| REGES | |
| Hi fere fuerunt Graecae gentis duces, qui memoria digni uideantur, | Reg.1.1.1 |
| praeter reges: namque eos attingere noluimus, quod omnium res | |
| gestae separatim sunt relatae. neque tamen ii admodum sunt multi. | 2.1 |
| Lacedaemonius autem Agesilaus nomine, non potestate fuit rex, sicut | |
| ceteri Spartani. ex iis uero, qui dominatum imperio tenuerunt, ex- | |
| cellentissimi fuerunt, ut nos iudicamus, Persarum Cyrus et Darius, | |
| Hystaspi filius, quorum uterque priuatus uirtute regnum est adeptus. | 5 |
| prior horum apud Massagetas in proelio cecidit, Darius senectute diem | |
| obiit supremum. tres sunt praeterea eiusdem gentis: Xerxes et duo | 3.1 |
| Artaxerxae, Macrochir cognomine et Mnemon. Xerxi maxime est | |
| illustre, quod maximis post hominum memoriam exercitibus terra | |
| marique bellum intulit Graeciae. at Macrochir praecipuam habet lau- | 4.1 |
| dem amplissimae pulcherrimaeque corporis formae, quam incredi- | |
| bili ornauit uirtute belli: namque illo Perses nemo manu fuit fortior. | |
| Mnemon autem iustitiae fama floruit. nam cum matris suae scelere | |
| amisisset uxorem, tantum indulsit dolori, ut eum pietas uinceret. ex | 5.1 |
| his duo eodem nomine morbo naturae debitum reddiderunt, tertius | |
| ab Artabano praefecto ferro interemptus est. | |
| Ex Macedonum autem gente duo multo ceteros antecesserunt rerum | 2.1.1 |
| gestarum gloria: Philippus, Amyntae filius, et Alexander Magnus. | |
| horum alter Babylone morbo consumptus est, Philippus Aegiis a Pau- | |
| sania, cum spectatum ludos iret, iuxta theatrum occisus est. unus | 2.1 |
| Epirotes, Pyrrhus, qui cum populo Romano bellauit. is cum Argos | |
| oppidum oppugnaret in Peloponneso, lapide ictus interiit. unus item | |
| Siculus, Dionysius prior. nam et manu fortis et belli peritus fuit et, | |
| id quod in tyranno non facile reperitur, minime libidinosus, non luxu- | 5 |
| riosus, non auarus, nullius denique rei cupidus nisi singularis perpetui- | |
| que imperii ob eamque rem crudelis: nam dum id studuit munire, | |
| nullius pepercit uitae, quem eius insidiatorem putaret. hic cum uir- | 3.1 |
| tute tyrannidem sibi peperisset, magna retinuit felicitate: maior enim | |
| annos sexaginta natus decessit florente regno. neque in tam multis | |
| annis cuiusquam ex sua stirpe funus uidit, cum ex tribus uxoribus | |
| liberos procreasset multique ei nati essent nepotes. | 5 |
| Fuerunt praeterea magni reges ex amicis Alexandri Magni, qui | 3.1.1 |
| post obitum eius imperia ceperunt, in his Antigonus et huius filius | |
| Demetrius, Lysimachus, Seleucus, Ptolemaeus. ex his Antigonus in | 2.1 |
| proelio, cum aduersus Seleucum et Lysimachum dimicaret, occisus | |
| est. pari leto affectus est Lysimachus ab Seleuco: namque societate dis- | |
| soluta bellum inter se gesserunt. at Demetrius, cum filiam suam Se- | 3.1 |
| leuco in matrimonium dedisset neque eo magis fida inter eos amicitia | |
| manere potuisset, captus bello in custodia socer generi periit a morbo. | |
| neque ita multo post Seleucus a Ptolemaeo Cerauno dolo interfectus | 4.1 |
| est, quem ille a patre expulsum Alexandrea alienarum opum indigen- | |
| tem receperat. ipse autem Ptolemaeus, cum uiuus filio regnum tradi- | |
| disset, ab illo eodem uita priuatus dicitur. | |
| De quibus quoniam satis dictum putamus, non incommodum uide- | 5.1 |
| tur non praeterire Hamilcarem et Hannibalem, quos et animi magni- | |
| tudine et calliditate omnes in Africa natos praestitisse constat. |