| III | |
| Qualis Thesea iacuit cedente carina | 1.3.1 |
| languida desertis Cnosia litoribus; | |
| qualis et accubuit primo Cepheia somno | |
| libera iam duris cotibus Andromede; | |
| nec minus assiduis Edonis fessa choreis | 5 |
| qualis in herboso concidit Apidano: | |
| talis visa mihi mollem spirare quietem | |
| Cynthia consertis nixa caput manibus, | |
| ebria cum multo traherem vestigia Baccho, | |
| et quaterent sera nocte facem pueri. | 10 |
| hanc ego, nondum etiam sensus deperditus omnis, | |
| molliter impresso conor adire toro; | |
| et quamvis duplici correptum ardore iuberent | |
| hac Amor hac Liber, durus uterque deus, | |
| subiecto leviter positam temptare lacerto | 15 |
| osculaque admota sumere tarda manu, | |
| non tamen ausus eram dominae turbare quietem, | |
| expertae metuens iurgia saevitiae; | |
| sed sic intentis haerebam fixus ocellis, | |
| Argus ut ignotis cornibus Inachidos. | 20 |
| et modo solvebam nostra de fronte corollas | |
| ponebamque tuis, Cynthia, temporibus; | |
| et modo gaudebam lapsos formare capillos; | |
| nunc furtiva cavis poma dabam manibus: | |
| omnia quae ingrato largibar munera somno, | 25 |
| munera de prono saepe voluta sinu; | |
| et quotiens raro duxti suspiria motu, | |
| obstupui vano credulus auspicio, | |
| ne qua tibi insolitos portarent visa timores, | |
| neve quis invitam cogeret esse suam: | 30 |
| donec diversas praecurrens luna fenestras, | |
| luna moraturis sedula luminibus, | |
| compositos levibus radiis patefecit ocellos. | |
| sic ait in molli fixa toro cubitum: | |
| 'tandem te nostro referens iniuria lecto | 35 |
| alterius clausis expulit e foribus? | |
| namque ubi longa meae consumpsti tempora noctis, | |
| languidus exactis, ei mihi, sideribus? | |
| o utinam talis perducas, improbe, noctes, | |
| me miseram qualis semper habere iubes! | 40 |
| nam modo purpureo fallebam stamine somnum, | |
| rursus et Orpheae carmine, fessa, lyrae; | |
| interdum leviter mecum deserta querebar | |
| externo longas saepe in amore moras: | |
| dum me iucundis lassam Sopor impulit alis. | 45 |
| illa fuit lacrimis ultima cura meis.' |