| HANNIBAL | |
| Hannibal, Hamilcaris filius, Karthaginiensis. si uerum est, quod | Han.1.1.1 |
| nemo dubitat, ut populus Romanus omnes gentes uirtute superarit, | |
| non est infitiandum Hannibalem tanto praestitisse ceteros impera- | |
| tores prudentia, quanto populus Romanus antecedat fortitudine cunc- | |
| tas nationes. nam quotienscumque cum eo congressus est in Italia, | 2.1 |
| semper discessit superior. quod nisi domi ciuium suorum inuidia debi- | |
| litatus esset, Romanos uidetur superare potuisse. sed multorum ob- | |
| trectatio deuicit unius uirtutem. | |
| Hic autem uelut hereditate relictum odium paternum erga Romanos | 3.1 |
| sic conseruauit, ut prius animam quam id deposuerit, qui quidem, cum | |
| patria pulsus esset et alienarum opum indigeret, numquam destiterit | |
| animo bellare cum Romanis. nam ut omittam Philippum, quem absens | 2.1.1 |
| hostem reddidit Romanis, omnium iis temporibus potentissimus rex | |
| Antiochus fuit. hunc tanta cupiditate incendit bellandi, ut usque a | |
| rubro mari arma conatus sit inferre Italiae. ad quem cum legati uenis- | 2.1 |
| sent Romani, qui de eius uoluntate explorarent darentque operam | |
| consiliis clandestinis ut Hannibalem in suspicionem regi adducerent, | |
| tamquam ab ipsis corruptum alia atque antea sentire, neque id frustra | |
| fecissent idque Hannibal comperisset seque ab interioribus consiliis | 5 |
| segregari uidisset, tempore dato adiit ad regem, eique cum multa de | 3.1 |
| fide sua et odio in Romanos commemorasset, hoc adiunxit: 'pater | |
| meus' inquit 'Hamilcar puerulo me, utpote non amplius nouem annos | |
| nato, in Hispaniam imperator proficiscens Karthagine Ioui optimo | |
| maximo hostias immolauit. quae diuina res dum conficiebatur, quae- | 4.1 |
| siuit a me uellemne secum in castra proficisci. id cum libenter acce- | |
| pissem atque ab eo petere coepissem ne dubitaret ducere, tum ille | |
| "faciam" inquit, "si mihi fidem quam postulo dederis." simul me ad | |
| aram adduxit, apud quam sacrificare instituerat, eamque ceteris re- | 5 |
| motis tenentem iurare iussit numquam me in amicitia cum Romanis | |
| fore. id ego iusiurandum patri datum usque ad hanc aetatem ita | 5.1 |
| conseruaui, ut nemini dubium esse debeat, quin reliquo tempore eadem | |
| mente sim futurus. quare si quid amice de Romanis cogitabis, non | 6.1 |
| imprudenter feceris, si me celaris; cum quidem bellum parabis, te | |
| ipsum frustraberis, si non me in eo principem posueris.' | |
| Hac ergo qua diximus aetate cum patre in Hispaniam profectus est, | 3.1.1 |
| cuius post obitum, Hasdrubale imperatore suffecto, equitatui omni | |
| praefuit. hoc quoque interfecto exercitus summam imperii ad eum | |
| detulit. id Karthaginem delatum publice comprobatum est. sic Hanni- | 2.1 |
| bal minor quinque et uiginti annis natus imperator factus proximo | |
| triennio omnes gentes Hispaniae bello subegit, Saguntum, foederatam | |
| ciuitatem, ui expugnauit, tres exercitus maximos comparauit. ex his | 3.1 |
| unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania | |
| reliquit, tertium in Italiam secum duxit. saltum Pyrenaeum transiit. | |
| quacumque iter fecit, cum omnibus incolis conflixit: neminem nisi | |
| uictum dimisit. ad Alpes posteaquam uenit, quae Italiam ab Gallia | 4.1 |
| seiungunt, quas nemo umquam cum exercitu ante eum praeter Hercu- | |
| lem Graium transierat (quo facto is hodie saltus Graius appellatur), Al- | |
| picos conantes prohibere transitu concidit, loca patefecit, itinera mu- | |
| niit, effecit ut ea elephantus ornatus ire posset, qua antea unus homo | 5 |
| inermis uix poterat repere. hac copias traduxit in Italiamque peruenit. | |
| Conflixerat apud Rhodanum cum P. Cornelio Scipione consule eum- | 4.1.1 |
| que pepulerat. cum hoc eodem Clastidii apud Padum decernit sau- | |
| ciumque inde ac fugatum dimittit. tertio idem Scipio cum collega | 2.1 |
| Tiberio Longo apud Trebiam aduersus eum uenit. cum his manum | |
| conseruit, utrosque profligauit. inde per Ligures Appenninum transiit, | |
| petens Etruriam. hoc itinere adeo graui morbo adficitur oculorum, ut | 3.1 |
| postea numquam dextro aeque bene usus sit. qua ualetudine cum | |
| etiamnum premeretur lecticaque ferretur, C. Flaminium consulem | |
| apud Trasumenum cum exercitu insidiis circumuentum occidit, neque | |
| multo post C. Centenium praetorem cum delecta manu saltus occu- | 5 |
| pantem. hinc in Apuliam peruenit. ibi obuiam ei uenerunt duo con- | 4.1 |
| sules, C. Terentius et L. Aemilius. utriusque exercitus uno proelio | |
| fugauit, Paulum consulem occidit et aliquot praeterea consulares, in | |
| his Cn. Seruilium Geminum, qui superiore anno fuerat consul. | |
| Hac pugna pugnata Romam profectus est nullo resistente. in pro- | 5.1.1 |
| pinquis urbi montibus moratus est. cum aliquot ibi dies castra habuis- | |
| set et Capuam reuerteretur, Q. Fabius Maximus, dictator Romanus, | |
| in agro Falerno ei se obiecit. hic clausus locorum angustiis noctu sine | 2.1 |
| ullo detrimento exercitus se expediuit Fabioque, callidissimo impera- | |
| tori, dedit uerba. namque obducta nocte sarmenta in cornibus iuuen- | |
| corum deligata incendit eiusque generis multitudinem magnam dis- | |
| palatam immisit. quo repentino obiecto uisu tantum terrorem iniecit | 5 |
| exercitui Romanorum, ut egredi extra uallum nemo sit ausus. hanc | 3.1 |
| post rem gestam non ita multis diebus M. Minucium Rufum, magi- | |
| strum equitum pari ac dictatorem imperio, dolo productum in proelium | |
| fugauit. Tiberium Sempronium Gracchum, iterum consulem, in Lu- | |
| canis absens in insidias inductum sustulit. M. Claudium Marcellum, | 5 |
| quinquies consulem, apud Venusiam pari modo interfecit. longum est | 4.1 |
| omnia enumerare proelia. quare unum hoc satis erit dictum, ex quo | |
| intellegi possit, quantus ille fuerit: quamdiu in Italia fuit, nemo ei in | |
| acie restitit, nemo aduersus eum post Cannensem pugnam in campo | |
| castra posuit. | 5 |
| Hinc inuictus patriam defensum reuocatus bellum gessit aduersus | 6.1.1 |
| P. Scipionem <filium eius Scipionis>, quem ipse primo apud Rhoda- | |
| num, iterum apud Padum, tertio apud Trebiam fugarat. cum hoc | 2.1 |
| exhaustis iam patriae facultatibus cupiuit impraesentiarum bellum | |
| componere, quo ualentior postea congrederetur. in colloquium conue- | |
| nit, condiciones non conuenerunt. post id factum paucis diebus apud | 3.1 |
| Zamam cum eodem conflixit; pulsus (incredibile dictu) biduo et dua- | |
| bus noctibus Hadrumetum peruenit, quod abest ab Zama circiter milia | |
| passuum trecenta. in hac fuga Numidae, qui simul cum eo ex acie | 4.1 |
| excesserant, insidiati sunt ei, quos non solum effugit, sed etiam ipsos | |
| oppressit. Hadrumeti reliquos e fuga collegit, nouis dilectibus paucis | |
| diebus multos contraxit. | |
| Cum in apparando acerrime esset occupatus, Karthaginienses bel- | 7.1.1 |
| lum cum Romanis composuerunt. ille nihilo setius exercitui postea | |
| praefuit resque in Africa gessit usque ad P. Sulpicium C. Aurelium | |
| consules. his enim magistratibus legati Karthaginienses Romam uene- | 2.1 |
| runt, qui senatui populoque Romano gratias agerent, quod cum iis | |
| pacem fecissent, ob eamque rem corona aurea eos donarent simulque | |
| peterent, ut obsides eorum Fregellis essent captiuique redderentur. | |
| his ex senatus consulto responsum est: munus eorum gratum accep- | 3.1 |
| tumque esse; obsides, quo loco rogarent, futuros; captiuos non re- | |
| missuros, quod Hannibalem, cuius opera susceptum bellum foret, | |
| inimicissimum nomini Romano, etiamnunc cum imperio apud exer- | |
| citum haberent itemque fratrem eius Magonem. hoc responso Kartha- | 4.1 |
| ginienses cognito Hannibalem domum et Magonem reuocarunt. huc | |
| ut rediit, rex factus est, postquam praetor fuerat, anno secundo et | |
| uicesimo: ut enim Romae consules, sic Karthagine quotannis annui | |
| bini reges creabantur. in eo magistratu pari diligentia se Hannibal | 5.1 |
| praebuit, ac fuerat in bello. namque effecit ex nouis uectigalibus non | |
| solum ut esset pecunia, quae Romanis ex foedere penderetur, sed | |
| etiam superesset, quae in aerario reponeretur. deinde anno post M. Clau- | 6.1 |
| dio L. Furio consulibus Roma legati Karthaginem uenerunt. hos Han- | |
| nibal ratus sui exposcendi gratia missos, priusquam iis senatus daretur, | |
| nauem ascendit clam atque in Syriam ad Antiochum profugit. hac | 7.1 |
| re palam facta Poeni naues duas, quae eum comprehenderent, si pos- | |
| sent consequi, miserunt, bona eius publicarunt, domum a fundamen- | |
| tis disiecerunt, ipsum exulem iudicarunt. | |
| At Hannibal anno tertio, postquam domo profugerat, L. Cornelio | 8.1.1 |
| Q. Minucio consulibus, cum quinque nauibus Africam accessit in fini- | |
| bus Cyrenaeorum, si forte Karthaginienses ad bellum Antiochi spe | |
| fiduciaque <incitarentur>, cui iam persuaserat ut cum exercitibus in | |
| Italiam proficisceretur. huc Magonem fratrem exciuit. id ubi Poeni re- | 2.1 |
| sciuerunt, Magonem eadem, qua fratrem, absentem adfecerunt poena. | |
| illi desperatis rebus cum soluissent naues ac uela uentis dedissent, | |
| Hannibal ad Antiochum peruenit. de Magonis interitu duplex memo- | |
| ria prodita est: namque alii naufragio, alii a seruulis ipsius interfectum | 5 |
| eum scriptum reliquerunt. Antiochus autem si tam in agendo bello | 3.1 |
| consiliis eius parere uoluisset, quam in suscipiendo instituerat, pro- | |
| pius Tiberi quam Thermopylis de summa imperii dimicasset. quem | |
| etsi multa stulte conari uidebat, tamen nulla deseruit in re. praefuit | 4.1 |
| paucis nauibus, quas ex Syria iussus erat in Asiam ducere, iisque | |
| aduersus Rhodiorum classem in Pamphylio mari conflixit. cum multi- | |
| tudine aduersariorum sui superarentur, ipse quo cornu rem gessit fuit | |
| superior. | 5 |
| Antiocho fugato uerens ne dederetur, quod sine dubio accidisset, si | 9.1.1 |
| sui fecisset potestatem, Cretam ad Gortynios uenit, ut ibi, quo se con- | |
| ferret, consideraret. uidit autem uir omnium callidissimus magno se | 2.1 |
| fore periculo, nisi quid prouidisset, propter auaritiam Cretensium: | |
| magnam enim secum pecuniam portabat, de qua sciebat exisse fa- | |
| mam. itaque capit tale consilium. amphoras complures complet | 3.1 |
| plumbo, summas operit auro et argento. has praesentibus principibus | |
| deponit in templo Dianae, simulans se suas fortunas illorum fidei cre- | |
| dere. his in errorem inductis statuas aeneas, quas secum portabat, | |
| omnes sua pecunia complet easque in propatulo domi abicit. Gortynii | 4.1 |
| templum magna cura custodiunt, non tam a ceteris quam ab Hanni- | |
| bale, ne ille inscientibus iis tolleret secumque duceret. | |
| Sic conseruatis suis rebus Poenus illusis Cretensibus omnibus ad | 10.1.1 |
| Prusiam in Pontum peruenit. apud quem eodem animo fuit erga Ita- | |
| liam neque aliud quicquam egit quam regem armauit et exercuit | |
| aduersus Romanos. quem cum uideret domesticis opibus minus esse | 2.1 |
| robustum, conciliabat ceteros reges, adiungebat bellicosas nationes. | |
| dissidebat ab eo Pergamenus rex Eumenes, Romanis amicissimus, | |
| bellumque inter eos gerebatur et mari et terra. sed utrobique Eumenes | 3.1 |
| plus ualebat propter Romanorum societatem; quo magis cupiebat | |
| eum Hannibal opprimi. quem si remouisset, faciliora sibi cetera fore | |
| arbitrabatur. ad hunc interficiundum talem iniit rationem. classe pau- | 4.1 |
| cis diebus erant decreturi. superabatur nauium multitudine: dolo erat | |
| pugnandum, cum par non esset armis. imperauit quam plurimas uene- | |
| natas serpentes uiuas colligi easque in uasa fictilia conici. harum cum | 5.1 |
| effecisset magnam multitudinem, die ipso, quo facturus erat nauale | |
| proelium, classiarios conuocat iisque praecipit, omnes ut in unam Eu- | |
| menis regis concurrant nauem, a ceteris tantum satis habeant se de- | |
| fendere. id illos facile serpentium multitudine consecuturos. rex autem | 6.1 |
| in qua naue ueheretur, ut scirent, se facturum: quem si aut cepissent | |
| aut interfecissent, magno iis pollicetur praemio fore. tali cohortatione | 11.1.1 |
| militum facta classis ab utrisque in proelium deducitur. quarum acie | |
| constituta, priusquam signum pugnae daretur, Hannibal, ut palam | |
| faceret suis, quo loco Eumenes esset, tabellarium in scapha cum ca- | |
| duceo mittit. qui ubi ad naues aduersariorum peruenit epistulamque | 2.1 |
| ostendens se regem professus est quaerere, statim ad Eumenem de- | |
| ductus est, quod nemo dubitabat quin aliquid de pace esset scriptum. | |
| tabellarius ducis naue declarata suis eodem, unde erat egressus, se | |
| recepit. at Eumenes soluta epistula nihil in ea repperit nisi quae ad | 3.1 |
| irridendum eum pertinerent. cuius etsi causam mirabatur neque re- | |
| periebat, tamen proelium statim committere non dubitauit. horum | 4.1 |
| in concursu Bithynii Hannibalis praecepto uniuersi nauem Eumenis | |
| adoriuntur. quorum uim rex cum sustinere non posset, fuga salutem | |
| petit, quam consecutus non esset, nisi intra sua praesidia se recepisset, | |
| quae in proximo litore erant collocata. reliquae Pergamenae naues cum | 5.1 |
| aduersarios premerent acrius, repente in eas uasa fictilia, de quibus | |
| supra mentionem fecimus, conici coepta sunt. quae iacta initio risum | |
| pugnantibus concitarunt, neque quare id fieret poterat intellegi. post- | 6.1 |
| quam autem naues suas oppletas conspexerunt serpentibus, noua re | |
| perterriti, cum, quid potissimum uitarent, non uiderent, puppes | |
| auerterunt seque ad sua castra nautica rettulerunt. sic Hannibal con- | 7.1 |
| silio arma Pergamenorum superauit, neque tum solum, sed saepe alias | |
| pedestribus copiis pari prudentia pepulit aduersarios. | |
| Quae dum in Asia geruntur, accidit casu ut legati Prusiae Romae | 12.1.1 |
| apud T. Quintium Flamininum consularem cenarent, atque ibi de | |
| Hannibale mentione facta ex iis unus diceret eum in Prusiae regno | |
| esse. id postero die Flamininus senatui detulit. patres conscripti, qui | 2.1 |
| Hannibale uiuo numquam se sine insidiis futuros existimarent, lega- | |
| tos in Bithyniam miserunt, in his Flamininum, qui ab rege peterent, | |
| ne inimicissimum suum secum haberet sibique dederet. his Prusia | 3.1 |
| negare ausus non est; illud recusauit, ne id a se fieri postularent, quod | |
| aduersus ius hospitii esset: ipsi, si possent, comprehenderent: locum, | |
| ubi esset, facile inuenturos. Hannibal enim uno loco se tenebat, in | |
| castello quod ei a rege datum erat muneri, idque sic aedificarat, ut | 5 |
| in omnibus partibus aedificii exitus haberet, scilicet uerens ne usu | |
| ueniret, quod accidit. huc cum legati Romanorum uenissent ac multi- | 4.1 |
| tudine domum eius circumdedissent, puer ab ianua prospiciens Hanni- | |
| bali dixit plures praeter consuetudinem armatos apparere. qui impe- | |
| rauit ei, ut omnes fores aedificii circumiret ac propere sibi nuntiaret, | |
| num eodem modo undique obsideretur. puer cum celeriter, quid esset, | 5.1 |
| renuntiasset omnisque exitus occupatos ostendisset, sensit id non for- | |
| tuito factum, sed se peti neque sibi diutius uitam esse retinendam. | |
| quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum uirtutum uene- | |
| num, quod semper secum habere consuerat, sumpsit. | 5 |
| Sic uir fortissimus, multis uariisque perfunctus laboribus, anno | 13.1.1 |
| acquieuit septuagesimo. quibus consulibus interierit, non conuenit. | |
| namque Atticus M. Claudio Marcello Q. Fabio Labeone consulibus | |
| mortuum in annali suo scriptum reliquit, at Polybius L. Aemilio Paulo | |
| Cn. Baebio Tamphilo, Sulpicius autem Blitho P. Cornelio Cethego | 5 |
| M. Baebio Tamphilo. atque hic tantus uir tantisque bellis districtus | 2.1 |
| nonnihil temporis tribuit litteris. namque aliquot eius libri sunt, | |
| Graeco sermone confecti, in eis ad Rhodios de Cn. Manlii Volsonis in | |
| Asia rebus gestis. huius belli gesta multi memoriae prodiderunt, sed | 3.1 |
| ex his duo, qui cum eo in castris fuerunt simulque uixerunt, quamdiu | |
| fortuna passa est, Silenus et Sosylus Lacedaemonius. atque hoc Sosylo | |
| Hannibal litterarum Graecarum usus est doctore. | |
| Sed nos tempus est huius libri facere finem et Romanorum explicare | 4.1 |
| imperatores, quo facilius collatis utrorumque factis, qui uiri prae- | |
| ferendi sint, possit iudicari. |