| XVII | |
| Nunc, o Bacche, tuis humiles advolvimur aris: | 3.17.1 |
| da mihi pacato vela secunda, pater. | |
| tu potes insanae Veneris compescere fastus, | |
| curarumque tuo fit medicina mero. | |
| per te iunguntur, per te solvuntur amantes: | 5 |
| tu vitium ex animo dilue, Bacche, meo. | |
| te quoque enim non esse rudem testatur in astris | |
| lyncibus ad caelum vecta Ariadna tuis. | |
| hoc mihi, quod veteres custodit in ossibus ignes, | |
| funera sanabunt aut tua vina malum. | 10 |
| semper enim vacuos nox sobria torquet amantes; | |
| spesque timorque animos versat utroque modo. | |
| quod si, Bacche, tuis per fervida tempora donis | |
| accersitus erit somnus in ossa mea, | |
| ipse seram vites pangamque ex ordine colles, | 15 |
| quos carpant nullae me vigilante ferae. | |
| dum modo purpureo spument mihi dolia musto, | |
| et nova pressantis inquinet uva pedes, | |
| quod superest vitae per te et tua cornua vivam, | |
| virtutisque tuae, Bacche, poeta ferar. | 20 |
| dicam ego maternos Aetnaeo fulmine partus, | |
| Indica Nysaeis arma fugata choris, | |
| vesanumque nova nequiquam in vite Lycurgum, | |
| Pentheos in triplicis funera rapta greges, | |
| curvaque Tyrrhenos delphinum corpora nautas | 25 |
| in vada pampinea desiluisse rate, | |
| et tibi per mediam bene olentia flumina Diam, | |
| unde tuum potant Naxia turba merum. | |
| candida laxatis onerato colla corymbis | |
| cinget Bassaricas Lydia mitra comas, | 30 |
| levis odorato cervix manabit olivo, | |
| et feries nudos veste fluente pedes. | |
| mollia Dircaeae pulsabunt tympana Thebae, | |
| capripedes calamo Panes hiante canent, | |
| vertice turrigero iuxta dea magna Cybebe | 35 |
| tundet ad Idaeos cymbala rauca choros. | |
| ante fores templi, cratere antistes et auro | |
| libatum fundens in tua sacra merum, | |
| haec ego non humili referam memoranda coturno, | |
| qualis Pindarico spiritus ore tonat: | 40 |
| tu modo servitio vacuum me siste superbo, | |
| atque hoc sollicitum vince sopore caput. |