| XIX | |
| Obicitur totiens a te mihi nostra libido: | 3.19.1 |
| crede mihi, vobis imperat ista magis. | |
| vos, ubi contempti rupistis frena pudoris, | |
| nescitis captae mentis habere modum. | |
| flamma per incensas citius sedetur aristas, | 5 |
| fluminaque ad fontis sint reditura caput, | |
| et placidum Syrtes portum et bona litora nautis | |
| praebeat hospitio saeva Malea suo, | |
| quam possit vestros quisquam reprehendere cursus | |
| et rabidae stimulos frangere nequitiae. | 10 |
| testis, Cretaei fastus quae passa iuvenci | |
| induit abiegnae cornua falsa bovis; | |
| testis Thessalico flagrans Salmonis Enipeo, | |
| quae voluit liquido tota subire deo. | |
| crimen et illa fuit, patria succensa senecta | 15 |
| arboris in frondes condita Myrrha novae. | |
| nam quid Medeae referam, quo tempore matris | |
| iram natorum caede piavit amor? | |
| quidve Clytaemestrae, propter quam tota Mycenis | |
| infamis stupro stat Pelopea domus? | 20 |
| tuque, o, Minoa venumdata, Scylla, figura | |
| tondes purpurea regna paterna coma. | |
| hanc igitur dotem virgo desponderat hosti! | |
| Nise, tuas portas fraude reclusit amor. | |
| at vos, innuptae, felicius urite taedas: | 25 |
| pendet Cretaea tracta puella rate. | |
| non tamen immerito Minos sedet arbiter Orci: | |
| victor erat quamvis, aequus in hoste fuit. |