| VI | |
| Dic mihi de nostra quae sensti vera puella: | 3.6.1 |
| sic tibi sint dominae, Lygdame, dempta iuga. | |
| omnis enim debet sine vano nuntius esse, | 5 |
| maioremque metu servus habere fidem. | |
| nunc mihi, si qua tenes, ab origine dicere prima | |
| incipe: suspensis auribus ista bibam. | |
| num me laetitia tumefactum fallis inani, | 3 |
| haec referens, quae me credere velle putas? | |
| sicin eram incomptis vidisti flere capillis? | 9 |
| illius ex oculis multa cadebat aqua? | 10 |
| nec speculum in strato vidisti, Lygdame, lecto, | |
| scriniaque ad lecti clausa iacere pedes, | 14 |
| ac maestam teneris vestem pendere lacertis? | 13 |
| ornabat niveas nullane gemma manus? | 12 |
| tristis erat domus, et tristes sua pensa ministrae | 15 |
| carpebant, medio nebat et ipsa loco, | |
| umidaque impressa siccabat lumina lana, | |
| rettulit et querulo iurgia nostra sono? | |
| 'haec te teste mihi promissast, Lygdame, merces? | |
| est poena et servo rumpere teste fidem. | 20 |
| ille potest nullo miseram me linquere facto, | |
| et qualem nolo dicere habere domi? | |
| gaudet me vacuo solam tabescere lecto? | |
| si placet, insultet, Lygdame, morte mea. | |
| non me moribus illa, sed herbis improba vicit | 25 |
| staminea rhombi ducitur ille rota. | |
| illum turgentis sanie portenta rubetae | |
| et lecta exsuctis anguibus ossa trahunt, | |
| et strigis inventae per busta iacentia plumae, | |
| cinctaque funesto lanea vitta toro. | 30 |
| si non vana canunt mea somnia, Lygdame, testor, | |
| poena erit ante meos sera sed ampla pedes; | |
| putris et in vacuo texetur aranea lecto: | |
| noctibus illorum dormiet ipsa Venus.' | |
| quae tibi si veris animis est questa puella, | 35 |
| hac eadem rursus, Lygdame, curre via, | |
| et mea cum multis lacrimis mandata reporta, | |
| iram, non fraudes esse in amore meo, | |
| me quoque consimili impositum torquerier igni: | |
| iurabo bis sex integer esse dies. | 40 |
| quod mihi si e tanto felix concordia bello | |
| exstiterit, per me, Lygdame, liber eris. |