| ATTICVS | |
| T. Pomponius Atticus, ab origine ultima stirpis Romanae generatus, | Att.1.1.1 |
| perpetuo a maioribus acceptam equestrem obtinuit dignitatem. patre | 2.1 |
| usus est diligente et, ut tum erant tempora, diti inprimisque studioso | |
| litterarum. hic, prout ipse amabat litteras, omnibus doctrinis, quibus | |
| puerilis aetas impertiri debet, filium erudiuit. erat autem in puero | 3.1 |
| praeter docilitatem ingenii summa suauitas oris atque uocis, ut non | |
| solum celeriter acciperet quae tradebantur, sed etiam excellenter pro- | |
| nuntiaret. qua ex re in pueritia nobilis inter aequales ferebatur clarius- | |
| que exsplendescebat, quam generosi condiscipuli animo aequo ferre | 5 |
| possent. itaque incitabat omnes studio suo, quo in numero fuerunt | 4.1 |
| L. Torquatus, C. Marius filius, M. Cicero: quos consuetudine sua sic | |
| deuinxit, ut nemo iis perpetua <uita> fuerit carior. | |
| Pater mature decessit. ipse adulescentulus propter affinitatem P. | 2.1.1 |
| Sulpicii, qui tribunus pl. interfectus est, non expers fuit illius periculi: | |
| namque Anicia, Pomponii consobrina, nupserat Seruio, fratri Sulpicii. | |
| itaque interfecto Sulpicio posteaquam uidit Cinnano tumultu ciuita- | 2.1 |
| tem esse perturbatam neque sibi dari facultatem pro dignitate uiuendi, | |
| quin alterutram partem offenderet, dissociatis animis ciuium, cum | |
| alii Sullanis, alii Cinnanis fauerent partibus, idoneum tempus ratus | |
| studiis obsequendi suis Athenas se contulit. neque eo setius adulescen- | 5 |
| tem Marium hostem iudicatum iuuit opibus suis, cuius fugam pecu- | |
| nia subleuauit. ac ne illa peregrinatio detrimentum aliquod afferret | 3.1 |
| rei familiari, eodem magnam partem fortunarum traiecit suarum. hic | |
| ita uixit, ut uniuersis Atheniensibus merito esset carissimus. nam | 4.1 |
| praeter gratiam, quae iam in adulescentulo magna erat, saepe suis | |
| opibus inopiam eorum publicam leuauit. cum enim uersuram facere | |
| publice necesse esset neque eius condicionem aequam haberent, sem- | |
| per se interposuit, atque ita ut neque usuram umquam ab iis acceperit | 5 |
| neque longius, quam dictum esset, debere passus sit. quod utrumque | 5.1 |
| erat iis salutare: nam neque indulgendo inueterascere eorum aes alie- | |
| num patiebatur neque multiplicandis usuris crescere. auxit hoc offi- | 6.1 |
| cium alia quoque liberalitate: nam uniuersos frumento donauit, ita | |
| ut singulis seni modii tritici darentur, qui modus mensurae medim- | |
| nus Athenis appellatur. | |
| Hic autem sic se gerebat, ut communis infimis, par principibus uide- | 3.1.1 |
| retur. quo factum est ut huic omnes honores, quos possent, publice | |
| haberent ciuemque facere studerent: quo beneficio ille uti noluit. quam- | 2.1 |
| diu adfuit, ne qua sibi statua poneretur, restitit, absens prohibere non | |
| potuit. itaque aliquot ipsi effigies locis sanctissimis posuerunt: hunc | |
| enim in omni procuratione rei publicae actorem auctoremque habe- | |
| bant: qui primum illud munus fortunae < * * * > quod in ea potissimum | 3.1 |
| urbe natus esset, in qua domicilium orbis terrarum esset imperii, ut | |
| eandem et patriam haberet et domum; hoc specimen prudentiae, | |
| quod, cum in eam se ciuitatem contulisset, quae antiquitate, humani- | |
| tate doctrinaque praestaret omnes, unus ei fuerit carissimus. | 5 |
| Huc ex Asia Sulla decedens cum uenisset, quamdiu ibi fuit, secum | 4.1.1 |
| habuit Pomponium, captus adulescentis et humanitate et doctrina. | |
| sic enim Graece loquebatur, ut Athenis natus uideretur; tanta autem | |
| suauitas erat sermonis Latini, ut appareret in eo natiuum quendam | |
| leporem esse, non ascitum. idem poemata pronuntiabat et Graece et | 5 |
| Latine sic, ut supra nihil posset addi. quibus rebus factum est ut Sulla | 2.1 |
| nusquam ab se dimitteret cuperetque secum deducere. qui cum persua- | |
| dere tentaret, 'noli, oro te,' inquit Pomponius 'aduersum eos me uelle | |
| ducere, cum quibus ne contra te arma ferrem, Italiam reliqui.' at | |
| Sulla adulescentis officio collaudato omnia munera ei, quae Athenis | 5 |
| acceperat, proficiscens iussit deferri. | |
| Hic complures annos moratus, cum et rei familiari tantum operae | 3.1 |
| daret, quantum non indiligens deberet pater familias, et omnia reli- | |
| qua tempora aut litteris aut Atheniensium rei publicae tribueret, ni- | |
| hilo minus amicis urbana officia praestitit. nam et ad comitia eorum | 4.1 |
| uentitauit et, si qua res maior acta est, non defuit. sicut Ciceroni in | |
| omnibus eius periculis singularem fidem praebuit: cui ex patria fu- | |
| gienti HS ducenta et quinquaginta milia donauit. tranquillatis autem | 5.1 |
| rebus Romanis remigrauit Romam, ut opinor L. Cotta et L. Torquato | |
| consulibus: quem digredientem sic uniuersa ciuitas Atheniensium pro- | |
| secuta est, ut lacrimis desiderii futuri dolorem indicaret. | |
| Habebat auunculum Q. Caecilium, equitem Romanum, familiarem | 5.1.1 |
| L. Luculli, diuitem, difficillima natura: cuius sic asperitatem ueritus | |
| est, ut, quem nemo ferre posset, huius sine offensione ad summam | |
| senectutem retinuerit beneuolentiam. quo facto tulit pietatis fructum. | |
| Caecilius enim moriens testamento adoptauit eum heredemque fecit | 2.1 |
| ex dodrante: ex qua hereditate accepit circiter centies sestertium. | |
| erat nupta soror Attici Q. Tullio Ciceroni, easque nuptias M. Cicero | 3.1 |
| conciliarat, cum quo a condiscipulatu uiuebat coniunctissime, multo | |
| etiam familiarius quam cum Quinto, ut iudicari possit plus in ami- | |
| citia ualere similitudinem morum quam affinitatem. utebatur autem | 4.1 |
| intime Q. Hortensio, qui iis temporibus principatum eloquentiae tene- | |
| bat, ut intellegi non posset, uter eum plus diligeret, Cicero an Hor- | |
| tensius: et, id quod erat difficillimum, efficiebat ut, inter quos tanta | |
| laudis esset aemulatio, nulla intercederet obtrectatio essetque talium | 5 |
| uirorum copula. | |
| In re publica ita est uersatus, ut semper optimarum partium et esset | 6.1.1 |
| et existimaretur, neque tamen se ciuilibus fluctibus committeret, quod | |
| non magis eos in sua potestate existimabat esse, qui se his dedissent, | |
| quam qui maritimis iactarentur. honores non petiit, cum ei paterent | 2.1 |
| propter uel gratiam uel dignitatem: quod neque peti more maiorum | |
| neque capi possent conseruatis legibus in tam effusi ambitus largitio- | |
| nibus neque <geri> e re publica sine periculo corruptis ciuitatis mori- | |
| bus. ad hastam publicam numquam accessit. nullius rei neque praes | 3.1 |
| neque manceps factus est. neminem neque suo nomine neque sub- | |
| scribens accusauit, in ius de sua re numquam iit, iudicium nullum | |
| habuit. multorum consulum praetorumque praefecturas delatas sic | 4.1 |
| accepit, ut neminem in prouinciam sit secutus, honore fuerit conten- | |
| tus, rei familiaris despexerit fructum: qui ne cum Quinto quidem Cice- | |
| rone uoluerit ire in Asiam, cum apud eum legati locum obtinere pos- | |
| set. non enim decere se arbitrabatur, cum praeturam gerere noluisset, | 5 |
| asseclam esse praetoris. qua in re non solum dignitati seruiebat, sed | 5.1 |
| etiam tranquillitati, cum suspiciones quoque uitaret criminum. quo | |
| fiebat ut eius obseruantia omnibus esset carior, cum eam officio, non | |
| timori neque spei attribui uiderent. | |
| Incidit Caesarianum ciuile bellum, cum haberet annos circiter sexa- | 7.1.1 |
| ginta. usus est aetatis uacatione neque se quoquam mouit ex urbe. | |
| quae amicis suis opus fuerant ad Pompeium proficiscentibus, omnia | |
| ex sua re familiari dedit, ipsum Pompeium coniunctum non offendit. | |
| nullum ab eo habebat ornamentum, ut ceteri, qui per eum aut honores | 2.1 |
| aut diuitias ceperant: quorum partim inuitissimi castra sunt secuti, | |
| partim summa cum eius offensione domi remanserunt. Attici autem | 3.1 |
| quies tantopere Caesari fuit grata, ut uictor, cum priuatis pecunias | |
| per epistulas imperaret, huic non solum molestus non fuerit, sed etiam | |
| sororis filium et Q. Ciceronem ex Pompeii castris concesserit. sic uetere | |
| instituto uitae effugit noua pericula. | 5 |
| Occiso Caesare cum res publica penes Brutos uideretur esse et Cas- | 8.1.1 |
| sium ac tota ciuitas se ad eos conuertisse, sic M. Bruto usus est, ut | 2.1 |
| nullo ille adulescens aequali familiarius quam hoc sene, neque solum | |
| eum principem consilii haberet, sed etiam in conuictu. excogitatum | 3.1 |
| est a quibusdam, ut priuatum aerarium Caesaris interfectoribus ab | |
| equitibus Romanis constitueretur. id facile effici posse arbitrati sunt, | |
| si principes eius ordinis pecunias contulissent. itaque appellatus est | |
| a C. Flauio, Bruti familiari, Atticus ut eius rei princeps esse uellet. | 5 |
| at ille, qui officia amicis praestanda sine factione existimaret semper- | 4.1 |
| que a talibus se consiliis remouisset, respondit: si quid Brutus de suis | |
| facultatibus uti uoluisset, usurum, quantum eae paterentur, se neque | |
| cum quoquam de ea re collocuturum neque coiturum. sic ille consen- | |
| sionis globus huius unius dissensione disiectus est. neque multo post | 5.1 |
| superior esse coepit Antonius, ita ut Brutus et Cassius <destituta tu- | |
| tela> prouinciarum, quae iis dicis causa datae erant a consule, despera- | |
| tis rebus in exilium proficiscerentur. Atticus, qui pecuniam simul cum | 6.1 |
| ceteris conferre noluerat florenti illi parti, abiecto Bruto Italiaque ce- | |
| denti HS centum milia muneri misit. eidem in Epiro absens trecenta | |
| iussit dari, neque eo magis potenti adulatus est Antonio neque despe- | |
| ratos reliquit. | 5 |
| Secutum est bellum gestum apud Mutinam. in quo si tantum eum | 9.1.1 |
| prudentem dicam, minus quam debeam praedicem, cum ille potius | |
| diuinus fuerit, si diuinatio appellanda est perpetua naturalis bonitas, | |
| quae nullis casibus agitur neque minuitur. hostis Antonius iudicatus | 2.1 |
| Italia cesserat: spes restituendi nulla erat. non solum inimici, qui tum | |
| erant potentissimi et plurimi, sed etiam qui aduersariis eius se dabant | |
| et in eo laedendo aliquam consecuturos sperabant commoditatem, | |
| Antonii familiares insequebantur, uxorem Fuluiam omnibus rebus | 5 |
| spoliare cupiebant, liberos etiam exstinguere parabant. Atticus, cum | 3.1 |
| Ciceronis intima familiaritate uteretur, amicissimus esset Bruto, non | |
| modo nihil iis indulsit ad Antonium uiolandum, sed e contrario fami- | |
| liares eius ex urbe profugientes, quantum potuit, texit, quibus rebus | |
| indiguerunt, adiuuit. P. uero Volumnio ea tribuit, ut plura a parente | 4.1 |
| proficisci non potuerint. ipsi autem Fuluiae, cum litibus distineretur | |
| magnisque terroribus uexaretur, tanta diligentia officium suum prae- | |
| stitit, ut nullum illa stiterit uadimonium sine Attico, <Atticus> spon- | |
| sor omnium rerum fuerit. quin etiam, cum illa fundum secunda for- | 5.1 |
| tuna emisset in diem neque post calamitatem uersuram facere potuis- | |
| set, ille se interposuit pecuniamque sine faenore sineque ulla stipula- | |
| tione credidit, maximum existimans quaestum, memorem gratumque | |
| cognosci, simulque aperire se non fortunae, sed hominibus solere esse | 5 |
| amicum. quae cum faciebat, nemo eum temporis causa facere poterat | 6.1 |
| existimare; nemini enim in opinionem ueniebat Antonium rerum poti- | |
| turum. sed saeuissime a nonnullis optimatibus reprehendebatur, quod | 7.1 |
| parum odisse malos ciues uideretur. ille autem, sui iudicii, po- | |
| tius quid se facere par esset intuebatur quam quid alii laudaturi | |
| forent. | |
| Conuersa subito fortuna est. ut Antonius rediit in Italiam, nemo non | 10.1.1 |
| magno in periculo Atticum putarat propter intimam familiaritatem | |
| Ciceronis et Bruti. itaque ad aduentum imperatorum de foro decesse- | 2.1 |
| rat, timens proscriptionem, latebatque apud P. Volumnium, cui, sic- | |
| ut ostendimus, paulo ante opem tulerat (tanta uarietas iis temporibus | |
| fuit fortunae, ut modo hi, modo illi in summo essent aut fastigio aut | |
| periculo), habebatque secum Q. Gellium Canum, aequalem similli- | 5 |
| mumque sui. hoc quoque sit Attici bonitatis exemplum, quod cum | 3.1 |
| eo, quem puerum in ludo cognorat, adeo coniuncte uixit, ut ad ex- | |
| tremam aetatem amicitia eorum creuerit. Antonius autem, etsi tanto | 4.1 |
| odio ferebatur in Ciceronem, ut non solum ei, sed etiam omnibus | |
| eius amicis esset inimicus eosque uellet proscribere multis hortantibus, | |
| tamen Attici memor fuit officii et ei, cum requisisset, ubinam esset, | |
| sua manu scripsit, ne timeret statimque ad se ueniret: se eum et | 5 |
| illius <causa> Canum de proscriptorum numero exemisse. ac ne quod | |
| periculum incideret, quod noctu fiebat, praesidium ei misit. sic Atti- | 5.1 |
| cus in summo timore non solum sibi, sed etiam ei, quem carissimum | |
| habebat, praesidio fuit. neque enim suae solum a quoquam auxilium | |
| petit salutis, sed coniuncti, ut appareret nullam seiunctam sibi ab | |
| eo uelle fortunam. quodsi gubernator praecipua laude fertur, qui | 6.1 |
| nauem ex hieme marique scopuloso seruat, cur non singularis eius | |
| existimetur prudentia, qui ex tot tamque grauibus procellis ciuilibus | |
| ad incolumitatem peruenit? | |
| Quibus ex malis ut se emersit, nihil aliud egit quam ut plurimis, | 11.1.1 |
| quibus rebus posset, esset auxilio. cum proscriptos praemiis impera- | |
| torum uulgus conquireret, nemo in Epirum uenit, cui res ulla defuerit: | |
| nemini non ibi perpetuo manendi potestas facta est; quin etiam post | 2.1 |
| proelium Philippense interitumque C. Cassi et M. Bruti L. Iulium | |
| Mocillam praetorium et filium eius Aulumque Torquatum ceterosque | |
| pari fortuna perculsos instituit tueri atque ex Epiro iis omnia Samo- | |
| thraciam supportari iussit. difficile est omnia persequi et non neces- | 5 |
| sarium. illud unum intellegi uolumus, illius liberalitatem neque tem- | 3.1 |
| porariam neque callidam fuisse. id ex ipsis rebus ac temporibus iudi- | 4.1 |
| cari potest, quod non florentibus se uenditauit, sed afflictis semper | |
| succurrit: qui quidem Seruiliam, Bruti matrem, non minus post mor- | |
| tem eius quam florentem coluerit. sic liberalitate utens nullas inimici- | 5.1 |
| tias gessit, quod neque laedebat quemquam neque, si quam iniuriam | |
| acceperat, non malebat obliuisci quam ulcisci. idem immortali memo- | |
| ria percepta retinebat beneficia; quae autem ipse tribuerat, tam diu | |
| meminerat, quoad ille gratus erat, qui acceperat. itaque hic fecit ut | 6.1 |
| uere dictum uideatur: | |
| sui cuique mores fingunt fortunam hominibus. | |
| neque tamen ille prius fortunam quam se ipse finxit, qui cauit ne qua | |
| in re iure plecteretur. | 5 |
| His ergo rebus effecit ut M. Vipsanius Agrippa, intima familiari- | 12.1.1 |
| tate coniunctus adulescenti Caesari, cum propter suam gratiam et | |
| Caesaris potentiam nullius condicionis non haberet potestatem, potissi- | |
| mum eius deligeret affinitatem praeoptaretque equitis Romani filiam | |
| generosarum nuptiis. atque harum nuptiarum conciliator fuit (non | 2.1 |
| est enim celandum) M. Antonius, triumuir rei publicae <constituen- | |
| dae>, cuius gratia cum augere possessiones posset suas, tantum afuit | |
| a cupiditate pecuniae, ut nulla in re usus sit ea nisi in deprecandis | |
| amicorum aut periculis aut incommodis. quod quidem sub ipsa pro- | 3.1 |
| scriptione perillustre fuit. nam cum L. Saufei equitis Romani, aequalis | |
| sui, qui complures annos studio ductus philosophiae habitabat <Athe- | |
| nis> habebatque in Italia pretiosas possessiones, triumuiri bona uen- | |
| didissent consuetudine ea, qua tum res gerebantur, Attici labore atque | 5 |
| industria factum est ut eodem nuntio Saufeius fieret certior se patri- | |
| monium amisisse et recuperasse. idem L. Iulium Calidum, quem post | 4.1 |
| Lucreti Catullique mortem multo elegantissimum poetam nostram tu- | |
| lisse aetatem uere uideor posse contendere, neque minus uirum bo- | |
| num optimisque artibus eruditum, post proscriptionem equitum prop- | |
| ter magnas eius Africanas possessiones in proscriptorum numerum a | 5 |
| P. Volumnio, praefecto fabrum Antonii, absentem relatum expediuit. | |
| quod in praesenti utrum ei laboriosius an gloriosius fuerit, difficile est | 5.1 |
| iudicare, quod in eorum periculis non secus absentes quam praesentes | |
| amicos Attico esse curae cognitum est. | |
| Neque uero ille minus bonus pater familias habitus est quam ciuis. | 13.1.1 |
| nam cum esset pecuniosus, nemo illo minus fuit emax, minus aedi- | |
| ficator. neque tamen non in primis bene habitauit omnibusque opti- | |
| mis rebus usus est. nam domum habuit in colle Quirinali Tamphilia- | 2.1 |
| nam, ab auunculo hereditate relictam, cuius amoenitas non aedificio, | |
| sed silua constabat: ipsum enim tectum antiquitus constitutum plus | |
| salis quam sumptus habebat: in quo nihil commutauit, nisi si quid | |
| uetustate coactus est. usus est familia, si utilitate iudicandum est, | 3.1 |
| optima, si forma, uix mediocri. namque in ea erant pueri litteratissimi, | |
| anagnostae optimi et plurimi librarii, ut ne pedisequus quidem quis- | |
| quam esset, qui non utrumque horum pulchre facere posset, pari modo | |
| artifices ceteri, quos cultus domesticus desiderat, adprime boni. neque | 4.1 |
| tamen horum quemquam nisi domi natum domique factum habuit: | |
| quod est signum non solum continentiae, sed etiam diligentiae. nam | |
| et non intemperanter concupiscere, quod a plurimis uideas, continentis | |
| debet duci, et potius diligentia quam pretio parare non mediocris | 5 |
| est industriae. elegans, non magnificus, splendidus, non sumptuosus: | 5.1 |
| omnique diligentia munditiam, non affluentiam affectabat. supellex | |
| modica, non multa, ut in neutram partem conspici posset. nec prae- | 6.1 |
| teribo, quamquam nonnullis leue uisum iri putem, cum in primis | |
| lautus esset eques Romanus et non parum liberaliter domum suam | |
| omnium ordinum homines inuitaret, non amplius quam terna milia | |
| peraeque in singulos menses ex ephemeride eum expensum sumptui | 5 |
| ferre solitum. atque hoc non auditum, sed cognitum praedica- | 7.1 |
| mus: saepe enim propter familiaritatem domesticis rebus inter- | |
| fuimus. | |
| Nemo in conuiuio eius aliud acroama audiuit quam anagnosten, | 14.1.1 |
| quod nos quidem iucundissimum arbitramur; neque umquam sine | |
| aliqua lectione apud eum cenatum est, ut non minus animo quam | |
| uentre conuiuae delectarentur: namque eos uocabat, quorum mores | 2.1 |
| a suis non abhorrerent. cum tanta pecuniae facta esset accessio, nihil | |
| de cotidiano cultu mutauit, nihil de uitae consuetudine, tantaque usus | |
| est moderatione, ut neque in sestertio uicies, quod a patre acceperat, | |
| parum se splendide gesserit neque in sestertio centies affluentius | 5 |
| uixerit, quam instituerat, parique fastigio steterit in utraque fortuna. | |
| nullos habuit hortos, nullam suburbanam aut maritimam sumptuo- | 3.1 |
| sam uillam, neque in Italia, praeter Arretinum et Nomentanum, rusti- | |
| cum praedium, omnisque eius pecuniae reditus constabat in Epiro- | |
| ticis et urbanis possessionibus. ex quo cognosci potest usum eum pecu- | |
| niae non magnitudine, sed ratione metiri solitum. | 5 |
| Mendacium neque dicebat neque pati poterat. itaque eius comitas | 15.1.1 |
| non sine seueritate erat neque grauitas sine facilitate, ut difficile esset | |
| intellectu, utrum eum amici magis uererentur an amarent. quidquid | |
| rogabatur, religiose promittebat, quod non liberalis, sed leuis arbi- | |
| trabatur polliceri quod praestare non posset. idem in tuendo, quod | 2.1 |
| semel annuisset, tanta erat cura, ut non mandatam, sed suam rem | |
| uideretur agere. numquam suscepti negotii eum pertaesum est: suam | |
| enim existimationem in ea re agi putabat, qua nihil habebat carius. | |
| quo fiebat ut omnia Ciceronum, M. Catonis, Q. Hortensii, Auli Tor- | 3.1 |
| quati, multorum praeterea equitum Romanorum negotia procuraret. | |
| ex quo iudicari poterat non inertia, sed iudicio fugisse rei publicae pro- | |
| curationem. | |
| Humanitatis uero nullum adferre maius testimonium possum, quam | 16.1.1 |
| quod adulescens idem seni Sullae fuit iucundissimus, senex adules- | |
| centi M. Bruto, cum aequalibus autem suis Q. Hortensio et M. Cice- | |
| rone sic uixit, ut iudicare difficile sit, cui aetati fuerit aptissimus. | |
| quamquam eum praecipue dilexit Cicero, ut ne frater quidem ei | 2.1 |
| Quintus carior fuerit aut familiarior. ei rei sunt indicio praeter eos | 3.1 |
| libros, in quibus de eo facit mentionem, qui in uulgus sunt editi, unde- | |
| cim uolumina epistularum, ab consulatu eius usque ad extremum | |
| tempus ad Atticum missarum: quae qui legat, non multum desideret | |
| historiam contextam eorum temporum. sic enim omnia de studiis | 4.1 |
| principum, uitiis ducum, mutationibus rei publicae perscripta sunt, | |
| ut nihil in eis non appareat et facile existimari possit, prudentiam | |
| quodam modo esse diuinationem. non enim Cicero ea solum, quae uiuo | |
| se acciderunt, futura praedixit, sed etiam, quae nunc usu ueniunt, | 5 |
| cecinit ut uates. | |
| De pietate autem Attici quid plura commemorem? cum hoc ipsum | 17.1.1 |
| uere gloriantem audierim in funere matris suae, quam extulit anno- | |
| rum nonaginta, cum ipse <esset> septem et sexaginta, se numquam | |
| cum matre in gratiam redisse, numquam cum sorore fuisse in simul- | |
| tate, quam prope aequalem habebat. quod est signum aut nullam um- | 2.1 |
| quam inter eos querimoniam intercessisse, aut hunc ea fuisse in suos | |
| indulgentia, ut, quos amare deberet, irasci eis nefas duceret. neque id | 3.1 |
| fecit natura solum, quamquam omnes ei paremus, sed etiam doctrina: | |
| nam principum philosophorum ita percepta habuit praecepta, ut iis | |
| ad uitam agendam, non ad ostentationem uteretur. | |
| Moris etiam maiorum summus imitator fuit antiquitatisque ama- | 18.1.1 |
| tor, quam adeo diligenter habuit cognitam, ut eam totam in eo uolu- | |
| mine exposuerit, quo magistratus ordinauit. nulla enim lex neque pax | 2.1 |
| neque bellum neque res illustris est populi Romani, quae non in eo | |
| suo tempore sit notata, et, quod difficillimum fuit, sic familiarum | |
| originem subtexuit, ut ex eo clarorum uirorum propagines possimus | |
| cognoscere. fecit hoc idem separatim in aliis libris, ut M. Bruti ro- | 3.1 |
| gatu Iuniam familiam a stirpe ad hanc aetatem ordine enumerauerit, | |
| notans, qui a quo ortus quos honores quibusque temporibus cepisset: | |
| pari modo Marcelli Claudii de Marcellorum, Scipionis Cornelii et Fabii | 4.1 |
| Maximi Fabiorum et Aemiliorum. quibus libris nihil potest esse dul- | |
| cius iis, qui aliquam cupiditatem habent notitiae clarorum uirorum. | |
| attigit poeticen quoque, credimus, ne eius expers esset suauitatis. | 5.1 |
| namque uersibus, qui honore rerumque gestarum amplitudine ceteros | |
| Romani populi praestiterunt, exposuit ita, ut sub singulorum imagi- | 6.1 |
| nibus facta magistratusque eorum non amplius quaternis quinisque | |
| uersibus descripserit: quod uix credendum sit tantas res tam breuiter | |
| potuisse declarari. est etiam unus liber Graece confectus, de consu- | |
| latu Ciceronis. | 5 |
| <Haec> hactenus Attico uiuo edita a nobis sunt. nunc, quoniam | 19.1.1 |
| fortuna nos superstites ei esse uoluit, reliqua persequemur et, quan- | |
| tum poterimus, rerum exemplis lectores docebimus, sicut supra signi- | |
| ficauimus, suos cuique mores plerumque conciliare fortunam. nam- | 2.1 |
| que hic contentus ordine equestri, quo erat ortus, in adfinitatem perue- | |
| nit imperatoris Diui filii, cum iam ante familiaritatem eius esset con- | |
| secutus nulla alia re quam elegantia uitae, qua ceteros ceperat prin- | |
| cipes ciuitatis dignitate pari, fortuna humiliores. tanta enim prospe- | 3.1 |
| ritas Caesarem est consecuta, ut nihil ei non tribuerit fortuna, quod | |
| cuiquam ante detulerit, et conciliarit, quod nemo adhuc ciuis Romanus | |
| quiuit consequi. nata est autem Attico neptis ex Agrippa, cui uirgi- | 4.1 |
| nem filiam collocarat. hanc Caesar uix anniculam Ti. Claudio Neroni, | |
| Drusilla nato, priuigno suo, despondit: quae coniunctio necessitudi- | |
| nem eorum sanxit, familiaritatem reddidit frequentiorem. quamuis | 20.1.1 |
| ante haec sponsalia non solum, cum ab urbe abesset, numquam ad | |
| suorum quemquam litteras misit, quin Attico mitteret, quid ageret, | |
| in primis quid legeret quibusque in locis et quamdiu esset moraturus, | |
| sed etiam, cum esset in urbe et propter infinitas suas occupationes | 2.1 |
| minus saepe, quam uellet, Attico frueretur, nullus dies temere inter- | |
| cessit, quo non ad eum scriberet, cum modo aliquid de antiquitate ab | |
| eo requireret, modo aliquam quaestionem poeticam ei proponeret, | |
| interdum iocans eius uerbosiores eliceret epistulas. ex quo accidit, | 3.1 |
| cum aedis Iouis Feretrii in Capitolio, ab Romulo constituta, uetustate | |
| atque incuria detecta prolaberetur, ut Attici admonitu Caesar eam | |
| reficiendam curaret. neque uero a M. Antonio minus absens litteris | 4.1 |
| colebatur, adeo ut accurate ille ex ultumis terris, quid ageret, curae | |
| sibi haberet certiorem facere Atticum. hoc quale sit, facilius existi- | 5.1 |
| mabit is, qui iudicare poterit, quantae sit sapientiae eorum retinere | |
| usum beniuolentiamque, inter quos maximarum rerum non solum | |
| aemulatio, sed etiam obtrectatio tanta intercedebat, quantam fuit | |
| incidere necesse inter Caesarem atque Antonium, cum se uterque prin- | 5 |
| cipem non solum urbis Romae, sed orbis terrarum esse cuperet. | |
| Tali modo cum septem et septuaginta annos complesset atque ad | 21.1.1 |
| extremam senectutem non minus dignitate quam gratia fortunaque | |
| creuisset (multas enim hereditates nulla alia re quam bonitate conse- | |
| cutus <est>) tantaque prosperitate usus esset ualetudinis, ut annis | |
| triginta medicina non indiguisset, nactus est morbum, quem initio | 2.1 |
| et ipse et medici contempserunt: nam putarunt esse tenesmon, cui re- | |
| media celeria faciliaque proponebantur. in hoc cum tres menses sine | 3.1 |
| ullis doloribus, praeterquam quos ex curatione capiebat, consumpsis- | |
| set, subito tanta uis morbi in imum intestinum prorupit, ut extremo | |
| tempore per lumbos fistulae puris eruperint. atque hoc priusquam ei | 4.1 |
| accideret, postquam in dies dolores accrescere febresque accessisse | |
| sensit, Agrippam generum ad se accersi iussit et cum eo L. Cornelium | |
| Balbum Sextumque Peducaeum. hos ut uenisse uidit, in cubitum | 5.1 |
| innixus 'quantam' inquit 'curam diligentiamque in ualetudine mea | |
| tuenda hoc tempore adhibuerim, cum uos testes habeam, nihil necesse | |
| est pluribus uerbis commemorare. quibus quoniam, ut spero, satis- | |
| feci, me nihil reliqui fecisse, quod ad sanandum me pertineret, reli- | 5 |
| quum est ut egomet mihi consulam. id uos ignorare nolui: nam mihi | |
| stat alere morbum desinere. namque his diebus quidquid cibi sumpsi, | 6.1 |
| ita produxi uitam, ut auxerim dolores sine spe salutis. quare a uobis | |
| peto, primum ut consilium probetis meum, deinde ne frustra dehortan- | |
| do impedire conemini.' | |
| Hac oratione habita tanta constantia uocis atque uultus, ut non ex | 22.1.1 |
| uita, sed ex domo in domum uideretur migrare, cum quidem Agrippa | 2.1 |
| eum flens atque osculans oraret atque obsecraret, ne ad id quod natura | |
| cogeret ipse quoque sibi acceleraret letum, et, quoniam tum quoque | |
| posset temporibus superesse, se sibi suisque reseruaret, preces eius | |
| taciturna sua obstinatione depressit. sic cum biduum cibo se abstinuis- | 3.1 |
| set, subito febris decessit leuiorque morbus esse coepit. tamen pro- | |
| positum nihilo setius peregit. itaque die quinto, postquam id consi- | |
| lium inierat, pridie kal. Aprilis Cn. Domitio C. Sosio consulibus de- | |
| cessit. elatus est in lecticula, ut ipse praescripserat, sine ulla pompa | 4.1 |
| funeris, comitantibus omnibus bonis, maxima uulgi frequentia. se- | |
| pultus est iuxta uiam Appiam ad quintum lapidem in monumento | |
| Q. Caecilii, auunculi sui. |