| XV | |
| O me felicem! nox o mihi candida! et o tu | 2.15.1 |
| lectule deliciis facte beate meis! | |
| quam multa apposita narrâmus verba lucerna, | |
| quantaque sublato lumine rixa fuit! | |
| nam modo nudatis mecumst luctata papillis, | 5 |
| interdum tunica duxit operta moram. | |
| illa meos somno lapsos patefecit ocellos | |
| ore suo et dixit 'sicine, lente, iaces?' | |
| quam vario amplexu mutâmus bracchia! quantum | |
| oscula sunt labris nostra morata tuis! | 10 |
| non iuvat in caeco Venerem corrumpere motu: | |
| si nescis, oculi sunt in amore duces. | |
| ipse Paris nuda fertur periisse Lacaena, | |
| cum Menelaeo surgeret e thalamo: | |
| nudus et Endymion Phoebi cepisse sororem | 15 |
| dicitur et nudus concubuisse deae. | |
| quod si pertendens animo vestita cubaris, | |
| scissa veste meas experiere manus: | |
| quin etiam, si me ulterius provexerit ira, | |
| ostendes matri bracchia laesa tuae. | 20 |
| necdum inclinatae prohibent te ludere mammae: | |
| viderit haec, si quam iam peperisse pudet. | |
| dum nos fata sinunt, oculos satiemus amore: | |
| nox tibi longa venit, nec reditura dies. | |
| atque utinam haerentis sic nos vincire catena | 25 |
| velles, ut numquam solveret ulla dies! | |
| exemplo iunctae tibi sint in amore columbae, | |
| masculus et totum femina coniugium. | |
| errat, qui finem vesani quaerit amoris: | |
| verus amor nullum novit habere modum. | 30 |
| terra prius falso partu deludet arantis, | |
| et citius nigros Sol agitabit equos, | |
| fluminaque ad caput incipient revocare liquores, | |
| aridus et sicco gurgite piscis erit, | |
| quam possim nostros alio transferre dolores: | 35 |
| huius ero vivus, mortuus huius ero. | |
| quod mihi si interdum talis concedere noctes | |
| illa velit, vitae longus et annus erit. | |
| si dabit et multas, fiam immortalis in illis: | |
| nocte una quivis vel deus esse potest. | 40 |
| qualem si cuncti cuperent decurrere vitam | |
| et pressi multo membra iacere mero, | |
| non ferrum crudele neque esset bellica navis, | |
| nec nostra Actiacum verteret ossa mare, | |
| nec totiens propriis circum oppugnata triumphis | 45 |
| lassa foret crines solvere Roma suos. | |
| haec certe merito poterunt laudare minores: | |
| laeserunt nullos proelia nostra deos. | |
| tu modo, dum lucet, fructum ne desere vitae! | |
| omnia si dederis oscula, pauca dabis. | 50 |
| ac veluti folia arentis liquere corollas, | |
| quae passim calathis strata natare vides, | |
| sic nobis, qui nunc magnum spiramus amantes, | |
| forsitan includet crastina fata dies. |