| XVI | |
| Nox media, et dominae mihi venit epistula nostrae: | 3.16.1 |
| Tibure me missa iussit adesse mora, | |
| candida qua geminas ostendunt culmina turres, | |
| et cadit in patulos nympha Aniena lacus. | |
| quid faciam? obductis committam mene tenebris | 5 |
| ut timeam audacis in mea membra manus? | |
| at si distulero haec nostro mandata timore, | |
| nocturno fletus saevior hoste mihi. | |
| peccaram semel, et totum sum pulsus in annum: | |
| in me mansuetas non habet illa manus. | 10 |
| nec tamen est quisquam, sacros qui laedat amantes: | |
| Scironis medias his licet ire vias. | |
| quisquis amator erit, Scythicis licet ambulet oris, | |
| nemo adeo ut feriat barbarus esse volet. | |
| sanguine tam parvo quis enim spargatur amantis | 19 |
| improbus, et cuius sit comes ipsa Venus? | 20 |
| luna ministrat iter, demonstrant astra salebras, | 15 |
| ipse Amor accensas praecutit ante faces, | |
| saeva canum rabies morsus avertit hiantis: | |
| huic generi quovis tempore tuta viast. | |
| quod si certa meos sequerentur funera cursus, | 21 |
| tali mors pretio vel sit emenda mihi. | |
| afferet haec unguenta mihi sertisque sepulcrum | |
| ornabit custos ad mea busta sedens. | |
| di faciant, mea ne terra locet ossa frequenti | 25 |
| qua facit assiduo tramite vulgus iter! | |
| post mortem tumuli sic infamantur amantum. | |
| me tegat arborea devia terra coma, | |
| aut humer ignotae cumulis vallatus harenae: | |
| non iuvat in media nomen habere via. | 30 |