| EVMENES | |
| Eumenes Cardianus. huius si uirtuti par data esset fortuna, non ille | Eum.1.1.1 |
| quidem maior, sed multo illustrior atque etiam honoratior, quod ma- | |
| gnos homines uirtute metimur, non fortuna. nam cum aetas eius in- | 2.1 |
| cidisset in ea tempora, quibus Macedones florerent, multum ei detra- | |
| xit inter eos uiuenti, quod alienae erat ciuitatis neque aliud huic defuit | |
| quam generosa stirps. etsi ille domestico summo genere erat, tamen | 3.1 |
| Macedones eum sibi aliquando anteponi indigne ferebant, neque tamen | |
| non patiebantur: uincebat enim omnes cura, uigilantia, patientia, | |
| calliditate et celeritate ingenii. | |
| Hic peradulescentulus ad amicitiam accessit Philippi, Amyntae filii, | 4.1 |
| breuique tempore in intimam peruenit familiaritatem: fulgebat enim | |
| iam in adulescentulo indoles uirtutis. itaque eum habuit ad manum | 5.1 |
| scribae loco, quod multo apud Graios honorificentius est quam apud | |
| Romanos. namque apud nos, re uera sicut sunt, mercennarii scribae | |
| existimantur; at apud illos <e> contrario nemo ad id officium admitti- | |
| tur nisi honesto loco, et fide et industria cognita, quod necesse est | 5 |
| omnium consiliorum eum esse participem. hunc locum tenuit amicitiae | 6.1 |
| apud Philippum annos septem. illo interfecto eodem gradu fuit apud | |
| Alexandrum annos tredecim. nouissimo tempore praefuit etiam alterae | |
| equitum alae, quae Hetaerice appellabatur. utrique autem in consilio | |
| semper affuit et omnium rerum habitus est particeps. | 5 |
| Alexandro Babylone mortuo, cum regna singulis familiaribus dis- | 2.1.1 |
| pertirentur et summa rerum tradita esset tuenda eidem, cui Alexander | |
| moriens anulum suum dederat, Perdiccae (ex quo omnes coniecerant | 2.1 |
| eum regnum ei commisisse, quoad liberi eius in suam tutelam per- | |
| uenissent: aberat enim Crateros et Antipater, qui antecedere hunc uide- | |
| bantur, mortuus erat Hephaestio, quem unum Alexander, quod facile | |
| intellegi posset, plurimi fecerat), hoc tempore data est Eumeni Cappa- | 5 |
| docia siue potius dicta: nam tum in hostium erat potestate. hunc sibi | 3.1 |
| Perdiccas adiunxerat magno studio, quod in homine fidem et indu- | |
| striam magnam uidebat, non dubitans, si eum pellexisset, magno usui | |
| fore sibi in iis rebus quas apparabat. cogitabat enim, quod fere omnes | |
| in magnis imperiis concupiscunt, omnium partis corripere atque com- | 5 |
| plecti. neque uero hoc ille solus fecit, sed ceteri quoque omnes, qui | 4.1 |
| Alexandri fuerant amici. primus Leonnatus Macedoniam praeoccupare | |
| destinauit. hic multis magnisque pollicitationibus persuadere Eumeni | |
| studuit, ut Perdiccam desereret ac secum faceret societatem. cum per- | 5.1 |
| ducere eum non posset, interficere conatus est, et fecisset, nisi ille | |
| clam noctu ex praesidiis eius effugisset. | |
| Interim conflata sunt illa bella, quae ad internecionem post Alexan- | 3.1.1 |
| dri mortem gesta sunt, omnesque concurrerunt ad Perdiccam oppri- | |
| mendum. quem etsi infirmum uidebat, quod unus omnibus resistere | |
| cogebatur, tamen amicum non deseruit neque salutis quam fidei fuit | |
| cupidior. praefecerat hunc Perdiccas ei parti Asiae, quae inter Tau- | 2.1 |
| rum montem iacet atque Hellespontum, et illum unum opposuerat | |
| Europaeis aduersariis; ipse Aegyptum oppugnatum aduersum Ptole- | |
| maeum erat profectus. Eumenes cum neque magnas copias neque | 3.1 |
| firmas haberet, quod et inexercitatae et non multo ante erant con- | |
| tractae, aduentare autem dicerentur Hellespontumque transisse Anti- | |
| pater et Crateros magno cum exercitu Macedonum, uiri cum claritate | 4.1 |
| tum usu belli praestantes (Macedones uero milites ea tum erant fama, | |
| qua nunc Romani feruntur: etenim semper habiti sunt fortissimi, qui | |
| summam imperii potirentur): Eumenes intellegebat, si copiae suae | |
| cognossent, aduersus quos ducerentur, non modo non ituras, sed simul | 5 |
| cum nuntio dilapsuras. itaque hoc eius fuit prudentissimum, ut deuiis | 5.1 |
| itineribus milites duceret, in quibus uera audire non possent, et iis | |
| persuaderet se contra quosdam barbaros proficisci. itaque tenuit hoc | 6.1 |
| propositum et prius in aciem exercitum eduxit proeliumque commisit, | |
| quam milites sui scirent, cum quibus arma conferrent. effecit etiam | |
| illud locorum praeoccupatione, ut equitatu potius dimicaret, quo plus | |
| ualebat, quam peditatu, quo erat deterior. | 5 |
| Quorum acerrimo concursu cum magnam partem diei esset oppu- | 4.1.1 |
| gnatum, cadit Crateros dux et Neoptolemus, qui secundum locum | |
| imperii tenebat. cum hoc concurrit ipse Eumenes. qui cum inter se | 2.1 |
| complexi in terram ex equis decidissent, ut facile intellegi possent | |
| inimica mente contendisse animoque magis etiam pugnasse quam cor- | |
| pore, non prius distracti sunt, quam alterum anima relinqueret. ab | |
| hoc aliquot plagis Eumenes uulneratur, neque eo magis ex proelio ex- | 5 |
| cessit, sed acrius hostis insistit. hic equitibus profligatis, interfecto | 3.1 |
| duce Cratero, multis praeterea et maxime nobilibus captis pedester | |
| exercitus, quod in ea loca erat deductus, ut inuito Eumene elabi non | |
| posset, pacem ab eo petit. quam cum impetrasset, in fide non mansit | |
| et se, simul ac potuit, ad Antipatrum recepit. Eumenes Craterum ex | 4.1 |
| acie semiuiuum elatum recreare studuit; cum id non posset, pro ho- | |
| minis dignitate proque pristina amicitia (namque illo usus erat Alex- | |
| andro uiuo familiariter) amplo funere extulit ossaque in Macedoniam | |
| uxori eius ac liberis remisit. | 5 |
| Haec dum apud Hellespontum geruntur, Perdiccas apud Nilum | 5.1.1 |
| flumen interficitur ab Seleuco et Antigene, rerumque summa ad Anti- | |
| patrum defertur. hic qui deseruerant, exercitu suffragium ferente | |
| capitis absentes damnantur, in his Eumenes. hac ille perculsus plaga | |
| non succubuit neque eo setius bellum administrauit. sed exiles res | 5 |
| animi magnitudinem, etsi non frangebant, tamen minuebant. hunc | 2.1 |
| persequens Antigonus, cum omni genere copiarum abundaret, saepe | |
| in itineribus uexabatur, neque umquam ad manum accedere licebat | |
| nisi iis locis, quibus pauci multis possent resistere. sed extremo tem- | 3.1 |
| pore, cum consilio capi non posset, multitudine circumitus est. hinc | |
| tamen multis suis amissis se expediuit et in castellum Phrygiae, quod | |
| Nora appellatur, confugit. in quo cum circumsederetur et uereretur, | 4.1 |
| ne uno loco manens equos militares perderet, quod spatium non esset | |
| agitandi, callidum fuit eius inuentum, quem ad modum stans iumen- | |
| tum concalfieri exercerique posset, quo libentius et cibo uteretur et | |
| a corporis motu non remoueretur. substringebat caput loro altius, | 5.1 |
| quam ut prioribus pedibus plane terram posset attingere, dein post | |
| uerberibus cogebat exsultare et calces remittere: qui motus non minus | |
| sudorem excutiebat, quam si in spatio decurreret. quo factum est, | 6.1 |
| quod omnibus mirabile est uisum, ut aeque iumenta nitida ex castello | |
| educeret, cum complures menses in obsidione fuisset, ac si in campestri- | |
| bus ea locis habuisset. in hac conclusione, quotienscumque uoluit, | 7.1 |
| apparatum et munitiones Antigoni alias incendit, alias disiecit tenuit | |
| autem se uno loco, quamdiu hiems fuit, quod castra sub diuo habere | |
| non poterat. uer appropinquabat: simulata deditione, dum de condi- | |
| cionibus tractat, praefectis Antigoni imposuit seque ac suos omnis | 5 |
| extraxit incolumis. | |
| Ad hunc Olympias, mater quae fuerat Alexandri, cum litteras et | 6.1.1 |
| nuntios misisset in Asiam consultum, utrum <res> repetitum in Mace- | |
| doniam ueniret (nam tum in Epiro habitabat) et eas res occuparet, | |
| huic ille primum suasit, ne se moueret et exspectaret, quoad Alexan- | 2.1 |
| dri filius regnum adipisceretur; sin aliqua cupiditate raperetur in | |
| Macedoniam, oblivisceretur omnium iniuriarum et in neminem acer- | |
| biore uteretur imperio. horum illa nihil fecit: nam et in Macedoniam | 3.1 |
| profecta est et ibi crudelissime se gessit. petit autem ab Eumene ab- | |
| sente, ne pateretur Philippi domus ac familiae inimicissimos stirpem | |
| quoque interimere, ferretque opem liberis Alexandri. quam ueniam | 4.1 |
| si daret, quam primum exercitus pararet, quos sibi subsidio adduceret. | |
| id quo facilius faceret, se omnibus praefectis, qui in officio manebant, | |
| misisse litteras, ut ei parerent eiusque consiliis uterentur. his rebus | 5.1 |
| Eumenes permotus satius duxit, si ita tulisset fortuna, perire bene | |
| meritis referentem gratiam quam ingratum uiuere. | |
| Itaque copias contraxit, bellum aduersus Antigonum comparauit. | 7.1.1 |
| quod una erant Macedones complures nobiles, in iis Peucestes, qui | |
| corporis custos fuerat Alexandri, tum autem obtinebat Persidem, | |
| et Antigenes, cuius sub imperio phalanx erat Macedonum, inuidiam | |
| uerens (quam tamen effugere non potuit), si potius ipse alienigena | 5 |
| summi imperii potiretur quam alii Macedonum, quorum ibi erat multi- | |
| tudo, in principiis Alexandri nomine tabernaculum statuit in eoque | 2.1 |
| sellam auream cum sceptro ac diademate iussit poni eoque omnes | |
| cottidie conuenire, ut ibi de summis rebus consilia caperentur, credens | |
| minore se inuidia fore, si specie imperii nominisque simulatione Alex- | |
| andri bellum uideretur administrare. quod effecit. nam cum non ad | 3.1 |
| Eumenis principia, sed ad regia conueniretur atque ibi de rebus deli- | |
| beraretur, quodam modo latebat, cum tamen per eum unum gereren- | |
| tur omnia. | |
| Hic in Paraetacis cum Antigono conflixit, non acie instructa, sed in | 8.1.1 |
| itinere, eumque male acceptum in Mediam hiematum coegit redire. | |
| ipse in finitima regione Persidis hiematum copias diuisit, non ut uoluit, | |
| sed ut militum cogebat uoluntas. namque illa phalanx Alexandri | 2.1 |
| Magni, quae Asiam peragrarat deuiceratque Persas, inueterata cum | |
| gloria tum etiam licentia, non parere se ducibus, sed imperare postu- | |
| labat, ut nunc ueterani faciunt nostri. itaque periculum est ne faciant | |
| quod illi fecerunt, sua intemperantia nimiaque licentia ut omnia per- | 5 |
| dant neque minus eos, cum quibus steterint, quam aduersus quos | |
| fecerint. quod si quis illorum ueteranorum legat facta, paria horum | 3.1 |
| cognoscat neque rem ullam nisi tempus interesse iudicet. sed ad illos | |
| reuertar. hiberna sumpserant non ad usum belli, sed ad ipsorum luxu- | |
| riam, longeque inter se discesserant. haec Antigonus cum comperisset | 4.1 |
| intellegeretque se parem non esse paratis aduersariis, statuit aliquid | |
| sibi consilii noui esse capiendum. duae erant uiae, qua ex Medis, ubi | |
| ille hiemabat, ad aduersariorum hibernacula posset perueniri. qua- | |
| rum breuior per loca deserta, quae nemo incolebat propter aquae | 5.1 |
| inopiam, ceterum dierum erat fere decem; illa autem, qua omnes | |
| commeabant, altero tanto longiorem habebat anfractum, sed erat | |
| copiosa omniumque rerum abundans. hac si proficisceretur, intelle- | 6.1 |
| gebat prius aduersarios rescituros de suo aduentu, quam ipse tertiam | |
| partem confecisset itineris; sin per loca sola contenderet, sperabat se | |
| imprudentem hostem oppressurum. ad hanc rem conficiendam impe- | 7.1 |
| rauit quam plurimos utris atque etiam culleos comparari, post haec | |
| pabulum, praeterea cibaria cocta dierum decem, ut quam minime | |
| fieret ignis in castris. iter quo habeat, omnis celat. sic paratus, qua | |
| constituerat, proficiscitur. | 5 |
| Dimidium fere spatium confecerat, cum ex fumo castrorum eius | 9.1.1 |
| suspicio allata est ad Eumenem hostem appropinquare. conueniunt | |
| duces: quaeritur, quid opus sit facto. intellegebant omnes tam cele- | |
| riter copias ipsorum contrahi non posse, quam Antigonus adfuturus | |
| uidebatur. hic omnibus titubantibus et de rebus summis desperanti- | 2.1 |
| bus Eumenes ait, si celeritatem uelint adhibere et imperata facere, | |
| quod antea non fecerint, se rem expediturum. nam quod diebus quin- | |
| que hostis transisse posset, se effecturum ut non minus totidem dierum | |
| spatio retardaretur: quare circumirent, suas quisque contraheret co- | 5 |
| pias. ad Antigoni autem refrenandum impetum tale capit consilium. | 3.1 |
| certos mittit homines ad infimos montes, qui obuii erant itineri aduer- | |
| sariorum, iisque praecipit ut prima nocte, quam latissime possint, | |
| ignis faciant quam maximos atque hos secunda uigilia minuant, ter- | 4.1 |
| tia perexiguos reddant, et assimulata castrorum consuetudine suspi- | |
| cionem iniciant hostibus, iis locis esse castra ac de eorum aduentu | |
| esse praenuntiatum; idemque postera nocte faciant. quibus impera- | 5.1 |
| tum erat, diligenter praeceptum curant. Antigonus tenebris obortis | |
| ignis conspicatur: credit de suo aduentu esse auditum et aduersarios | |
| illuc suas contraxisse copias. mutat consilium et, quoniam impruden- | 6.1 |
| tes adoriri non possit, flectit iter suum et illum anfractum longiorem | |
| copiosae uiae capit ibique diem unum opperitur ad lassitudinem se- | |
| dandam militum ac reficienda iumenta, quo integriore exercitu de- | |
| cerneret. | 5 |
| Sic Eumenes callidum imperatorem uicit consilio celeritatemque | 10.1.1 |
| impediuit eius, neque tamen multum profecit. nam inuidia ducum, | 2.1 |
| cum quibus erat, perfidiaque Macedonum ueteranorum, cum supe- | |
| rior proelio discessisset, Antigono est deditus, cum exercitus ei ter | |
| ante separatis temporibus iurasset se eum defensurum neque um- | |
| quam deserturum. sed tanta fuit nonnullorum uirtutis obtrectatio, | 5 |
| ut fidem amittere mallent quam eum non perdere. atque hunc Anti- | 3.1 |
| gonus, cum ei fuisset infestissimus, conseruasset, si per suos esset | |
| licitum, quod a nullo se plus adiuuari posse intellegebat in iis rebus, | |
| quas impendere iam apparebat omnibus. imminebant enim Seleucus, | |
| Lysimachus, Ptolemaeus, opibus iam ualentes, cum quibus ei de sum- | 5 |
| mis rebus erat dimicandum. sed non passi sunt ii qui circa erant, quod | 4.1 |
| uidebant Eumene recepto omnis prae illo parui futuros. ipse autem | |
| Antigonus adeo erat incensus, ut nisi magna spe maximarum rerum | |
| leniri non posset. | |
| Itaque cum eum in custodiam dedisset et praefectus custodum quae- | 11.1.1 |
| sisset quem ad modum seruari uellet, 'ut acerrimum' inquit 'leonem | |
| aut ferocissimum elephantum': nondum enim statuerat, conseruaret | |
| eum necne. ueniebat autem ad Eumenem utrumque genus hominum, | 2.1 |
| et qui propter odium fructum oculis ex eius casu capere uellent, et | |
| qui propter ueterem amicitiam colloqui consolarique cuperent, multi | |
| etiam, qui eius formam cognoscere studebant, qualis esset, quem tam | |
| diu tamque ualde timuissent, cuius in pernicie positam spem habuis- | 5 |
| sent uictoriae. at Eumenes, cum diutius in uinclis esset, ait Onomar- | 3.1 |
| cho, penes quem summa imperii erat custodiae, se mirari, quare iam | |
| tertium diem sic teneretur: non enim hoc conuenire Antigoni pruden- | |
| tiae, ut sic deuteretur uicto: quin aut interfici aut missum fieri iuberet. | |
| hic cum ferocius Onomarcho loqui uideretur, 'quid? tu' inquit 'animo | 4.1 |
| si isto eras, cur non in proelio cecidisti potius quam in potestatem in- | |
| imici uenires?' huic Eumenes 'utinam quidem istuc euenisset! sed eo | 5.1 |
| non accidit, quod numquam cum fortiore sum congressus: non enim | |
| cum quoquam arma contuli, quin is mihi succubuerit. non enim uirtute | |
| hostium, sed amicorum perfidia decidi.' neque id erat falsum < * * * > | |
| nam et dignitate fuit honesta et uiribus ad laborem ferendum firmis | 5 |
| neque tam magno corpore quam figura uenusta. | |
| De hoc Antigonus cum solus constituere non auderet, ad consilium | 12.1.1 |
| rettulit. hic cum omnes primo perturbati admirarentur non iam de eo | |
| sumptum esse supplicium, a quo tot annos adeo essent male habiti, ut | |
| saepe ad desperationem forent adducti, quique maximos duces inter- | 2.1 |
| fecisset, denique in quo uno tantum esset, ut, quoad ille uiueret, ipsi | |
| securi esse non possent, interfecto nihil habituri negotii essent: po- | |
| stremo, si illi redderet salutem, quaerebant, quibus amicis esset usurus: | |
| sese enim cum Eumene apud eum non futuros. hic cognita consilii | 3.1 |
| uoluntate tamen usque ad septimum diem deliberandi sibi spatium | |
| reliquit. tum autem, cum iam uereretur ne qua seditio exercitus orire- | |
| tur, uetuit quemquam ad eum admitti et cottidianum uictum re- | |
| moueri iussit: nam negabat se ei uim allaturum, qui aliquando fuisset | 5 |
| amicus. hic tamen non amplius quam triduum fame fatigatus, cum | 4.1 |
| castra mouerentur, insciente Antigono iugulatus est a custodibus. | |
| Sic Eumenes annorum quinque et quadraginta, cum ab anno uice- | 13.1.1 |
| simo, uti supra ostendimus, septem annos Philippo apparuisset, tre- | |
| decim apud Alexandrum eundem locum obtinuisset, in his unum equi- | |
| tum alae praefuisset, post autem Alexandri Magni mortem imperator | |
| exercitus duxisset summosque duces partim reppulisset, partim inter- | 5 |
| fecisset, captus non Antigoni uirtute, sed Macedonum periurio talem | |
| habuit exitum uitae. in quo quanta omnium fuerit opinio eorum, qui | 2.1 |
| post Alexandrum Magnum reges sunt appellati, ex hoc facillime potest | |
| iudicari, quod, <quorum> nemo Eumene uiuo rex appellatus est, sed | |
| praefectus, eidem post huius occasum statim regium ornatum nomen- | 3.1 |
| que sumpserunt neque, quod initio praedicarant, se Alexandri liberis | |
| regnum seruare, praestare uoluerunt et uno propugnatore sublato | |
| quid sentirent aperuerunt. huius sceleris principes fuerunt Antigonus, | |
| Ptolemaeus, Seleucus, Lysimachus, Cassandrus. Antigonus autem | 4.1 |
| Eumenem mortuum propinquis eius sepeliundum tradidit. hi mili- | |
| tari honestoque funere, comitante toto exercitu, humauerunt ossaque | |
| eius in Cappadociam ad matrem atque uxorem liberosque eius de- | |
| portanda curarunt. | 5 |