| PHOCION | |
| Phocion Atheniensis etsi saepe exercitibus praefuit summosque | Phoc.1.1.1 |
| magistratus cepit, tamen multo eius notior integritas uitae quam rei | |
| militaris labor. itaque huius memoria est nulla, illius autem magna | |
| fama, ex quo cognomine Bonus est appellatus. fuit enim perpetuo | 2.1 |
| pauper, cum diuitissimus esse posset propter frequentis delatos hono- | |
| res potestatesque summas, quae ei a populo dabantur. hic cum a rege | 3.1 |
| Philippo munera magnae pecuniae repudiaret legatique hortarentur | |
| accipere simulque admonerent, si ipse iis facile careret, liberis tamen | |
| suis prospiceret, quibus difficile esset in summa paupertate tantam | |
| paternam tueri gloriam, his ille 'si mei similes erunt, idem hic' inquit | 4.1 |
| 'agellus illos alet, qui me ad hanc dignitatem perduxit; sin dissimiles | |
| sunt futuri, nolo meis impensis illorum ali augerique luxuriam.' | |
| Idem cum prope ad annum octogesimum prospera peruenisset for- | 2.1.1 |
| tuna, extremis temporibus magnum in odium peruenit suorum ciuium, | |
| primo quod cum Demade de urbe tradenda Antipatro consenserat | 2.1 |
| eiusque consilio Demosthenes cum ceteris, qui bene de re publica | |
| meriti existimabantur, populi scito in exilium erant expulsi. neque in | |
| eo solum offenderat, quod patriae male consuluerat, sed etiam quod | |
| amicitiae fidem non praestiterat. namque auctus adiutusque a Demo- | 3.1 |
| sthene eum, quem tenebat, ascenderat gradum, cum aduersus Chare- | |
| tem eum subornaret: ab eodem in iudiciis, cum capitis causam diceret, | |
| defensus aliquotiens, liberatus discesserat. hunc non solum in peri- | |
| culis non defendit, sed etiam prodidit. concidit autem maxime uno | 4.1 |
| crimine, quod, cum apud eum summum esset imperium populi et | |
| Nicanorem, Cassandri praefectum, insidiari Piraeo Atheniensium a | |
| Dercylo moneretur idemque postularet ut prouideret, ne commeatibus | |
| ciuitas priuaretur, huic audiente populo Phocion negauit esse peri- | 5 |
| culum seque eius rei obsidem fore pollicitus est. neque ita multo post | 5.1 |
| Nicanor Piraeo est potitus, sine quo Athenae omnino esse non possunt. | |
| ad quem recuperandum cum populus armatus concurrisset, ille non | |
| modo neminem ad arma uocauit, sed ne armatis quidem praeesse | |
| uoluit. | 5 |
| Erant eo tempore Athenis duae factiones, quarum una populi cau- | 3.1.1 |
| sam agebat, altera optimatium. in hac erat Phocion et Demetrius | |
| Phalereus. harum utraque Macedonum patrociniis utebatur: nam po- | |
| pulares Polyperchonti fauebant, optimates cum Cassandro sentiebant. | |
| interim a Polyperchonte Cassandrus Macedonia pulsus est. quo facto | 2.1 |
| populus superior factus statim duces aduersariae factionis capitis dam- | |
| natos patria propulit, in his Phocionem et Demetrium Phalereum, | |
| deque ea re legatos ad Polyperchontem misit, qui ab eo peterent ut | |
| sua decreta confirmaret. huc eodem profectus est Phocion. quo ut | 3.1 |
| uenit, causam apud Philippum regem uerbo, re ipsa quidem apud | |
| Polyperchontem iussus est dicere: namque is tum regis rebus praeerat. | |
| hic ab Agnone accusatus, quod Piraeum Nicanori prodidisset, ex con- | 4.1 |
| silii sententia in custodiam coniectus Athenas deductus est, ut ibi de | |
| eo legibus fieret iudicium. | |
| Huc ut peruentum est, cum propter aetatem pedibus iam non uale- | 4.1.1 |
| ret uehiculoque portaretur, magni concursus sunt facti, cum alii, re- | |
| miniscentes ueteris famae, aetatis misererentur, plurimi uero ira ex- | |
| acuerentur propter proditionis suspicionem Piraei maximeque quod | |
| aduersus populi commoda in senectute steterat. quare ne perorandi | 2.1 |
| quidem ei data est facultas et dicendi causam. inde iudicio legitimis | |
| quibusdam confectis damnatus traditus est undecimuiris, quibus ad | |
| supplicium more Atheniensium publice damnati tradi solent. hic cum | 3.1 |
| ad mortem duceretur, obuius ei fuit Euphiletus, quo familiariter fue- | |
| rat usus. is cum lacrimans dixisset: 'o quam indigna perpeteris, Pho- | |
| cion!', huic ille 'at non inopinata' inquit: 'hunc enim exitum plerique | |
| clari uiri habuerunt Athenienses.' in hoc tantum fuit odium multitu- | 4.1 |
| dinis, ut nemo ausus sit eum liber sepelire. itaque a seruis sepultus | |
| est. |