| EXCERPTVM E LIBRO CORNELII NEPOTIS | |
| DE LATINIS HISTORICIS | |
| M. CATO | |
| M. Cato, ortus municipio Tusculo, adulescentulus, priusquam hono- | Ca.1.1.1 |
| ribus operam daret, uersatus est in Sabinis, quod ibi heredium a patre | |
| relictum habebat. inde hortatu L. Valerii Flacci, quem in consulatu | |
| censuraque habuit collegam, ut M. Perpenna censorius narrare solitus | |
| est, Romam demigrauit in foroque esse coepit. primum stipendium | 2.1 |
| meruit annorum decem septemque. Q. Fabio M. Claudio consulibus | |
| tribunus militum in Sicilia fuit. inde ut rediit, castra secutus est | |
| C. Claudii Neronis, magnique opera eius existimata est in proelio | |
| apud Senam, quo cecidit Hasdrubal, frater Hannibalis. quaestor ob- | 3.1 |
| tigit P. Africano consuli, cum quo non pro sortis necessitudine uixit: | |
| namque ab eo perpetua dissensit uita. aedilis plebi factus est cum | |
| C. Heluio. praetor prouinciam obtinuit Sardiniam, ex qua quaestor | 4.1 |
| superiore tempore ex Africa decedens Q. Ennium poetam deduxerat, | |
| quod non minoris aestimamus quam quemlibet amplissimum Sar- | |
| diniensem triumphum. | |
| Consulatum gessit cum L. Valerio Flacco, sorte prouinciam nactus | 2.1.1 |
| Hispaniam citeriorem, exque ea triumphum deportauit. ibi cum di- | 2.1 |
| utius moraretur, P. Scipio Africanus consul iterum, cuius in priori | |
| consulatu quaestor fuerat, uoluit eum de prouincia depellere et ipse | |
| ei succedere, neque hoc per senatum efficere potuit, cum quidem | |
| Scipio principatum in ciuitate obtineret, quod tum non potentia, sed | 5 |
| iure res publica administrabatur. qua ex re iratus senatui <consulatu> | |
| peracto priuatus in urbe mansit. at Cato, censor cum eodem Flacco | 3.1 |
| factus, seuere praefuit ei potestati. nam et in complures nobiles anim- | |
| aduertit et multas res nouas in edictum addidit, qua re luxuria | |
| reprimeretur, quae iam tum incipiebat pullulare. circiter annos octo- | 4.1 |
| ginta, usque ad extremam aetatem ab adulescentia, rei publicae causa | |
| suscipere inimicitias non destitit. a multis tentatus non modo nullum | |
| detrimentum existimationis fecit, sed, quoad uixit, uirtutum laude | |
| creuit. | 5 |
| In omnibus rebus singulari fuit industria: nam et agricola sollers | 3.1.1 |
| et peritus iuris consultus et magnus imperator et probabilis orator et | |
| cupidissimus litterarum fuit. quarum studium etsi senior arripuerat, | 2.1 |
| tamen tantum progressum fecit, ut non facile reperiri possit neque de | |
| Graecis neque de Italicis rebus, quod ei fuerit incognitum. ab adules- | |
| centia confecit orationes. senex historias scribere instituit. earum sunt | 3.1 |
| libri septem. primus continet res gestas regum populi Romani, secun- | |
| dus et tertius unde quaeque ciuitas orta sit Italica, ob quam rem omnes | |
| Origines uidetur appellasse. in quarto autem bellum Poenicum est | |
| primum, in quinto secundum. atque haec omnia capitulatim sunt | 4.1 |
| dicta. reliquaque bella pari modo persecutus est usque ad praeturam | |
| Seruii Galbae, qui diripuit Lusitanos: atque horum bellorum duces | |
| non nominauit, sed sine nominibus res notauit. in eisdem exposuit, | |
| quae in Italia Hispaniisque aut fierent aut uiderentur admi- | 5 |
| randa: in quibus multa industria et diligentia comparet, nulla | |
| doctrina. | |
| Huius de uita et moribus plura in eo libro persecuti sumus, quem | 5.1 |
| separatim de eo fecimus rogatu T. Pomponii Attici. quare studiosos | |
| Catonis ad illud uolumen delegamus. |