| VIIIB | |
| Hic erit! hic iurata manet! rumpantur iniqui! | 1.8b.27 |
| vicimus: assiduas non tulit illa preces. | |
| falsa licet cupidus deponat gaudia livor: | |
| destitit ire novas Cynthia nostra vias. | 30 |
| illi carus ego et per me carissima Roma | |
| dicitur, et sine me dulcia regna negat. | |
| illa vel angusto mecum requiescere lecto | |
| et quocumque modo maluit esse mea, | |
| quam sibi dotatae regnum vetus Hippodamiae, | 35 |
| et quas Elis opes apta pararat equis. | |
| quamvis magna daret, quamvis maiora daturus, | |
| non tamen illa meos fugit avara sinus. | |
| hanc ego non auro, non Indis flectere conchis, | |
| sed potui blandi carminis obsequio. | 40 |
| sunt igitur Musae, neque amanti tardus Apollo, | |
| quîs ego fretus amo: Cynthia rara meast! | |
| nunc mihi summa licet contingere sidera plantis: | |
| sive dies seu nox venerit, illa meast! | |
| nec mihi rivalis certos subducet amores: | 45 |
| ista meam norit gloria canitiem. |