| VII | |
| Ergo sollicitae tu causa, pecunia, vitae! | 3.7.1 |
| per te immaturum mortis adimus iter; | |
| tu vitiis hominum crudelia pabula praebes; | |
| semina curarum de capite orta tuo. | |
| tu Paetum ad Pharios tendentem lintea portus | 5 |
| obruis insano terque quaterque mari. | |
| nam dum te sequitur, primo miser excidit aevo | |
| et nova longinquis piscibus esca natat. | |
| quod si contentus patrio bove verteret agros, | 43 |
| verbaque duxisset pondus habere mea, | |
| viveret ante suos dulcis conviva Penates, | 45 |
| pauper, at in terra nil nisi fleret opes. | |
| noluit hoc Paetus, stridorem audire procellae | |
| et duro teneras laedere fune manus, | |
| sed thyio thalamo aut Oricia terebintho | |
| effultum pluma versicolore caput. | 50 |
| hunc parvo ferri vidit nox improba ligno, | 53 |
| et miser invisam traxit hiatus aquam; | 52 |
| huic fluctus vivo radicitus abstulit ungues: | 51 |
| Paetus ut occideret, tot coiere mala. | 54 |
| flens tamen extremis dedit haec mandata querelis | 55 |
| cum moribunda niger clauderet ora liquor: | |
| 'di maris Aegaei quos sunt penes aequora, venti, | |
| et quaecumque meum degravat unda caput, | |
| quo rapitis miseros primae lanuginis annos? | |
| attulimus longas in freta vestra comas. | 60 |
| ah miser alcyonum scopulis affligar acutis! | |
| in me caeruleo fuscina sumpta deost. | |
| at saltem Italiae regionibus evehat aestus: | |
| hoc de me sat erit si modo matris erit.' | |
| subtrahit haec fantem torta vertigine fluctus; | 65 |
| ultima quae Paeto voxque diesque fuit. | |
| Paete, quid aetatem numeras? quid cara natanti | 17 |
| mater in ore tibist? non habet unda deos. | |
| et mater non iusta piae dare debita terrae | 9 |
| nec pote cognatos inter humare rogos, | 10 |
| sed tua nunc volucres astant super ossa marinae, | |
| nunc tibi pro tumulo Carpathium omne marest. | |
| infelix Aquilo, raptae timor Orithyiae, | |
| quae spolia ex illo tanta fuere tibi? | |
| aut quidnam fracta gaudes, Neptune, carina? | 15 |
| portabat sanctos alveus ille viros. | |
| o centum aequoreae Nereo genitore puellae, | 67 |
| et tu, materno tacta dolore, Theti; | |
| vos decuit lasso supponere bracchia mento: | |
| non poterat vestras ille gravare manus. | 70 |
| reddite corpus, aquae! positast in gurgite vita; | 25 |
| Paetum sponte tua, vilis harena, tegas; | |
| et quotiens Paeti transibit nauta sepulcrum, | |
| dicat 'et audaci tu timor esse potes.' | |
| ite, rates curvate et leti texite causas: | |
| ista per humanas mors venit acta manus. | 30 |
| terra parum fuerat fatis, adiecimus undas: | |
| fortunae miseras auximus arte vias. | |
| ancora te teneat, quem non tenuere penates? | |
| quid meritum dicas, cui sua terra parumst? | |
| ventorumst, quodcumque paras: haud ulla carina | 35 |
| consenuit, fallit portus et ipse fidem. | |
| nam tibi nocturnis ad saxa ligata procellis | 19 |
| omnia detrito vincula fune cadunt. | 20 |
| sunt Agamemnonias testantia litora curas, | |
| quae notat Argynni poena Athamantiadae. | |
| [hoc iuvene amisso classem non solvit Atrides, | |
| pro qua mactatast Iphigenia mora.] | |
| natura insidians pontum substravit avaris: | 37 |
| ut tibi succedat, vix semel esse potest. | |
| saxa triumphalis fregere Capherea puppes, | |
| naufraga cum vasto Graecia tracta salost. | 40 |
| paulatim sociûm iacturam flevit Ulixes, | |
| in mare cui soliti non valuere doli. | |
| at tu, saeve Aquilo, numquam mea vela videbis: | 71 |
| ante fores dominae condar oportet iners. |