| V | |
| Pacis Amor deus est, pacem veneramur amantes: | 3.5.1 |
| sat mihi cum domina proelia dura mea. | |
| nec mihi mille iugis Campania pinguis aratur, | 5 |
| nec bibit e gemma divite nostra sitis, | 4 |
| nec tamen inviso pectus mihi carpitur auro, | 3 |
| nec mixta aera paro clade, Corinthe, tua. | 6 |
| o prima infelix fingenti terra Prometheo! | |
| ille parum caute pectoris egit opus. | |
| corpora disponens mentem non vidit in arto: | |
| recta animi primum debuit esse via. | 10 |
| nunc maris in tantum vento iactamur, et hostem | |
| quaerimus, atque armis nectimus arma nova. | |
| haud ullas portabis opes Acherontis ad undas: | |
| nudus in inferna, stulte, vehere rate. | |
| victor cum victo pariter miscetur in umbris: | 15 |
| consule cum Mario, capte Iugurtha, sedes. | |
| Lydus Dulichio non distat Croesus ab Iro: | |
| optima mors, carpta quae venit ante die. | |
| me iuvat in prima coluisse Helicona iuventa | |
| Musarumque choris implicuisse manus; | 20 |
| me iuvat et multo mentem vincire Lyaeo, | |
| et caput in verna semper habere rosa. | |
| atque ubi iam Venerem gravis interceperit aetas, | |
| sparserit et nigras alba senecta comas, | |
| tum mihi naturae libeat perdiscere mores, | 25 |
| quis deus hanc mundi temperet arte domum, | |
| qua venit exoriens, qua deficit, unde coactis | |
| cornibus in plenum menstrua luna redit, | |
| unde salo superant venti, quid flamine captet | |
| Eurus, et in nubes unde perennis aqua; | 30 |
| sit ventura dies mundi quae subruat arces, | |
| purpureus pluvias cur bibit arcus aquas, | |
| aut cur Perrhaebi tremuere cacumina Pindi, | |
| solis et atratis luxerit orbis equis, | |
| cur serus versare boves et plaustra Bootes, | 35 |
| Pleiadum spisso cur coit igne chorus, | |
| curve suos fines altum non exeat aequor, | |
| plenus et in partes quattuor annus eat; | |
| sub terris sint iura deûm et tormenta reorum, | |
| num rota, num scopuli, num sitis inter aquas, | 42 |
| aut Alcmaeoniae furiae aut ieiunia Phinei, | 41 |
| Tisiphones atro si furit angue caput, | 40 |
| num tribus infernum custodit faucibus antrum | 43 |
| Cerberus, et Tityo iugera pauca novem, | |
| an ficta in miseras descendit fabula gentes, | 45 |
| et timor haud ultra quam rogus esse potest. | |
| exitus hic vitae superet mihi: vos, quibus arma | |
| grata magis, Crassi signa referte domum. |