| XXXB | |
| Ista senes licet accusent convivia duri: | 2.30b.13 |
| nos modo propositum, vita, teramus iter. | |
| illorum antiquis onerentur legibus aures: | 15 |
| hic locus est in quo, tibia docta, sones, | |
| quae non iure vado Maeandri iacta natasti, | |
| turpia cum faceret Palladis ora tumor. | |
| una contentum pudeat me vivere amica? | 23 |
| hoc si crimen erit, crimen Amoris erit: | |
| mi nemo obiciat. libeat tibi, Cynthia, mecum | 25 |
| rorida muscosis antra tenere iugis. | |
| illic aspicies scopulis haerere Sorores | |
| et canere antiqui dulcia furta Iovis, | |
| ut Semelast combustus, ut est deperditus Io, | |
| denique ut ad Troiae tecta volarit avis. | 30 |
| quod si nemo exstat qui vicerit Alitis arma, | |
| communis culpae cur reus unus agor? | |
| nec tu Virginibus reverentia moveris ora: | |
| hic quoque non nescit quid sit amare chorus, | |
| si tamen Oeagri quaedam compressa figura | 35 |
| Bistoniis olim rupibus accubuit. | |
| hic ubi te prima statuent in parte choreae, | |
| et medius docta cuspide Bacchus erit, | |
| tum capiti sacros patiar pendere corymbos: | |
| nam sine te nostrum non valet ingenium. | 40 |