| XVIII | |
| Clausus ab umbroso qua tundit pontus Averno | 3.18.1 |
| fumida Baiarum stagna tepentis aquae, | |
| qua iacet et Troiae tubicen Misenus harena, | |
| et sonat Herculeo structa labore via; | |
| hic ubi, mortalis dexter cum quaereret urbes, | 5 |
| cymbala Thebano concrepuere deo— | |
| at nunc invisae magno cum crimine Baiae, | |
| quis deus in vestra constitit hostis aqua?— | |
| Marcellus Stygias vultum demisit in undas, | |
| errat et inferno spiritus ille lacu. | 10 |
| quid genus aut virtus aut optima profuit illi | |
| mater, et amplexum Caesaris esse focos? | |
| aut modo tam pleno fluitantia vela theatro, | |
| et per mirantis omina festa manus? | |
| occidit, et misero steterat vicesimus annus: | 15 |
| tot bona tam parvo clausit in orbe dies. | |
| i nunc, tolle animos et tecum finge triumphos, | |
| stantiaque in plausum tota theatra iuvent; | |
| Attalicas supera vestes, atque ostra smaragdis | |
| gemmea sint Indis: ignibus ista dabis. | 20 |
| sed tamen huc omnes, huc primus et ultimus ordo: | |
| est mala, sed cunctis ista terenda viast. | |
| exoranda canis tria sunt latrantia colla, | |
| scandendast torvi publica cumba senis. | |
| nec forma aeternum aut cuiquamst fortuna perennis: | 24a(2.28.57) |
| longius aut propius mors sua quemque manet. | 24b(2.28.58) |
| ille licet ferro cautus se condat et aere, | 25 |
| mors tamen inclusum protrahit inde caput. | |
| Nirea non facies, non vis exemit Achillem, | |
| Croesum aut, Pactoli quas parit umor, opes. | |
| at tibi nauta, pias hominum quo traicit umbras, | 31 |
| huc animae portet corpus inane tuae: | |
| qua Siculae victor telluris Claudius et qua | |
| Caesar, ab humana cessit in astra via. |