| HAMILCAR | |
| Hamilcar, Hannibalis filius, cognomine Barca, Karthaginiensis, | Ham.1.1.1 |
| primo Poenico bello, sed temporibus extremis, admodum adulescen- | |
| tulus in Sicilia praeesse coepit exercitui. cum ante eius aduentum et | 2.1 |
| mari et terra male res gererentur Karthaginiensium, ipse ubi adfuit, | |
| numquam hosti cessit neque locum nocendi dedit, saepeque e con- | |
| trario occasione data lacessiuit semperque superior discessit. quo facto, | |
| cum paene omnia in Sicilia Poeni amisissent, ille Erycem sic defendit, | 5 |
| ut bellum eo loco gestum non uideretur. interim Karthaginienses classe | 3.1 |
| apud insulas Aegatis a C. Lutatio, consule Romanorum, superati sta- | |
| tuerunt belli facere finem eamque rem arbitrio permiserunt Hamil- | |
| caris. ille etsi flagrabat bellandi cupiditate, tamen paci seruiundum | |
| putauit, quod patriam exhaustam sumptibus diutius calamitates belli | 5 |
| ferre non posse intellegebat, sed ita ut statim mente agitaret, si pau- | 4.1 |
| lum modo res essent refectae, bellum renouare Romanosque armis | |
| persequi, donicum aut uirtute uicissent aut uicti manus dedissent. | |
| hoc consilio pacem conciliauit, in quo tanta fuit ferocia, cum Catulus | 5.1 |
| negaret bellum compositurum, nisi ille cum suis, qui Erycem tenue- | |
| runt, armis relictis Sicilia decederent, ut succumbente patria ipse per- | |
| iturum se potius dixerit, quam cum tanto flagitio domum rediret: non | |
| enim suae esse uirtutis arma a patria accepta aduersus hostis aduer- | 5 |
| sariis tradere. huius pertinaciae cessit Catulus. | |
| At ille ut Karthaginem uenit, multo aliter ac sperarat rem publicam | 2.1.1 |
| se habentem cognouit. namque diuturnitate externi mali tantum ex- | |
| arsit intestinum bellum, ut numquam pari periculo fuerit Karthago | |
| nisi cum deleta est. primo mercennarii milites, qui<bus usi> aduersus | 2.1 |
| Romanos fuerant, desciuerunt, quorum numerus erat uiginti milium. | |
| hi totam abalienarunt Africam, ipsam Karthaginem oppugnarunt. qui- | 3.1 |
| bus malis adeo sunt Poeni perterriti, ut etiam auxilia ab Romanis | |
| petierint eaque impetrarint. sed extremo, cum prope iam ad despera- | |
| tionem peruenissent, Hamilcarem imperatorem fecerunt. is non solum | 4.1 |
| hostis a muris Karthaginis remouit, cum amplius centum milia facta | |
| essent armatorum, sed etiam eo compulit, ut locorum angustiis clausi | |
| plures fame quam ferro interirent. omnia oppida abalienata, in his | |
| Vticam atque Hipponem, ualentissima totius Africae, restituit pa- | 5 |
| triae. neque eo fuit contentus, sed etiam finis imperii propagauit, tota | 5.1 |
| Africa tantum otium reddidit, ut nullum in ea bellum uideretur mul- | |
| tis annis fuisse. | |
| Rebus his ex sententia peractis fidenti animo atque infesto Roma- | 3.1.1 |
| nis, quo facilius causam bellandi reperiret, effecit ut imperator cum | |
| exercitu in Hispaniam mitteretur, eoque secum duxit filium Hanni- | |
| balem annorum nouem. erat praeterea cum eo adulescens illustris, for- | 2.1 |
| mosus, Hasdrubal, quem nonnulli diligi turpius, quam par erat, ab | |
| Hamilcare loquebantur: non enim maledici tanto uiro deesse pot- | |
| erant. quo factum est ut a praefecto morum Hasdrubal cum eo ueta- | |
| retur esse. huic ille filiam suam in matrimonium dedit, quod moribus | 5 |
| eorum non poterat interdici socero genero. de hoc ideo mentionem | 3.1 |
| fecimus, quod Hamilcare occiso ille exercitui praefuit resque magnas | |
| gessit et princeps largitione uetustos peruertit mores Karthaginien- | |
| sium eiusdemque post mortem Hannibal ab exercitu accepit imperium. | |
| At Hamilcar, posteaquam mare transiit in Hispaniamque uenit, | 4.1.1 |
| magnas res secunda gessit fortuna: maximas bellicosissimasque gentes | |
| subegit, equis, armis, uiris, pecunia totam locupletauit Africam. hic | 2.1 |
| cum in Italiam bellum inferre meditaretur, nono anno postquam in | |
| Hispaniam uenerat, in proelio pugnans aduersus Vettones occisus est. | |
| huius perpetuum odium erga Romanos maxime concitasse uidetur | 3.1 |
| secundum bellum Poenicum. namque Hannibal, filius eius, assiduis | |
| patris obtestationibus eo est perductus, ut interire quam Romanos non | |
| experiri mallet. |