisceretur, cum a plerisque ad exeundum premeretur, ut si de | |
| exitu diuinaret, exire noluit. idem, cum Epaminondas Spartam oppu- | |
| gnaret essetque sine muris oppidum, talem se imperatorem praebuit, | |
| ut eo tempore omnibus apparuerit, nisi ille fuisset, Spartam futuram | 5 |
| non fuisse. in quo quidem discrimine celeritas eius consilii saluti fuit | 2.1 |
| uniuersis. nam cum quidam adulescentuli hostium aduentu perterriti | |
| ad Thebanos transfugere uellent et locum extra urbem editum cepis- | |
| sent, Agesilaus, qui perniciosissimum fore uideret, si animaduersum | |
| esset quemquam ad hostis transfugere conari, cum suis eo uenit atque, | 5 |
| ut si bono animo fecissent, laudauit consilium eorum, quod eum locum | |
| occupassent: id se quoque fieri debere animaduertisse. sic adulescentis | 3.1 |
| simulata laudatione recuperauit et adiunctis de suis comitibus locum | |
| tutum reliquit. namque illi aucti numero eorum, qui expertes erant | |
| consilii, commouere se non sunt ausi eoque libentius, quod latere arbi- | |
| trabantur quae cogitauerant. | 5 |
| Sine dubio post Leuctricam pugnam Lacedaemonii se numquam re- | 7.1.1 |
| fecerunt neque pristinum imperium recuperarunt, cum interim num- | |
| quam Agesilaus destitit quibuscumque rebus posset patriam iuuare. | |
| nam cum praecipue Lacedaemonii indigerent pecunia, ille omnibus, | 2.1 |
| qui a rege defecerant, praesidio fuit: a quibus magna donatus pecunia | |
| patriam subleuauit. atque in hoc illud in primis fuit admirabile, cum | 3.1 |
| maxima munera ei ab regibus ac dynastis ciuitatibusque conferrentur, | |
| quod nihil umquam domum suam contulit, nihil de uictu, nihil de | |
| uestitu Laconum mutauit. domo eadem fuit contentus qua Eury- | 4.1 |
| sthenes, progenitor maiorum suorum, fuerat usus: quam qui intrarat, | |
| nullum signum libidinis, nullum luxuriae uidere poterat, contra ea | |
| plurima patientiae atque abstinentiae. sic enim erat instructa, ut in | |
| nulla re differret <a> cuiusuis inopis atque priuati. | 5 |
| Atque hic tantus uir ut naturam fautricem habuerat in tribuendis | 8.1.1 |
| animi uirtutibus, sic maleficam nactus est in corpore fingendo: nam | |
| et statura fuit humili et corpore exiguo et claudus altero pede. quae | |
| res etiam nonnullam afferebat deformitatem, atque ignoti, faciem eius | |
| cum intuerentur, contemnebant; qui autem uirtutes nouerant, non | 5 |
| poterant admirari satis. quod ei usu uenit, cum annorum octoginta | 2.1 |
| subsidio Tacho in Aegyptum iisset et in acta cum suis accubuisset | |
| sine ullo tecto stratumque haberet tale, ut terra tecta esset stramentis | |
| neque huc amplius quam pellis esset iniecta, eodemque comites omnes | |
| accubuissent uestitu humili atque obsoleto, ut eorum ornatus non | 5 |
| modo in his regem neminem significaret, sed homines <esse> non bea- | |
| tissimos suspicionem praeberet. huius de aduentu fama cum ad regios | 3.1 |
| esset perlata, celeriter munera eo cuiusque generis sunt allata. his | |
| quaerentibus Agesilaum uix fides facta est, unum esse ex iis qui tum | |
| accubabant. qui cum regis uerbis quae attulerant dedissent, ille prae- | 4.1 |
| ter uitulinam et eius modi genera obsonii, quae praesens tempus desi- | |
| derabat, nihil accepit: unguenta, coronas secundamque mensam seruis | |
| dispertiit, cetera referri iussit. quo facto eum barbari magis etiam | 5.1 |
| contempserunt, quod eum ignorantia bonarum rerum illa potissimum | |
| sumpsisse arbitrabantur. | |
| Hic cum ex Aegypto reuerteretur, donatus ab rege Nectanabide du- | 6.1 |
| centis uiginti talentis, quae ille muneri populo suo daret, uenissetque | |
| in portum, qui Menelai uocatur, iacens inter Cyrenas et Aegyptum, | |
| in morbum implicitus decessit. ibi eum amici, quo Spartam facilius | 7.1 |
| perferre possent, quod mel non habebant, cera circumfuderunt atque | |
| ita domum rettulerunt. |