| XXV | |
| Cynthia nata meo, pulcherrima cura, dolori, | 2.25.1 |
| excludi quoniam sors mea saepe vehit, | |
| ista meis fiet notissima forma libellis, | |
| Calve, tua venia, pace, Catulle, tua. | |
| miles depositis annosus secubat armis, | 5 |
| grandaevique negant ducere aratra boves, | |
| putris et in vacua requiescit navis harena, | |
| et vetus in templo bellica parma vacat: | |
| at me ab amore tuo deducet nulla senectus, | |
| sive ego Tithonus sive ego Nestor ero. | 10 |
| nonne fuit satius duro servire tyranno | |
| et gemere in tauro, saeve Perille, tuo? | |
| Gorgonis et satius fuit obdurescere vultu, | |
| Caucasias etiam si pateremur aves. | |
| sed tamen obsistam. teritur robigine mucro | 15 |
| ferreus et parvo saepe liquore silex: | |
| at nullo dominae teritur sub crimine amor, qui | |
| restat et immerita sustinet aure minas. | |
| ultro contemptus rogat, et peccasse fatetur | |
| laesus, et invitis ipse redit pedibus. | 20 |
| tu quoque, qui pleno fastus assumis amore, | |
| credule, nulla diu femina pondus habet. | |
| an quisquam in mediis persolvit vota procellis, | |
| cum saepe in portu fracta carina natet? | |
| aut prius infecto deposcit praemia cursu, | 25 |
| septima quam metam triverit axe rota? | |
| mendaces ludunt flatus in amore secundi: | |
| si qua venit sero, magna ruina venit. | |
| tu tamen interea, quamvis te diligat illa, | |
| in tacito cohibe gaudia clausa sinu. | 30 |
| namque in amore suo semper sua maxima cuique | |
| nescio quo pacto verba nocere solent. | |
| quamvis te persaepe vocet, semel ire memento: | |
| invidiam quod habet, non solet esse diu. | |
| at si saecla forent antiquis grata puellis, | 35 |
| essem ego quod nunc tu: tempore vincor ego. | |
| non tamen ista meos mutabunt saecula mores: | |
| unus quisque sua noverit ire via. | |
| at, vos qui officia in multos revocatis amores, | |
| quantus sic cruciat lumina nostra dolor! | 40 |
| vidisti pleno teneram candore puellam, | |
| vidisti fuscam, ducit uterque color; | |
| vidisti quandam Argiva prodire figura, | |
| vidisti nostras, utraque forma rapit; | |
| illaque plebeio vel sit sandycis amictu: | 45 |
| haec atque illa mali vulneris una viast. | |
| cum satis una tuis insomnia portet ocellis, | |
| una sat est cuivis femina multa mala. |