| TIMOLEON | |
| Timoleon Corinthius. sine dubio magnus omnium iudicio hic uir | Timol.1.1.1 |
| exstitit. namque huic uni contigit, quod nescio an nulli, ut et patriam, | |
| in qua erat natus, oppressam a tyranno liberaret, et a Syracusanis, | |
| quibus auxilio erat missus, iam inueteratam seruitutem depelleret | |
| totamque Siciliam, multos annos bello uexatam a barbarisque oppres- | 5 |
| sam, suo aduentu in pristinum restitueret. sed in his rebus non sim- | 2.1 |
| plici fortuna conflictatus est et, id quod difficilius putatur, multo sa- | |
| pientius tulit secundam quam aduersam fortunam. nam cum frater | 3.1 |
| eius Timophanes, dux a Corinthiis delectus, tyrannidem per milites | |
| mercennarios occupasset particepsque regni posset esse, tantum afuit | |
| a societate sceleris, ut antetulerit ciuium suorum libertatem fratris | |
| saluti et parere legibus quam imperare patriae satius duxerit. hac | 4.1 |
| mente per haruspicem communemque affinem, cui soror ex eisdem | |
| parentibus nata nupta erat, fratrem tyrannum interficiundum curauit. | |
| ipse non modo manus non attulit, sed ne aspicere quidem fraternum | |
| sanguinem uoluit. nam dum res conficeretur, procul in praesidio fuit, | 5 |
| ne quis satelles posset succurrere. hoc praeclarissimum eius factum | 5.1 |
| non pari modo probatum est ab omnibus: nonnulli enim laesam ab eo | |
| pietatem putabant et inuidia laudem uirtutis obterebant. mater uero | |
| post id factum neque domum ad se filium admisit neque aspexit, quin | |
| eum fratricidam impiumque detestans compellaret. quibus rebus ille | 6.1 |
| adeo est commotus, ut nonnumquam uitae finem facere uoluerit atque | |
| ex ingratorum hominum conspectu morte decedere. | |
| Interim Dione Syracusis interfecto Dionysius rursus Syracusarum | 2.1.1 |
| potitus est. cuius aduersarii opem a Corinthiis petierunt ducemque, | |
| quo in bello uterentur, postularunt. huc Timoleon missus incredibili | |
| felicitate Dionysium tota Sicilia depulit. cum interficere posset, noluit, | 2.1 |
| tutoque ut Corinthum perueniret effecit, quod utrorumque Dionysio- | |
| rum opibus Corinthii saepe adiuti fuerant, cuius benignitatis memoriam | |
| uolebat exstare, eamque praeclaram uictoriam ducebat, in qua plus | |
| esset clementiae quam crudelitatis, postremo ut non solum auribus | 5 |
| acciperetur, sed etiam oculis cerneretur, quem ex quanto regno ad | |
| quam fortunam detulisset. post Dionysii decessum cum Hiceta bellauit, | 3.1 |
| qui aduersatus erat Dionysio: quem non odio tyrannidis dissensisse, | |
| sed cupiditate indicio fuit, quod ipse expulso Dionysio imperium di- | |
| mittere noluit. hoc superato Timoleon maximas copias Karthaginien- | 4.1 |
| sium apud Crinissum flumen fugauit ac satis habere coegit, si liceret | |
| Africam obtinere, qui iam complures annos possessionem Siciliae tene- | |
| bant. cepit etiam Mamercum, Italicum ducem, hominem bellicosum | |
| et potentem, qui tyrannos adiutum in Siciliam uenerat. | 5 |
| Quibus rebus confectis cum propter diuturnitatem belli non solum | 3.1.1 |
| regiones, sed etiam urbes desertas uideret, conquisiuit quos potuit, | |
| primum Siculos, dein Corintho arcessiuit colonos, quod ab iis initio | |
| Syracusae erant conditae. ciuibus ueteribus sua restituit, nouis bello | 2.1 |
| uacuefactas possessiones diuisit, urbium moenia disiecta fanaque de- | |
| serta refecit, ciuitatibus leges libertatemque reddidit: ex maximo bello | |
| tantum otium totae insulae conciliauit, ut hic conditor urbium earum, | |
| non illi qui initio deduxerant, uideretur. arcem Syracusis, quam muni- | 3.1 |
| erat Dionysius ad urbem obsidendam, a fundamentis disiecit, cetera ty- | |
| rannidis propugnacula demolitus est deditque operam, ut quam minime | |
| multa uestigia seruitutis manerent. cum tantis esset opibus, ut etiam | 4.1 |
| inuitis imperare posset, tantum autem amorem haberet omnium Sicu- | |
| lorum, ut nullo recusante regnum obtinere, maluit se diligi quam me- | |
| tui. itaque, cum primum potuit, imperium deposuit ac priuatus Syra- | |
| cusis, quod reliquum uitae fuit, uixit. neque uero id imperite fecit: | 5.1 |
| nam quod ceteri reges imperio potuerunt, hic beneuolentia tenuit. | |
| nullus honos huic defuit, neque postea res ulla Syracusis gesta est | |
| publice, de qua prius sit decretum quam Timoleontis sententia co- | |
| gnita. nullius umquam consilium non modo antelatum, sed ne com- | 6.1 |
| paratum quidem est. neque id magis beneuolentia factum est quam | |
| prudentia. | |
| Hic cum aetate iam prouectus esset, sine ullo morbo lumina oculo- | 4.1.1 |
| rum amisit. quam calamitatem ita moderate tulit, ut neque eum que- | |
| rentem quisquam audierit neque eo minus priuatis publicisque rebus | |
| interfuerit. ueniebat autem in theatrum, cum ibi concilium populi | 2.1 |
| haberetur, propter ualetudinem uectus iumentis iunctis, atque ita de | |
| uehiculo quae uidebantur dicebat. neque hoc illi quisquam tribuebat | |
| superbiae: nihil enim umquam neque insolens neque gloriosum ex ore | |
| eius exiit. qui quidem, cum suas laudes audiret praedicari, numquam | 3.1 |
| aliud dixit quam se in ea re maxime diis agere gratias atque habere, | |
| quod, cum Siciliam recreare constituissent, tum se potissimum ducem | |
| esse uoluissent. nihil enim rerum humanarum sine deorum numine | 4.1 |
| geri putabat; itaque suae domi sacellum Automatias constituerat | |
| idque sanctissime colebat. | |
| Ad hanc hominis excellentem bonitatem mirabiles accesserant casus. | 5.1.1 |
| nam proelia maxima natali suo die fecit omnia, quo factum est ut | |
| eius diem natalem festum haberet uniuersa Sicilia. huic quidam La- | 2.1 |
| phystius, homo petulans et ingratus, uadimonium cum uellet impo- | |
| nere, quod cum illo se lege agere diceret, et complures concurrissent, | |
| qui procacitatem hominis manibus coercere conarentur, Timoleon | |
| orauit omnes, ne id facerent. namque id ut Laphystio et cuiuis liceret, | 5 |
| se maximos labores summaque adiisse pericula. hanc enim speciem | |
| libertatis esse, si omnibus, quod quisque uellet, legibus experiri lice- | |
| ret. idem, cum quidam Laphystii similis, nomine Demaenetus, in con- | 3.1 |
| tione populi de rebus gestis eius detrahere coepisset ac nonnulla inue- | |
| heretur in Timoleonta, dixit nunc demum se uoti esse damnatum: | |
| namque hoc a diis immortalibus semper precatum, ut talem liber- | |
| tatem restitueret Syracusanis, in qua cuiuis liceret de quo uellet im- | 5 |
| pune dicere. | |
| Hic cum diem supremum obisset, publice a Syracusanis in gymna- | 4.1 |
| sio, quod Timoleonteum appellatur, tota celebrante Sicilia sepultus | |
| est. |