| XXI | |
| Magnum iter ad doctas proficisci cogor Athenas | 3.21.1 |
| ut me longa gravi solvat amore via. | |
| crescit enim assidue spectando cura puellae: | |
| ipse alimenta sibi maxima praebet amor. | |
| omnia sunt temptata mihi, quacumque fugari | 5 |
| posset: at exsomnis me premit ipse deus. | |
| vix tamen aut semel admittit, cum saepe negarit: | |
| seu venit, extremo dormit amicta toro. | |
| unum erit auxilium: mutatis Cynthia terris | |
| quantum oculis, animo tam procul ibit amor. | 10 |
| nunc agite, o socii, propellite in aequora navem, | |
| remorumque pares ducite sorte vices, | |
| iungiteque extremo felicia lintea malo: | |
| iam liquidum nautis aura secundat iter. | |
| Romanae turres et vos valeatis, amici, | 15 |
| qualiscumque mihi tuque, puella, vale! | |
| ergo ego nunc rudis Hadriaci vehar aequoris hospes, | |
| cogar et undisonos nunc prece adire deos. | |
| deinde per Ionium vectus cum fessa Lechaeo | |
| sedarit placida vela phaselus aqua, | 20 |
| quod superest, sufferre, pedes, properate laborem, | |
| Isthmos qua terris arcet utrumque mare. | |
| inde ubi Piraei capient me litora portus, | |
| scandam ego Theseae bracchia longa viae. | |
| illic vel stadiis animum emendare Platonis | 25 |
| incipiam aut hortis, docte Epicure, tuis; | |
| persequar aut studium linguae, Demosthenis arma, | |
| libaboque tuos, culte Menandre, sales; | |
| aut certe tabulae capient mea lumina pictae, | |
| sive ebore exactae, seu magis aere, manus. | 30 |
| et spatia annorum et longa intervalla profundi | |
| lenibunt tacito vulnera nostra sinu: | |
| seu moriar, fato, non turpi fractus amore; | |
| atque erit illa mihi mortis honesta dies. |