| XVII | |
| Mentiri noctem, promissis ducere amantem, | 2.17.1 |
| hoc erit infectas sanguine habere manus! | |
| nunc iacere e duro corpus iuvat, impia, saxo, | 13 |
| sumere et in nostram trita venena necem. | |
| horum ego sum vates, quotiens desertus amaras | 3 |
| explevi noctes, fractus utroque toro. | |
| vel tu Tantalea moveare ad flumina sorte, | 5 |
| ut liquor arenti fallat ab ore sitim; | |
| vel tu Sisyphios licet admirere labores, | |
| difficile ut toto monte volutet onus; | |
| durius in terris nihil est quod vivat amante, | |
| nec, modo si sapias, quod minus esse velis. | 10 |
| quem modo felicem invidia maerente ferebant, | |
| nunc decimo admittor vix ego quoque die, | |
| nec licet in triviis sicca requiescere luna, | 15 |
| aut per rimosas mittere verba fores. | |
| quod quamvis ita sit, dominam mutare cavebo: | |
| tum flebit, cum in me senserit esse fidem. |