| XX | |
| Credis eum iam posse tuae meminisse figurae, | 3.20.1 |
| vidisti a lecto quem dare vela tuo? | |
| durus, qui lucro potuit mutare puellam! | |
| tantine, ut lacrimes, Africa tota fuit? | |
| at tu stulta adeo's? tu fingis inania verba: | 5 |
| forsitan ille alio pectus amore terat. | |
| est tibi forma potens, sunt castae Palladis artes, | |
| splendidaque a docto fama refulget avo, | |
| fortunata domus, modo sit tibi fidus amicus. | |
| fidus ero: in nostros curre, puella, toros! | 10 |
| tu quoque, qui aestivos spatiosius exigis ignes, | |
| Phoebe, moraturae contrahe lucis iter. | |
| nox mihi prima venit! primae da tempora nocti! | |
| longius in primo, Luna, morare toro. | |
| quam multae ante meis cedent sermonibus horae | 19 |
| dulcia quam nobis concitet arma Venus! | 20 |
| foedera sunt ponenda prius signandaque iura | 15 |
| et scribenda mihi lex in amore novo. | |
| haec Amor ipse suo constringet pignora signo: | |
| testis sidereae torta corona deae. | |
| namque ubi non certo vincitur foedere lectus, | 21 |
| non habet ultores nox vigilanda deos, | |
| et quibus imposuit, solvit mox vincla libido: | |
| contineant nobis omina prima fidem. | |
| ergo, qui tactis haec foedera ruperit aris, | 25 |
| pollueritque novo sacra marita toro, | |
| illi sint quicumque solent in amore dolores, | |
| et caput argutae praebeat historiae, | |
| nec flenti dominae patefiant nocte fenestrae: | |
| semper amet, fructu semper amoris egens. | 30 |