| XIV | |
| Tu licet abiectus Tiberina molliter unda | 1.14.1 |
| Lesbia Mentoreo vina bibas opere, | |
| et modo tam celeris mireris currere lintres | |
| et modo tam tardas funibus ire rates; | |
| et nemus omne satas intendat vertice silvas, | 5 |
| urgetur quantis Caucasus arboribus; | |
| non tamen ista meo valeant contendere amori: | |
| nescit Amor magnis cedere divitiis. | |
| nam sive optatam mecum trahit illa quietem, | |
| seu facili totum ducit amore diem, | 10 |
| tum mihi Pactoli veniunt sub tecta liquores, | |
| et legitur Rubris gemma sub aequoribus; | |
| tum mihi cessuros spondent mea gaudia reges: | |
| quae maneant, dum me fata perire volent! | |
| nam quis divitiis adverso gaudet Amore? | 15 |
| nulla mihi tristi praemia sint Venere! | |
| illa potest magnas heroum infringere vires, | |
| illa etiam duris mentibus esse dolor: | |
| illa neque Arabium metuit transcendere limen | |
| nec timet ostrino, Tulle, subire toro, | 20 |
| et miserum toto iuvenem versare cubili: | |
| quid relevant variis serica textilibus? | |
| quae mihi dum placata aderit, non ulla verebor | |
| regna vel Alcinoi munera despicere. |