| XIV | |
| Multa tuae, Sparte, miramur iura palaestrae, | 3.14.1 |
| sed mage virginei tot bona gymnasii, | |
| quod non infamis exercet corpore ludos | |
| inter luctantis nuda puella viros, | |
| cum pila velocis fallit per bracchia iactus, | 5 |
| increpat et versi clavis adunca trochi, | |
| pulverulentaque ad extremas stat femina metas, | |
| et patitur duro vulnera pancratio: | |
| nunc ligat ad caestum gaudentia bracchia loris, | |
| missile nunc disci pondus in orbe rotat, | 10 |
| et modo Taygeti, crinis aspersa pruina, | 15 |
| sectatur patrios per iuga longa canes: | |
| gyrum pulsat equis, niveum latus ense revincit, | 11 |
| virgineumque cavo protegit aere caput, | |
| qualis Amazonidum nudatis bellica mammis | |
| Thermodontiacis turba lavatur aquis; | |
| qualis et Eurotae Pollux et Castor harenis, | 17 |
| hic victor pugnis, ille futurus equis, | |
| inter quos Helene nudis capere arma papillis | |
| fertur nec fratres erubuisse deos. | 20 |
| lex igitur Spartana vetat secedere amantes, | |
| et licet in triviis ad latus esse suae, | |
| nec timor aut ullast clausae tutela puellae, | |
| nec gravis austeri poena cavenda viri. | |
| nullo praemisso de rebus tute loquaris | 25 |
| ipse tuis: longae nulla repulsa morae. | |
| nec Tyriae vestes errantia lumina fallunt, | |
| est neque odoratae cura molesta comae. | |
| at nostra ingenti vadit circumdata turba, | |
| nec digitum angustast inseruisse via; | 30 |
| nec quae sit facies nec quae sint verba rogandi | |
| invenias: caecum versat amator iter. | |
| quod si iura fores pugnasque imitata Laconum, | |
| carior hoc esses tu mihi, Roma, bono. |