| XXI | |
| Ah quantum de me Panthi tibi pagina finxit, | 2.21.1 |
| tantum illi Pantho ne sit amica Venus! | |
| sed tibi iam videor Dodona verior augur? | |
| uxorem ille tuus pulcher amator habet! | |
| tot noctes periere: nihil pudet? aspice, cantat | 5 |
| liber: tu, nimium credula, sola iaces. | |
| et nunc inter eos tu sermo's, te ille superbus | |
| dicit se invito saepe fuisse domi. | |
| dispeream, si quicquam aliud quam gloria de te | |
| quaeritur: has laudes ille maritus habet. | 10 |
| Colchida sic hospes quondam decepit Iason: | |
| eiectast (tenuit namque Creusa) domo. | |
| sic a Dulichio iuvenest elusa Calypso: | |
| vidit amatorem pandere vela suum. | |
| ah nimium faciles aurem praebere puellae, | 15 |
| discite desertae non temere esse bonae! | |
| huic quoque, qui restet, iam pridem quaeritur alter: | |
| experta in primo, stulta, cavere potes. | |
| nos quocumque loco, nos omni tempore tecum | |
| sive aegra pariter sive valente sumus. | 20 |