| XIX | |
| Etsi me invito discedis, Cynthia, Roma, | 2.19.1 |
| laetor quod sine me devia rura coles. | |
| nullus erit castis iuvenis corruptor in agris, | |
| qui te blanditiis non sinat esse probam; | |
| nulla neque ante tuas orietur rixa fenestras, | 5 |
| nec tibi clamatae somnus amarus erit. | |
| sola eris et solos spectabis, Cynthia, montes | |
| et pecus et fines pauperis agricolae. | |
| illic te nulli poterunt corrumpere ludi, | |
| fanaque peccatis plurima causa tuis. | 10 |
| illic assidue tauros spectabis arantis, | |
| et vitem docta ponere falce comas; | |
| atque ibi rara feres inculto tura sacello, | |
| haedus ubi agrestis corruet ante focos; | |
| protinus et nuda choreas imitabere sura, | 15 |
| omnia ab externo sint modo tuta viro. | |
| ipse ego venabor: iam nunc me sacra Dianae | |
| suscipere et Veneris ponere vota iuvat. | |
| incipiam captare feras et reddere pinu | |
| cornua et audacis ipse monere canes; | 20 |
| non tamen ut vastos ausim temptare leones | |
| aut celer agrestis comminus ire sues. | |
| haec igitur mihi sit lepores audacia mollis | |
| excipere et structo fallere avem calamo, | |
| qua formosa suo Clitumnus flumina luco | 25 |
| integit, et niveos abluit unda boves. | |
| tu quotiens aliquid conabere, vita, memento | |
| venturum paucis me tibi Luciferis. | |
| hic me nec solae poterunt avertere silvae, | |
| nec vaga muscosis flumina fusa iugis, | 30 |
| quin ego in assidua metuam tua nomina lingua: | |
| absenti nemo non nocuisse velit. |