| XVI | |
| Praetor ab Illyricis venit modo, Cynthia, terris, | 2.16.1 |
| maxima praeda tibi, maxima cura mihi. | |
| non potuit saxo vitam posuisse Cerauno? | |
| a, Neptune, tibi qualia dona darem! | |
| nunc sine me plena fiunt convivia mensa, | 5 |
| nunc sine me tota ianua nocte patet. | |
| quare, si sapis, oblatas ne desere messes | |
| et stolidum pleno vellere carpe pecus; | |
| deinde, ubi consumpto restabit munere pauper, | |
| dic alias iterum naviget Illyrias! | 10 |
| Cynthia non sequitur fasces nec curat honores: | |
| semper amatorum ponderat una sinus; | |
| semper in Oceanum mittit me quaerere gemmas, | 17 |
| et iubet ex ipsa tollere dona Tyro. | |
| at tu nunc nostro, Venus, o succurre dolori, | 13 |
| rumpat ut assiduis membra libidinibus! | |
| ergo muneribus quivis mercatur amorem? | 15 |
| Iuppiter, indigna merce puella perit. | |
| atque utinam Romae nemo esset dives, et ipse | 19 |
| straminea posset dux habitare casa! | 20 |
| numquam venales essent ad munus amicae, | |
| atque una fieret cana puella domo; | |
| numquam septenas noctes seiuncta cubares, | |
| candida tam foedo bracchia fusa viro; | |
| non quia peccarim (testor te), sed quia vulgo | 25 |
| formosis levitas semper amica fuit. | |
| barbarus exutis agitat vestigia lumbis, | |
| et subito felix nunc mea regna tenet! | |
| nullane sedabit nostros iniuria fletus? | 31 |
| an dolor hic vitiis nescit abesse tuis? | |
| tot iam abiere dies, cum me nec cura theatri | |
| nec tetigit Campi, nec mea mensa iuvat. | |
| at pudeat! certe pudeat, nisi forte, quod aiunt, | 35 |
| turpis amor surdis auribus esse solet. | |
| cerne ducem, modo qui fremitu complevit inani | |
| Actia damnatis aequora militibus: | |
| hunc infamis amor versis dare terga carinis | |
| iussit et extremo quaerere in orbe fugam. | 40 |
| Caesaris haec virtus et gloria Caesaris haec est: | |
| illa, qua vicit, condidit arma manu. | |
| sed quascumque tibi vestes, quoscumque smaragdos, | |
| quasve dedit flavo lumine chrysolithos, | |
| haec videam rapidas in vanum ferre procellas: | 45 |
| quae tibi terra, velim, quae tibi fiat aqua. | |
| aspice quid donis Eriphyla invenit amari, | 29 |
| arserit et quantis nupta Creusa malis. | 30 |
| non semper placidus periuros ridet amantes | 47 |
| Iuppiter et surda neglegit aure preces. | |
| vidisti toto sonitus percurrere caelo, | |
| fulminaque aetheria desiluisse domo: | 50 |
| non haec Pleiades faciunt neque aquosus Orion, | |
| nec sic de nihilo fulminis ira cadit; | |
| periuras tunc ille solet punire puellas, | |
| deceptus quoniam flevit et ipse deus. | |
| quare ne tibi sit tanti Sidonia vestis, | 55 |
| ut timeas, quotiens nubilus Auster erit. |