| hoc utinam spatiere loco, quodcumque vacabis, | 2.32(31+32).7 |
| Cynthia! sed tibi me credere turba vetat, | |
| cum videt accensis devotam currere taedis | |
| in nemus et Triviae lumina ferre deae. | 10 |
| qui videt, is peccat: qui te non viderit ergo | 1 |
| non cupiet: facti lumina crimen habent. | |
| nam quid Praenesti dubias, o Cynthia, sortes, | |
| quid petis Aeaei moenia Telegoni? | |
| cur ita te Herculeum deportant esseda Tibur? | 5 |
| Appia cur totiens te Via Lanuvium? | |
| scilicet umbrosis sordet Pompeia columnis | 11 |
| porticus, aulaeis nobilis Attalicis, | |
| et platanis creber pariter surgentibus ordo, | |
| flumina sopito quaeque Marone cadunt, | |
| et sonitus lymphis toto crepitantibus orbe, | 15 |
| cum subito Triton ore refundit aquam. | |
| falleris, ista tui furtum via monstrat amoris: | |
| non urbem, demens, lumina nostra fugis! | |
| nil agis, insidias in me componis inanis, | |
| tendis iners docto retia nota mihi. | 20 |
| sed de me minus est: famae iactura pudicae | |
| tanta tibi miserae, quanta meretur, erit. | |
| nuper enim de te nostras maledixit ad aures | |
| rumor, et in tota non bonus urbe fuit. | |
| sed te non debes inimicae cedere linguae: | 25 |
| semper formosis fabula poena fuit. | |
| non tua deprenso damnatast fama veneno: | |
| testis eris puras, Phoebe, videre manus. | |
| sin autem longo nox una aut altera lusu | |
| consumptast, non me crimina parva movent. | 30 |
| Tyndaris externo patriam mutavit amore, | |
| et sine decreto viva reducta domumst. | |
| ipsa Venus, quamvis corrupta libidine Martis, | |
| nec minus in caelo semper honesta fuit, | |
| quamvis Ida illam pastorem dicat amasse | 35 |
| atque inter pecudes accubuisse deam; | |
| hoc et Hamadryadum spectavit turba sororum | |
| Silenique senes et pater ipse chori, | |
| cum quibus Idaeo legisti poma sub antro, | |
| supposita excipiens, Nai, caduca manu. | 40 |
| an quisquam in tanto stuprorum examine quaerit | |
| 'cur haec tam dives? quis dedit? unde dedit?' | |
| o nimium nostro felicem tempore Romam, | |
| si contra mores una puella facit! | |
| haec eadem ante illam iam impune et Lesbia fecit: | 45 |
| quae sequitur, certest invidiosa minus. | |
| qui quaerit Tatium veterem durosque Sabinos, | |
| hic posuit nostra nuper in urbe pedem. | |
| tu prius et fluctus poteris siccare marinos, | |
| altaque mortali deligere astra manu, | 50 |
| quam facere, ut nostrae nolint peccare puellae: | |
| hic mos Saturno regna tenente fuit. | |
| at cum Deucalionis aquae fluxere per orbem, | |
| et post antiquas Deucalionis aquas, | |
| dic mihi, quis potuit lectum servare pudicum, | 55 |
| quae dea cum solo vivere sola deo? | |
| uxorem quondam magni Minois, ut aiunt, | |
| corrupit torvi candida forma bovis; | |
| nec minus aerato Danaë circumdata muro | |
| non potuit magno casta negare Iovi. | 60 |
| quod si tu Graias, si tu's imitata Latinas, | |
| semper vive meo libera iudicio! |