| IV | |
| Quid mihi tam multas laudando, Basse, puellas | 1.4.1 |
| mutatum domina cogis abire mea? | |
| quid me non pateris vitae quodcumque sequetur | |
| hoc magis assueto ducere servitio? | |
| tu licet Antiopae formam Nycteidos, et tu | 5 |
| Spartanae referas laudibus Hermionae, | |
| et quascumque tulit formosi temporis aetas; | |
| Cynthia non illas nomen habere sinat: | |
| nedum, si levibus fuerit collata figuris, | |
| inferior duro iudice turpis eat. | 10 |
| haec sed forma mei pars est extrema furoris; | |
| sunt maiora, quibus, Basse, perire iuvat: | |
| ingenuus color et motis decor artubus et quae | |
| gaudia sub tacita discere veste libet. | |
| quo magis et nostros contendis solvere amores, | 15 |
| hoc magis accepta fallit uterque fide. | |
| non impune feres: sciet haec insana puella | |
| et tibi non tacitis vocibus hostis erit; | |
| nec tibi me post haec committet Cynthia nec te | |
| quaeret; erit tanti criminis illa memor, | 20 |
| et te circum omnis alias irata puellas | |
| differet: heu nullo limine carus eris. | |
| nullas illa suis contemnet fletibus aras, | |
| et quicumque sacer, qualis ubique, lapis. | |
| non ullo gravius temptatur Cynthia damno | 25 |
| quam sibi cum rapto cessat amore decus, | |
| praecipue nostro. maneat sic semper, adoro, | |
| nec quicquam ex illa quod querar inveniam! | |
| invide, tu tandem voces compesce molestas | 29(1.5.1) |
| et sine nos cursu, quo sumus, ire pares! | 30(1.5.2) |