| XXXIIIA | |
| Tristia iam redeunt iterum sollemnia nobis: | 2.33a.1 |
| Cynthia iam noctes est operata decem. | |
| atque utinam pereant, Nilo quae sacra tepente | |
| misit matronis Inachis Ausoniis! | |
| quae dea tam cupidos totiens divisit amantes? | 5 |
| quaecumque, illa suis semper amara fuit. | |
| tu certe Iovis occultis in amoribus, Io, | |
| sensisti multas quid sit inire vias. | |
| cum te iussit habere puellam cornua Iuno | |
| et pecoris duro perdere verba sono, | 10 |
| ah quotiens quernis laesisti frondibus ora, | |
| mandisti et stabulis arbuta pasta tuis! | |
| an, quoniam agrestem detraxit ab ore figuram | |
| Iuppiter, idcirco facta superba dea's? | |
| an tibi non satis est fuscis Aegyptus alumnis? | 15 |
| cur tibi tam longa Roma petita via? | |
| quidve tibi prodest viduas dormire puellas? | |
| sed tibi, crede mihi, cornua rursus erunt, | |
| aut nos e nostra te, saeva, fugabimus urbe: | |
| cum Tiberi Nilo gratia nulla fuit. | 20 |
| at tu, quae nostro, nimium pia, causa dolori's, | |
| noctibus his vacui, ter faciamus iter. |