| XXIVB | |
| Hoc erat in primis quod me gaudere iubebas? | 2.24b.17 |
| tam te formosam non pudet esse levem? | |
| una aut altera nox nondumst in amore peracta, | |
| et dicor lecto iam gravis esse tuo. | 20 |
| me modo laudabas et carmina nostra legebas: | |
| ille tuus pennas tam cito vertit amor? | |
| durast quae multis simulatum fingit amorem, | 47 |
| et se plus uni si qua parare potest. | |
| contendat mecum ingenio, contendat et arte, | 23 |
| in primis una discat amare domo: | |
| si libitum tibi erit, Lernaeas pugnet ad hydras | 25 |
| et tibi ab Hesperio mala dracone ferat, | |
| taetra venena libens et naufragus ebibat undas, | |
| et numquam pro te deneget esse miser: | |
| (quos utinam in nobis, vita, experiare labores!) | |
| iam tibi de timidis iste protervus erit, | 30 |
| qui nunc se in tumidum iactando venit honorem: | |
| discidium vobis proximus annus erit. | |
| at me non aetas mutabit tota Sibyllae, | |
| non labor Alcidae, non niger ille dies. | |
| tum me compones et dices 'ossa, Properti, | 35 |
| haec tua sunt: eheu tu mihi certus eras, | |
| certus eras eheu, quamvis nec sanguine avito | |
| nobilis et quamvis non ita dives eras.' | |
| nil ego non patiar, numquam me iniuria mutat: | |
| ferre ego formosam nullum onus esse puto. | 40 |
| credo ego non paucos ista periisse figura, | |
| credo ego sed multos non habuisse fidem. | |
| parvo dilexit spatio Minoida Theseus, | |
| Phyllida Demophoon, hospes uterque malus. | |
| iam tibi Iasonia vectast Medea carina | 45 |
| et modo servato sola relicta viro. | |
| noli nobilibus, noli consuesse beatis: | 49 |
| vix venit, extremo qui legat ossa die. | 50 |
| hi tibi nos erimus: sed tu potius precor ut me | |
| demissis plangas pectora nuda comis. |