| XV | |
| Saepe ego multa tuae levitatis dura timebam, | 1.15.1 |
| hac tamen excepta, Cynthia, perfidia. | |
| aspice me quanto rapiat fortuna periclo! | |
| tu tamen in nostro lenta timore venis; | |
| et potes hesternos manibus componere crines | 5 |
| et longa faciem quaerere desidia, | |
| nec minus Eois pectus variare lapillis, | |
| ut formosa novo quae parat ire viro. | |
| at non sic Ithaci digressu mota Calypso | |
| desertis olim fleverat aequoribus: | 10 |
| multos illa dies incomptis maesta capillis | |
| sederat, iniusto multa locuta salo, | |
| et quamvis numquam post haec visura, dolebat | |
| illa tamen, longae conscia laetitiae. | |
| nec sic Aesoniden rapientibus anxia ventis | 17 |
| Hypsipyle vacuo constitit in thalamo: | |
| Hypsipyle nullos post illos sensit amores, | |
| ut semel Haemonio tabuit hospitio. | 20 |
| coniugis Euadne miseros elata per ignes | |
| occidit, Argivae fama pudicitiae. | |
| Alphesiboea suos ultast pro coniuge fratres, | 15 |
| sanguinis et cari vincula rupit amor. | |
| quarum nulla tuos potuit convertere mores, | 23 |
| tu quoque uti fieres nobilis historia. | |
| desine iam revocare tuis periuria verbis, | 25 |
| Cynthia, et oblitos parce movere deos; | |
| audax ah nimium, nostro dolitura periclo, | |
| si quid forte tibi durius inciderit! | |
| alta prius retro labentur flumina ponto, | |
| annus et inversas duxerit ante vices, | 30 |
| quam tua sub nostro mutetur pectore cura: | |
| sis quodcumque voles, non aliena tamen. | |
| tam tibi ne viles isti videantur ocelli, | |
| per quos saepe mihi credita perfidiast! | |
| hos tu iurabas, si quid mentita fuisses, | 35 |
| ut tibi suppositis exciderent manibus: | |
| et contra magnum potes hos attollere Solem, | |
| nec tremis admissae conscia nequitiae? | |
| quis te cogebat multos pallere colores | |
| et fletum invitis ducere luminibus? | 40 |
| quîs ego nunc pereo, similis moniturus amantes | |
| non ullis tutum credere blanditiis. |