| XXXIV | |
| Cur quisquam faciem dominae iam credat Amori? | 2.34.1 |
| sic erepta mihi paene puella meast. | |
| expertus dico, nemost in amore fidelis: | |
| formosam raro non sibi quisque petit. | |
| polluit ille deus cognatos, solvit amicos, | 5 |
| et bene concordis tristia ad arma vocat. | |
| hospes in hospitium Menelao venit adulter; | |
| Colchis et ignotum nempe secuta virum. | |
| Lynceu, tune meam potuisti, perfide, curam | |
| tangere? nonne tuae tum cecidere manus? | 10 |
| quid si non constans illa et tam certa fuisset, | |
| posset et in tanto vivere flagitio? | |
| tu mihi vel ferro pectus vel perde veneno: | |
| a domina tantum te modo tolle mea. | |
| te dominum vitae, te corporis esse licebit, | 15 |
| te socium admitto rebus, amice, meis: | |
| lecto te solum, lecto te deprecor uno: | |
| rivalem possum non ego ferre Iovem. | |
| ipse meae solus, quod nil est, aemulor umbrae, | |
| stultus, quod nullo saepe timore tremo. | 20 |
| una tamen causast, qua crimina tanta remitto, | |
| errabant multo quod tua verba mero. | |
| sed numquam vitae fallet me ruga severae: | |
| omnes iam norunt quam sit amare bonum. | |
| Lynceus ipse meus seros insanit amores! | 25 |
| serum te nostros laetor adire deos. | |
| quid tua Socraticis tibi nunc sapientia libris | |
| proderit aut rerum dicere posse vias? | |
| aut quid Cretaei tibi prosunt carmina plectri? | |
| nil iuvat in magno vester amore senex. | 30 |
| tu satius Musis leviorem imitere Philitan | |
| et non inflati somnia Callimachi. | |
| nam cursus licet Aetoli referas Acheloi, | |
| fluxerit ut magno fractus amore liquor, | |
| atque etiam ut Phrygio fallax Maeandria campo | 35 |
| errat et ipsa suas decipit unda vias, | |
| qualis et Adrasti fuerit vocalis Arion, | |
| tristis ad Archemori funera victor equus: | |
| num Amphiaraëae prosint tibi fata quadrigae | |
| aut Capanei magno grata ruina Iovi? | 40 |
| desine et Aeschyleo componere verba coturno, | |
| desine, et ad mollis membra resolve choros. | |
| incipe iam angusto versus includere torno, | |
| inque tuos ignes, dure poeta, veni. | |
| tu non Antimacho, non tutior ibis Homero: | 45 |
| despicit et magnos recta puella deos. | |
| harum nulla solet rationem quaerere mundi, | 51 |
| nec cur fraternis Luna laboret equis, | |
| nec si post Stygias aliquid restabimus undas, | |
| nec si consulto fulmina missa tonent. | |
| sed non ante gravi taurus succumbit aratro, | 47 |
| cornua quam validis haeserit in laqueis, | |
| nec tu tam duros per te patieris amores: | |
| trux tamen a nobis ante domandus eris. | 50 |
| aspice me, cui parva domi fortuna relictast | 55 |
| nullus et antiquo Marte triumphus avi, | |
| ut regnem mixtas inter conviva puellas | |
| hoc ego, quo tibi nunc elevor, ingenio! | |
| mi libet hesternis posito languere corollis, | |
| quem tetigit iactu certus ad ossa deus; | 60 |
| Actia Vergilio custodis litora Phoebi, | |
| Caesaris et fortis dicere posse rates, | |
| qui nunc Aeneae Troiani suscitat arma | |
| iactaque Lavinis moenia litoribus. | |
| cedite, Romani scriptores, cedite, Grai! | 65 |
| nescio quid maius nascitur Iliade. | |
| tu canis Ascraei veteris praecepta poetae, | 77 |
| quo seges in campo, quo viret uva iugo. | |
| tale facis carmen docta testudine quale | |
| Cynthius impositis temperat articulis. | 80 |
| tu canis umbrosi subter pineta Galaesi | 67 |
| Thyrsin et attritis Daphnin harundinibus, | |
| utque decem possint corrumpere mala puellas | |
| missus et impressis haedus ab uberibus. | 70 |
| felix, qui vilis pomis mercaris amores! | |
| huic licet ingratae Tityrus ipse canat. | |
| felix intactum Corydon qui temptat Alexin | |
| agricolae domini carpere delicias! | |
| quamvis ille sua lassus requiescat avena, | 75 |
| laudatur facilis inter Hamadryadas. | |
| non tamen haec ulli venient ingrata legenti, | 81 |
| sive in amore rudis sive peritus erit. | |
| nec minor hic animis, ut sit minor ore, canorus | |
| anseris indocto carmine cessit olor. | |
| haec quoque perfecto ludebat Iasone varro, | 85 |
| Varro Leucadiae maxima flamma suae; | |
| haec quoque lascivi cantarunt scripta catulli, | |
| Lesbia quîs ipsa notior est Helena; | |
| haec etiam docti confessast pagina calvi, | |
| cum caneret miserae funera Quintiliae. | 90 |
| et modo formosa quam multa Lycoride gallus | |
| mortuus inferna vulnera lavit aqua! | |
| Cynthia quin vivet versu laudata properti, | |
| hos inter si me ponere Fama volet. |